XII. CRUDELITAS CHRISTIERNl II:i A JACOBO ZIEGLERO DESCRIPTA.
73
uentus regni. Hic cognitum fuit, archiepiscopum per leges patrias excidisse fortunis et vita: tamen per pu
blicam indulgentiam utrumque illi donatum. In cætera autem ita decretum fuit, ecclesia Upsaliensi absti
neat, reliquamque ætatem apud agrum paternum privatus vivat.
Danus boc secundum incommodum accipiens, videlicet caput totius factionis suæ exarmatum, nec
superesse alium qui vicarium bellum administret, rem gerere apertis viribus coepit, conscribit magnum
exercitum ex milite domestico et peregrino, et in Sueciam transportat, et obsidione cingit Holmiam regiam.
Urbs est insignis magnitudine, ad sinum Finnonicum (quem paulum deflexa voce Vennedicum veteres dicunt)
in circumfluentibus paludibus sita. Mare etiam ei se multa parte infundit, ita ut situm assimilem habeat
Yenetiarum. Ergo hanc natura et munitionibus, ciueque et conducto ex agro milite munitissimam expug
nare, obsidionem quoque diu sustinere posse desperabat. A pabulatione enim prohibebatur per militem
Suecum, etiam laborabat miles fame tam acerbe, ut ad cibos infames fuerit compulsus. Duo prope menses
transierant ab aduentu in Sueciam c) ; quod omnibus incommodis conflictabatur, nec reditus in Daniam da
batur, adversantibus ventis. Ergo omnibus consilijs exclusus, quæ manu et virtute impetrasset, conversus
ad dolos petit inducias bello. Steno, ut excelso animo erat, concedit inducias: facit præterea exemplum
clementiæ et munificentiae in hostem, prope singulare in omni historia: mittit in castra multa iuga boum,
unde confectum fame hostem sublevaret. Danus sane existimans hominem, qui tam benigno affectu tamque
indulgenti natura esset, eundem et esse ingenio simplici et minime suspicaci, simulat precipuum favorem
in Stenonem et se ostendit percupidum visendi principis et colloquendi: ad hocque impetrandum mittit
in urbem obsides, atque eo praetextu evocat in castra Stenonem ad colloquium. Is plane venit in senten
tiam Dani colloquendi, haud quaquam satis exercitatus ad eiusmodi fraudes deprehendendum: iamque pro
perabat ad manifestum exitium, nisi senatus Holmensis intercessissetd). Danus ut vidit hac non succes
sisse dolos, aliam fraudem confingit. Se ait accessurum in urhem, modo impetret obsides salutis suæ. Hic
vero Steno persuasus, deligit nobilissimos ex iuventute: in quibus fuit illustris Gostavus Erichson, quem
hodie felicissimum regem Suecia hahet. Hi se permittentes fidei et syngraphis Dani, ad naves veniunt:
quos is conprehensos in vincula conjicit, atque mox in altum provectus in Daniam cum preda enavigat.
Illic Gostavus unus illustrissimus obsidum, furcam ante hospitium paratam sibi et plures mortis imagines
comperit vitamque habuit in omne momentum suspensam. Tamen clarissimis historiæ exemplis (quibus
maximi sæpe reges per desperatos casus venerunt ad regna) iisdem et Gostavus servatus a providentia
venit ad regnum.
Post hanc fugam quievit Danus annos quatuor e), quibus opes et militem confirmavit. Quibus ubi
curatum satis putavit, mittit exercitum in Sueciam. Steno celeriter occurrit paratis copiis suis, pugnaturus
priusquam hostis a iactatione maris confirmareturf). Fit pugna, in qua dum præses primas in acie partes
obiret, occiditur, corpusque refertur Holmiam. Fuit tanti principis cædes patriæ quam suo maiore detri
mento, Tunc enim factiones inter primates Sueciæ recruduerunt: et sub discordia potentissimus Suecorum
exercitus dissipatus est, et Danus ad interiora Sueciæ ex sententia penetravit. Tunc etiam Gostavus epi
scopus, occiso proditionis suæ vindice, provolavit ex latebris in quas damnatus fuerat: ecclesiam Upsaliensem
repetit, hujus opibus se confirmat contra patriam. Quos suorum sucessus fit Danus accepit, venit etiam
ipse ad exercitum et contractis omnibus viribus pergit rursus Holmiam obsidere, non quia capiendam armis
speraret, sed exspectaret occasionem unde illam insidiis circumveniret. Erat in urbe Christina, vidua ab
interfecto marito Stenone: hæc principem locum adhuc retinebat. Hanc hostis solicitât ad honestas condi
tiones, nihil non suscepturus, quodcunque pactorum proponeretur. Christina et senatus Holmensis respondent,
populo Holmensi non opus esse aliquibus conditionibus, qui liber sit et suo iure vivat sitque armis longe
potentior: tamen se admittere conditiones æquas, quo pax in reliquum sit. Deinde capita proponunt con
ventae pacis, rex patrias leges sibi inviolabiles servet, civium libertatem infractam velit, offensas remittat
omnium qui arma contra susceperunt. Danus ut fidem certissimam faceret, se hæc capita rata habiturum,
addit longe etiam plura, plena moderationis et clementiæ in populum Holmensem. Itaque convenit, inter
ponitur religio sacramenti, syngrapha conscribuntur, et adhibentur omnia instrumenta, quibus pacta et
foedera publice suscepta ad posteritatem communiuntur.
His artibus persuasi cives hostem intra moenia recipiunt, autoritatemque urbis secuta est multa
pars regni. Hactenus esse legitimus rex credebatur: et Dajius in suscepta dissimulatione duravit, donec se
et militem recrearet et arcem communiret. Nec diutius moratus, vocat ad consilium Danos, aperit eis
voluntatem cædis patrandæ in cives: rationem quærit, quemadmodum cædes facta putetur se ignaro et invito.
c) Recte, cfr. supra pag. 30 et 31. In literis senatus an. 1523 (v. præfationem) legitur: per sex septimanas. d) Ita
etiam in literis senatus. In literis circiter viginti annis post eventus scriptis dicitur: för någre farlige ordh sJcyldh , som
Bispen ij Wïborgh her Hans, her Anders och her Claus Bilde för staJcot tidh tillf ormne y Stockholm hadhe låtith sig und
falla . . . Ile ff thett aff slagett (vide: K. Majds och Suerigis Rijkis besuäringh motth BanmarcTc; manuscriptum inter Collec
tanea Hogenskildii Bjelke in Bibliotheca Upsaliensi, Tom. II fol. 474-483; descriptum anno caret, sed ipsæ quærimoniæ paulo
post annum 1537 sunt conscript®). e) Lege: duos, vel accuratius: unum et dimidium annum. f) I.'e. soluta maris
glacie navibus uti posset.
Tom, III.
I. 19.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.