Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XII. CRUDELITAS CHRISTIERNI II:i A JACOBO ZIEGLERO DESCRIPTA. 
75 
Corpora omnia occisorum comportari in forum iussit subiecitque oculis et satiavit ferum animum 
suo immani scelere. Triduo iacuerunt trunca corpora, volutata et foedata cruore suo, horrendum in modum. 
Post iussit per cloacarios ejici extra urbem. Cadaver Stenonis (quem pugnantem pro civibus diximus occu 
buisse) extraxit sepulchro. Quo cadavere sub oculos reddito, tanta rabie tyrannus correptus est, ut illud 
morsu appetiverit, canis sepulchralis morek). Posthumum etiam Stenonis, eodem mense natum sepultumque 
erui iussit. Omnia cadavera congesta cremata fuerunt, et cineres dissipati. Exhausta ad hunc modum urbe 
viris, ad rapinas eonuersus fuit, et viduas et orbos parentibus liberos omnibus fortunis spoliavit 1), nulli 
rei profanæ et sacræ parsum fuit. Quanto tempore tyrannus ista perpetravit, portas urbis tenuit clausas 
ne qua fama cædis ad provinciam perveniret, e.t bellum moveretur pro scelere vindicando. Incendio etiam 
abstinuit, credo ex illa causa, quia latere non potuisset. Secura enim omnia et quieta esse voluit sibi 
nunc in fugam spectanti: quod unum videbat præsidium superesse impunitati sceleris perpetrati. In itinere 
in monasterium divertit: ei Novæ valli nomen est. Monachi loci’ tyrannum benigne excipiunt et omnia 
ministrant pro facultate: simulabat etiam tyrannus gratam sibi esse eam promptitudinem. Die quinetiam 
festo fis erat purificationis Virginis m) adiverat templum, sacrum more Christiano spectaverat, nullum ubique 
indicium maleficii, quod tractabat, fecerat: quum vix digressos ab altaribus monachos iubet comprehendi, 
injici vincula, et in profluentem abjici. Abbas forte liberaverat manus et enatabat, quum ministri sceleris 
adnavigantes hominem vulneribus appetunt, donec is sanguine et viribus defectis mergitur. Sic tyrannus 
cæde et præda opimus in Daniam venit. Præsidium quod is urbi Holmensi imposuerat (quodque solum fuit 
virilis sexus in perdita urbe) excursionibus, rapinis, cædibus et omni genere maleficiorum afflixit Sueciam, 
satagens modis omnibus animo tyranni et præscriptæ formulæ sævitiæ, quam is reliquerat. Gostavus 
quoque pseudoepiscopus, parricida autem in patriam, militarem furorem æmulatus, possessiones ecclesia 
sticas exturbabat. 
Qvibus malis patriae excitatus illustris adolescens Gostavus Erichson (quem obsidem diximus, quique 
ex custodia nuper profugerat) rem supra aetatem, sed magnitudini sui animi respondentem ausus, vindicem 
se profitetur patriæ pereuntis. Et quarto demum anno post initum bellum, mutato habitu et plebeji ho 
minis veste sumpta, circuit Sueciam et popularibus exponit in quantis malis versentur, nihilque omnium 
omisit rerum, quibus cives ad arma capienda excitaret. Addebant orationi gratiam egregiae corporis dotes, 
et index singularis animi vigor. Itaque eligitur in vindicem libertatis. Is militem legit ex Dalekarlis, 
bellicosissima totius Sueciæ gente. Montes enim habitant, qua Suecia ad Nordvegiam colliniat, apud quos 
et fodinae sunt argenti et æris. Itaque sub officinis metalli fodiendi conflandique exerciti, indurantur ad 
praecipuum robur: quod denique peperit ipsis nomen, ut Dalekarli vocentur. Dale, enim Vallem dicit, 
Karli autem viros, cum emphasi, eos qui praesenti animi vigore praestent. Addunt Dalekarlis praeterea in 
gentes spiritus opes, quas plurimas habent: suntque ad iniuriam propulsandam supra omnes irritabiles. 
Hoc milite usus Gostavus aggreditur præsidium Danorum, quod Arosiæ civitati impositum erat atque 
deturbat. Quo novo casu exterritus episcopus vehementer turbatur ad cladem Danorum. Ergo exercitum a 
praesidiis deducit cogitque oppressurus inter initia surgentem vindicem. Is volens a se avertere episcopum n) 
conscientia potius rerum quam armis, mittit nuncium ad hunc cum epistola hortaturque hominem ut re 
sipiscat: satis flagitii hactenus admissum, parcat sibi et relinquat locum veniae, et patriæ quam tyranni 
fortunas potius constituat. Addit praemia, si in sententiam veniat, veniam admissi delicti, constructionem 
de publico arcis ditionis Upsaliensis, que initio belli (quod firmissima erat, ne perditorum hominum recep 
taculum esset) disiecta fuerat. Addit immunitates alias se permissurum ecclesie, pro initæ societatis premio. 
Episcopus bene monentem superbe adeo accepit, ut literas abiecerit et pede attriverit. Et certe non erat 
causa, ut si ab ea episcopus depelleretur, ferociret Neque is erat Gostavus, qui, non dicam ab homine 
noxio, sed alio sanctissimo contemneretur, vel ob præsens studium in cives, vel quod illustris generis erat 
et nepos eorum, qui regnum Sueciæ habuissent, et suo iure patriam a vastatore repetebat. 
Is ergo irritatior etiam contumelia factus, ducit Dalekarlum militem contra episcopum et præsidia 
et superat Episcopus ex fuga prolapsus, Holmiam venit ad reliquias Danorum. Vidensque Suecos in 
diem fieri confirmatiores, consilium capit novi militis adducendi, hocque voto in Danmarchiam ad tyrannum 
navigat. Multa hic conveniunt, quæ obstare molienti ista debuerunt, Dei timor, conscientia religionis, 
sanctitas professionis, miseratio patriæ, sui existimatio integra, quæ omnia is per crimen nunquam depre 
cabile violavit. Sed hæc non attingam, qualia nemo secum non colligit: domestica illa recensebo. Noverat 
k) Hæc incredibilis res in literis senatus non memoratur. Neque alium fontem, ex quo Zieglerus illud hauserit, 
indagare potuimus 1) Quærimoniæ Gustavi primi (v. supra not. d.) captivationem procerum in vespere diei 7 Novembris 
pingentes tradunt: Såå bief ock fruer samme ledis förde vp inågre Camerer , huad the alle hadhe till silff gulldh och clenodter 
thet bleff frå them rychtt , ther war Clems Bille rentemestere före. m) Etiam hic Zieglerus literas senatus sequitur. Si 
dies (2 Februarii) vera est, Kristiernus huic cædi non interfuit (cfr. Allen, 1. c. Ill, 1, pag. 358). Sed eadem dies legitur in 
manifesto Danico. n) Lege: archiepiscopum (Gostauus Troile), ut legitur in literis senatus, quas etiam hic Zieglerus 
transcripsit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.