16
qui humiiissimis blanditiis patronum adulantur, verba contume
liosa, quin etiam flagra 1 ) domini irati patiuntur. Quod genus
parasitorum optime quadrat ad naturam comoediae prioris
aetatis et memoriam affert parasiti illius, qui apud Epicharmum
in comoedia, quae inscribitur 3 EXnig fj rtkovrog, reperitur:
quibus de causis praecipue poetas antiquiorum temporum illos
in scaenam produxisse existimo. Eiusmodi parasiti optime de
scribuntur in Aleiphronis epistularum libro III.
At postea exculta est magis parasitatio et multo elegantior
et humanior est parasitus et ingenio et ratione vivendi et sese
gerendi, benigniusque a domino tractatur, ita ut summam laudem
patrono impertiat et contentus sit sorte sua, quales exstant typi
apud Antiphanem fr. II 43 K, II 70 K et Diodorum
fr. II 420 K aliosque poetas (Ribb. pag. 61/62).
Fuerunt quoque tempora, quibus fastidio essent illi homines:
queruntur parasiti iniquitatem temporum; quin etiam parasitus
omni spe iucundioris vitae agendae dimissa, manus sibi illaturus
est, ut apud poetam illum, cuius verba affert L i b a n i u s * 2 ):
— — — — — — TtaXcu (.isv ovv
eyehuv dxovcuv, on d-civelv ng fiovXerca,
OTtevdei re nqokajjuv raocpahog djxo/.eiuevov,
ore rolg y.axovQyoig 6 v6f.iog eig niuooiav
16 q ite, rovro y.eqdog fyyelrui Xafieiv. '
tcuLui ut e ovrw ravr edolator, n&hxi,
vuv 6’ av uereyvuv. — — — y.il.
Et idem fere queritur parasitus apud Alciphronem in
epistula 49 libri 111.
De moribus et indole parasitorum, quos quidem per
multis in fabulis fuisse fragmenta docent, non iam mihi opus
est longius disserere, cum Ribbeckius multa verba de his
rebus fecerit 1. c. cap. IV pag. 31—70. Optime significatur
0 Apud Eupolidem quoque in fr. 159 K vv. 13 sqq. similia
narrantur.
2 ) Velim conferas, quae explicavit Kock in dissert., cui nomen
est Neue Bruchstucke attischer Komiker (Hermes 1886 pag. 396 sqq.).