5
Cap. II.
De parasiti personae originibus variisque generibus.
Multo antequam et volui; et naQuanog in comoediis Atticis
invenirentur, Syracusis Epicharmus personam illam v ) in
scaenam produxit, cui iam in comoedia Megarica partes fuisse
verisimile est. Neque mihi quidem dubitari posse videtur, quin
origines typi illius parasiti iam antiquissimis temporibus fuerint 2 ).
Nam Epicharmum materiam fabularum componendarum ex
carminibus cyclicis, quae vocantur, non raro sumpsisse
apparet 3 ). Carmina enim illa, quo magis magisque aulis regiis
relictis ad plebem civesque urbium pervenerunt, eo magis in
genio quoque illorum hominum aptabantur et saepissime in
deterius depravata sunt, ut risum moverent et ad sensum popu
larem vulgaremque accomodarentur. Ex ridiculis illis carminum
cyclicorum locis, quorum nonnullos infra afferam, plurima fabu
larum argumenta orta sunt, quod ex titulis Epicharmeis colligitur.
>) Non persona tantum usus est Epicharmus (cf. Dieteridi, Pulci-
nella pag. 42), sed nomine quoque parasitorum appellavit homines illos:
quae res quamquam ex comoediarum reliquiis intellegi non potest, tamen
apparet ex s c h o 1. T. ad Hom. II. P. 577 fKaibel, C. G. F. I, pag. 96
fg. 35): ro 81 S v o /i a rov raoaoir oi luorrru kv 'ElrtiSi :ran 'Krnydon(y
eademque narrat Pollux VI 35: ... stzi juevroi / o f Ttapaoireip y.aia
i.iyrtiav fj y.oj.aytiav TtjxaiTos 'Eriyauuos rov naq&mrov tbvdftaoiv.
Aliter censuerunt Wilamowitz et Kaibel (1. c. pag. 97 fg. 37), qui Epi
charmum nomine parasiti usum esse negant.
2 ) Typus ille hominum, qui similis est parasito, in Ionia ortus esse
videtur, quod apparet ex carminibus posthomericis exempli gratia A r c h i -
I ochi (fr. 78 Bgk.):
— — Ttollov Se nivcov y.al yai.iKor.i o r /ue&v,
obre rlfiov eioeveyy.wv — — —
. oSSe fiijp xlrj&els vo f/ficov, ijl&es ola St/ (filos,
dlla or) yaori]0 vdov re xai y rievas TTaotfyayev
eis dycuSirjv. Cf. versus Asii (infra pag. 6 ann. 2).
a ) Cf. Reich, „Der rom. Mimus“, I pag. 29. — O. Mulier, „Gesch.
der griech. Literatur“, II pag. 3 similia explicat. Sudhausius me huius
rei commonefecit.