Full text: De parasiti persona capita selecta

23 
In ceteris vero fabulis agendis specie tantum, non re vera 
cum actione comoediae parasiti persona coniuncta est neque 
quicquam refert ad fabulam bene perficiendam, ut imprimis 
parasiti illi antiquioris generis 1 ), quos iam ante Menan 
dri tempora in comoediis fuisse apparet. Reperiuntur eiusmodi 
parasiti in fabulis, quibus nomina sunt Stichus * 2 ) et Captivi 3 ). 
Eo tantum consilio in his fabulis componendis poeta parasiti 
persona usus est, ut risum moveret delectaretque spectatores. 
Ex iis, quae demonstravimus, cognosci potest parasitos illos 
antiquioris generis, quales in comoediis priorum tem 
porum ante Menandri aetatem fuisse apparet, ad actionem fa 
bulae aut nullius aut parvi tantum momenti esse: parasitos 
autem illos novi generis, qui posterioribus temporibus orti 
sunt, ad fabulam componendam multum valere, ita ut com 
probentur, quae statuit K a i b e 1 4 ): „. . . Audi der Parasit 
gehort dorthin, der immer eine A ufi e n r o 11 e, eine nur wenig 
organische Aufgabe im Stiicke bat und sie wohl e r s t s p ii t 
bekomm t.“ 
Dignum est, quod commemoretur, quomodo parasitus scae 
nam intrare soleat. Quod saepissime m o n o 1 o g o fieri assolet, 
quo narrat parasitus, se parasitum esse, de ingenio suo mori 
busque parasiticis ridiculosissimis verbis spectatores certiores 
facit, ut in fabulis, quae inscribuntur Captivi (vv. 69 sqq.), Stichus 
x ) Gnatho (v. 246) de eis dicit: 
„01im isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius. 11 
2 ) Quod nuntium affert de adventu filii, nihil fere valet et per aliam 
quoque personam fieri potuit. 
s ) Quamquam servus in portu exspectat adventum fratrum, praeter 
necessitatem parasitus advocatur. Gelasimus vero, priusquam a Crocotio 
arcessitur, scaenam intrat: neque vero mandatum Panegyridis exsequitur, 
neque omnino certiores fimus, qua de causa venerit. Ut a scaena remo 
veatur, dominum advenientem novos parasitos secum adduxisse narrat 
Panegyris. Tum Gelasimus abit ad certamen cum parasitis aemulis se 
paraturus. — Ita specie tantum quasi probatur discessus parasiti: alii illi 
parasiti neque hoc loco neque in ceteris partibus comoediae inveniuntur 
neque omnino commemorantur. — 
4 ) Cf. praefat. in Herm. 1901.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.