Full text: De parasiti persona capita selecta

17 
parasiti ingenium cognominibus, quibus appellatur, de quibus 
egit R i b b e c k 1. c. pag. 70—7 6, et plurimis illis de. parasito 
proverbiis, quae enumerat Ribbeck 1. c. pag. 100 — 105. 
Maxime variant genera parasitorum, qualia inveniuntur in 
comoediis Menandri, qui personam illam vetustate quasi 
contritam redintegrasse et venusta morum descriptione in scaenam 
tamquam restituisse et in gratiam spectantium revocasse videtur. 
Imprimis novum illud genus parasitorum, quod aliquotiens 
coniungitur cum milite glorioso, Menandrum primum in scaenam 
produxisse verisimile est. Velim conferas, quae explicat Leo 
(Plaut. Forsch. pag. 103 Anu. 1): „Menander hat den glilck- 
liehen Gedanken gehabt, alaCcov und zoAa| zusammenzufiigen, 
den Parasiten dem Bramarbas ais Folie zur Seite zu geben". 1 ) 
Parasitus ille multo callidior est domino et eum ficta admiratione 
et simulato obsequio adulatur excellitque urbanitate et sagacitate, 
qua vqlde superat et dominum militem et ceteros parasitos 
priorum temporum. Eo igitur consilio coniunxit poeta militis 
parasitique personas, ut adulatione parasitica ingenium militis 
illustraretur, inanis ostentatio militis parasito materiam adulationis 
praeberet indolesque eius patefieret. 
Ut ingenio et ratione sese gerendi, ita larva quoque scaenica 
differt novus ille parasitus a ceteris parasitis, ut apparet ex iis, 
quae infra in capite quarto demonstrabuntur. 
Novum illud genus parasiti fuisse in Menandri comoedia, 
cui nomen est Ko)lerf, apparet et ex nomine et ex ea re, quod 
Terentius fabulam illam imitatus est comoedia sua, quae in 
scribitur Eunuchus * 2 3 ). 
Cuius fabulae Menandreae fragmenta quaedam nuper in 
venta sunt atque edita in Oxyrh. Pap. tom. 111 pag. 17—26, 
de quibus egit Leo in „Naehrichten der Gott. Gesellsch. der 
Wissensch. Philol.-hist. Classe 11 (ed. anno 1903) s ). 
1) Cf. Ciceronis verba (in libro de amic. cap. 26): „nec para 
sitorum in comoediis assentatio nobis satis faceta videretur, nisi essent 
milites gloriosi. 1 ' 
2 ) „Colax Menandrist: in east parasitus colax 
Et miles gloriosus." (Terent. Eun. prol. vv. 30 sq.) 
3 ) Opinatus est Leo, adulescentem quendam in foro militem para 
2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.