74
XII. CRUDELITAS CHRISTIERNI II:i A JACOBO ZIEGLER O DESCRIPTA.
Fuerunt quibus placeret seditionem quasi militarem excitari in urbe: sic posse censebant fortunas diripi et
necari cives, ut integrum regi sit dissimulare imperatum scelus. Non placuit ea sententia multis. Nam
per seditionem excitatam liberum fieri aiebant etiam civi resumere arma: quod si fielet, Danos primos fu
turos in desperatione salutisg). Magis id placere, ut rex publice convivia instituat per omnes ordines: eos
vero qui potentia et nobilitate praeirent, vocaret in arcem: ita specie benevolentiae coactos et hospitali mre
securos sibi fieri, obiectos arbitrio regis. Probavit Danus consilium, etsi a dissimulatione priori excludebatur
sceleris imperati. Instruit convivium pro regio luxu, ipse se effingit ad omnem speciem comitatis et hilari
tatis. Sueci idem et ex animo faciunt, ignari quod impensas forent hospiti sanguine suo soluturi. Triduo
toto excepit conuiuas eodem apparatu. Iamque aderat dies eædi destinatus, quum immittuntur satellites
et comprehendunt conuivas, conjiciuntque in carcerem in diem sequentem. Portæ urbis communiuntur,
præsidiaque intus per regiones disponuntur contra civilem vim: tubicines autem a prima auiora iussi edere
terrificum clangorem per totam urbem/ Milites iussi adesse graves armis, et qui studio se efferaient in
truces vultus: deinde hostili fremitu et armorum concussione timorem omnibus incuterent perdendæ
urbis. Videre etiam erat tormenta ænea, disposita tota via quæ ab arce ducit ad forum, quasi privata et
publica continue deiectura mixturaque ruinas cum civibus.
Species erat plena rerum mortalis formidinis, et omnes pendebant dubii ad imperium Dani, quum
regia repente aperitur, et producuntur duo episcopi, Vincentius Scharensis, et Matthias Strengenensis inter
medios carnifices, non quidem quiete, ut possent meminisse (quod ait poeta) Quæ sit fiducia capto: sed
velluntur, truduntur et retruduntur. Hi vero, ut viros graves et sua dignos professione decebat, nequa
quam gerebant vultum abiectum, sed modestum ad venerandum oris habitum. Ubi ad supplicii locum
ventum est (bæc area erat ante consularem domum) episcopi orant fieri sibi potestatem sacerdotis, cui fa
ciant exhomologesin, qui his negatus est. Sed abjiciuntur carnificum manibus in pavimentum atque pro
strati truncantur capite, pleni sancti desiderii offerendi animas suas expiatas Deo. Post hos proceres pro
ducuntur, quicunque pro patria asserenda se strenue gessissent. Inde ab arce trahitur senatus HoLmensis
et totus trucidatur. Proponitur postea tabula proscriptionum. Hic satellites discurrunt per urbem et pro
scriptos perquirunt: qui omnes protracti fuerunt, nam in urbe clausa remedium fugæ nullum erat. Tru
cidatis omnibus qui designati erant, fit impetus per militem in promiscuam plebem, quæ ad crudele spec
taculum confluxerat, et passim cæditur. Inuaduntur quoque domus, et inermia corpora ad carnificinam
attrahuntur.
Quum vero ad hunc tumultum plurima pars civium sese in obscura loca abiecissent, et sentiret
Danus plurimum deesse crudelitati suæ, proponit edictüm e domo consulari: quo continebatur impunitas
omnium. Ibi infelices cives (toties quamvis decepti) se credunt mendacibus edictis et prodeunt in publi
cum. In quos priore exemplo immittit satellites, et fit cædes toto die et usque in noctem: sequentibus
etiam diebus continuis reliquiae caeduntur. Et ne nullus novo mortis genere absumeretur (hoc enim statu
erat animo suo Danus, ut perfidia et saevitia superaret omnes et qui fuissent et qui post futuri essent)
corripit quendam Ioannem Magnum h); quem suffixit cruci nudum membris omnibus. Is diu de cruce lo
cutus, suam innocentiam Deo permisit, multa etiam ad cives questus de statu rerum, quo Danum irritavit.
Quare misit satellites, qui virilia abscinderent: quæ abscissa, .proiecta sunt in faciem pendentis. Latus
postea est transuerberatum fam vasto vulnere, ut manibus rimarentur cor, quod extractum et ipsum abiec
tum est in faciem mortui. Nulla humani ingenii vena tam dives est, nullaque oratio apposita satis reperiri
potest, quæ hanc saltem ex omni reliqua crudelitate particulam digne insectetur. Tyrannus supplicium,
quod consensu humani generis abolitum, ob Christi servatoris reverentiam (qui id tormentum conspiratione
impiorum pertulisset; quod ignoratum mille annis fuit, quod Turea (Christi quamvis implacabilis persecutor)
vix uno et altero exemplo in Christianos hac ætate in imaginum exprobrationem expendit: idem supplicium
tyrannus, qui dici hactenus Christianus voluit, revocat ad pcenam innocentum, nihil in religionem et leges
delinquentes?(!) pugnantes autem sub imperio patriae contra hostem alienam possessionem invadentem? et quod
ipsum is nunc ignoverat? quod ipsum et cives novo merito deditionis redemerant? si quod benefactum, si
quod syngraphum aut sacramentum, si qua dextra data, plus perfidia, sævitia et contemptu religionis apud
tyrannum valuissent. Is Bibiugam familiam præcipue est persecutus, adeo ut quum deesset iam cædi firma
ætas, ad impuberes sit conversus: quos comprehendit et coma constricta in nodum, suspendit a catasta
et immisit spiculatores, qui cervices puerorum praescinderent, truncis corporibus decidentibus in terram i).
g) Zieglerus verba literarum senatus aliquid mutavit. Tale consilium propositum et rejectum fuisse, narratur etiam in
quærimoniis Gustavi primi supra not. d. laudatis. h) Magnus Joannis apellatur in literis senatus (pag. 73), ex quibus Zieglerus
hanc horrendam rem exscripsit. Verisimile est, illum fuisse advocatum castri Arosiensis (cfr. Olaum Petri, edidit Klemming,
pag. 324 et 325); Olaus Magni eum “patriæ suæ validissimum defensorem” appellat (v. infra appendicem). In Chronico episcoporum
Arosiensium Magnus pater episcopi Petri Magni fuisse dicitur (v. infra sect. II, pag. 128). i) In literis senatus (pag. 74) res ita
memoratur: Nam postquam omnes mature etatis viros, qui ex nobili Ribingorum familia dependebant, occidissent, mox omnes
eiusdem familie pueros Herodiano furore dissectos assumpsit.” Cfr. de cetero rationes, quibus Allen (1. c III 1 nae' 403 et
404) hæc refellere studuit. ’ ’ 1 S '

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.