19
et quasi ante oculos domini hominem maxime adulatorem,
verecundum, supplicem se praebet, quaecumque patronus vel
agit vel loquitur, summis laudibus effert 1 ) et ei assentitur: re
vera autem clam irridet hominem incultum, rusticum, nebulonem,
vaniloquum. Ut Artotrogus ille Plauti, ita Gnatho quoque
adulatur dominum mendaciis eius augendis (vv. 391 sqq.), sed
minus inficeta et minus impudentia sunt et mendacia militis
Thrasonis et blanditiae Gnathonis.
Monologo illo, quem facit Gnatho vv. 232—264, comparat
se cum parasito quodam altero: uterque luxuria res familiares
perdidit, sed alter ille parasitus vilior et miserior est et res
eius minus secundae sunt, quam res Gnathonis, qui de eo
narrat (236 sq.):
Video sentum, squalidum, aegrum, pannisque annisque obsitum.
Contra Gnatho de se ipse dicit:
Qui color, nitor, vestitus, quae habitudost corporis!
Ut facie et habitu, ita ingenio quoque et moribus, prae
cipue ratione, qua cenam petunt et favorem domini sibi parant,
valde differunt. Alter ille parasitus antiquum genus artis para
siticae colit, cuius insuper non satis peritus est * 2 3 * * * ):
„ At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati 8 ) possum.“
(vv. 244/45.) — Sed irridet eum Gnatho, qui aliud genus adu
landi sibi elegit (vv. 246 sq.):
„01im isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius,
Hoc novumst aucupium. 1 '
Explicatque novam suam parasitationis rationem vv. 248 sqq.
— Quibus verbis Gnatho consulto se opponit antiquo illi
generi parasitorum, quorum in numero collega eius habendus
1) Cf. verba Martialis (XI 24) et Hora t. (sat. II 5, 74 sqq.).
2 ) Cf. Nicolai fragmentum IV pag. 579 M.
3 ) Comparari possunt, quae dicit parasitus in Plauti comoedia,
cui nomen est Captivi (vv. 87 sqq.):
Et hic quidem hercle nisi qui colaphos perpeti
Potis parasitus, frangique aulas in caput ete.