33
putat Aristoteles (1. c. cf. supra pag. 31). Distinguuntur
inter se larvis scaenicis Jtaqdonog et xdAa|, quamquam non
multum differunt 1 ).
Iam supra (pag. 3) commemoravimus in nova comoedia
et voce y.ola^ et voce maqcionog uti poetas. Neque dubitari
potest, quin naqdoirog propius accedat ad humilius illud genus
parasitorum, qui a domino irato vel superbo verberantur, ita
ut aures eorum laceratae sint, ut dicit Pollux (jrSXkov xareaye
Tct ilta). Contra „adulatori“ nullo modo flagra patienda sunt 1 2 3 * ).
Vultus eius callidus, subdolus, malitiosus est (dvurerarai
yaxoij&eozsQOV rag dcpqvg). Quin etiam irridet y.olaS, dominum
stultum et re vera est y.a/.or^eaitoog rov nuouoixov. Attamen
hae parvae tantum res sunt: quod gravissimum est, similitudo
illa avium rapacium vel corvi, larvarum utriusque parasiti
propria est.
Ad malitiam et fraudem parasitorum etiam illud spectare
existimes, quod narrat Diomedes (pag. 489): ,,personis uti
primo coepit Roscius Gallus, praecipuus histrio, quod oculis
perversis erat neque satis decorus sine personis nisi para
situs pronuntiabat 8 ).‘ ;
Fuscum est os parasiti, adustioris coloris aestu solis, quod
semper in foro versatur, ut cenam sibi quaerat. Vel si scrip
torem psysiognomicorum ‘Aristotelis’ (811B) audiamus:
olg ro yoojuu iov&nbv, bigelg, ori Ttdvru rei y.uru rb oi~f.ia
V7tb y.ivrjoeiog ty.y-iquiuv6i.ieva iqvd-qaivtrai. Bene autem
congruit, quod parasitum describens dicit Dromo (fr. II
409 K):
eQVxlqoTEqov yby.-y.ov mqucarobvr eoi? bqdv.
Non raro vultus parasiti comparatur cum vultu vel fronte
1 ) Larvas eiusmodi parasiticas depinxerunt Wi e s e 1 e r (Denkmaler
pag. 45 ad. V 47, XII 9, 11, 13) et Winter in libro, qui inscr. Typen-
katalog II pag. 419, 1; 420, 4; 431, 3, 4, 5, 7.
2 ) Cf. versus Terentii in Eun. 246 sq.
3 ) De oculis perversis parasitorum cf. Wi e s e 1 e r, Denkmaler
pag. 113 ad 33.