30
Magis magisque parasitatio percrebuit, ita ut ars parasitica
in quaestum conferretur a multis hominibus (ut narrat A t h e n.
I 20 A, XIV 615 E), qui ridiculis dictis 1 ) convivas de
lectantes cenam appetebant: imprimis omnibus temporibus para
siti erat yelouc Aeyeiv. Qua de causa iocularia illa dicta
quasi ad artem et ad praecepta revocata erant, ita ut libris,
quibus haec continebantur, uterentur parasiti: ex quibus Ridi
culos logos“ aliaque artificia parasitica discebant. — In Plauti
comoedia, cui nomen est Persa, persuadet parasitus filiae
(vv. 391 sqq.):
Ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:
Librorum eccillum habeo plenum soracum.
Si hoc adcurassis lepide etc.
In fabula, quae inscribitur Stichus parasitus dicit (v. 400):
Ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus,
et v. 454 revertitur narratque:
Libros inspexi: tam confido, quam potis,
Me meum optenturum regem ridiculis logis.
Neque vero hi libri in comoediis tantum commemorantur,
neque a fabularum scriptoribus inventi sunt, sed re vera fuerunt
tales libri, quibus colligebantur ridicula dicta; et quomodo orti
sint, cognoscimus ex verbis Athenaei (XIV 614E), quo loco
narratur Philippum regum Macedonum yehoroTtoiolg illis, qui
ab Athenaeo oi sgr-xovra appellantur, talentum argenti misisse,
,av tyyo(Kp/)iievoL tu yskola Tttumooiv uvt<~j“.
*) Velim conferas, quae verba facit Gelasimus (in Piant. Stich.
v. 225): „1 o g o s r i d i e u 1 o s vendo 11 , et vv. 230 sqq.:
Vel unctiones Graecas sudatorias
Vendo: vel alias malacas crapularias
Cavillationes, adsentatiunculas
Ac perieratiunculas parasiticas.
Similia inveniuntur apud Alexidem (fr. H 380 K, 365 K) Anaxan-
drid. (fr, II 139 K), Plautum (in Capt. 470, Stich. 172, 388), Xenophon
tem (ovanda. I 11), Athenaeum (XIV 613).