72
XII. CRUDELITAS CHRISTIERNI II:i A JACOBO ZIEGLERO DESCRIPTA.
fidentes videret ad voluptatem. Captivos quoque adductos e, devictis provinciis domi honeste natos sm S
fortunis præter cuiuspiam iniuriam fruentes, iure autem gentium pro l.bertate patnæ, incolumi -
ioirunis piÆiei ou i f rînmnhatos circumduxit in catena, attraxit
rum saluteque parentum, uxorum et liberorum pugnantes, et triumphatos circumu
ZllL obiit eruentis feris, aut cogit nrn.uas credes. Hic ille popu.us spectator qu, hu„»u,n.
sensum exuit seque ad omnem immanitatem obfirmavit, neque satis pœnarum sumptum sibi a victis ere-
I per-conside ationem, quod miseri patria carerent, fortunis exuti, exarmati et ad reliqua innocu, essent,
qui in gravi catena constricti male præterea cruciarentur, pro uxore et liberis distract, s, pro pudicitia vio-
Ma, pro salute omnium desperata: quoniam et vit, et necis ius situm penes alienum dominum nossent
Idem qui nihil tantorum malorum recordatione ad miserationem in reliquum moveretur, quin p
ma«is laniationem fœdum in morem, quid immeritum et sua indignum virtute sustinere sub Calgul,
quamuis atroci voce? vel sub Commodi milite pnetoriano, qui in theatrum immissus, populum funesta, e
iuxta barbarie arenæ spectatorem propulsavit, terrore et fuga tumultuantem involvit ut plurimi obtererentur?
Fatebitur, quiconque mores pro æquo expendet, crudelitatem omnem tyrannorum fuisse mitiorem obliuione
tanta naturalis iuris et carnificina (communi applausu theatri) admissa in genus humanum. Ista comme
morarim non equidem pro voluptate insectandi, sed necessario exemplo: unde inter populos etiam eadem
passos interque tyrannos eadem agentes discrimen fieret atrocitatis facti. Non enim conueniat ita factum
referri, ut arbitrio legentis stet, qui immerentis casum, ex nocentis exemplo spectatum seque leviter ferat.
Ergo is intelligat, populum unum Holmensem purum sceleris, nihil in vita admittentem in genus humanum,
non in ipsum hostem Danum (ut quem se obsidentem pavit in dura fame) quocum fcedera icit, quem ultro
in urbem admisit, regem prope constituit: eum populum sub Dano sacramenti et religionis desertore, dextræ
datæ et syngraphi conscripti, iuris divini et humani eversore, pertulisse mala, qualia nullus præterea po
pulus omnia simul, sed alius aliud malum, et idem aliud alio tempore passus sit. Huius calamitatis or
dinem narrare institui: existimans idem solatio futurum populo Holmensi, si is videat, Danum, qui hæc
perpetravit, ferre infamiæ su, notam ad posteritatem: usui etiam plurimum reliquis profuturum, si qui
similia facere in obnoxios possunt, iidem unius publica exeeratione deterreantur, quum viderint tyrannidis
memoriam durare post funus, referreque acclamationem, ut humani generis hostes, Deo et homine appro
bante, æternum damnentur.
lleges Danmarchi, sepe alias regnum Sueci, armis tentarunt, cupiditatem faciente ipsis vicina
Nordvegia, quam olim factione et armis oppressissent: pulcherrimum fieri existimantes, si totam continen
tem (quam Schondiam dicunt) sub unum imperium contraxissent. Invitabant præterea eadem qu, cteios
mortales, domi opes minime insignes, Nordvegia a se exhausta, Suecia autem et Gothia integr, adhuc,
plenæque argenti et æris. Ita aliena felicitas magnum his studium iniecerat quærendi opes ex alieno.
Hoc domesticum exemplum secutus Christiernus secundus, rex Danmarchi,, Sueciam armis occupare annisus
fuit. Verum ubi Suecis in eadem consilia hostis propulsandi concordibus, videt bellum futurum multo
gravius suis viribus, ad artes conuersus (quales illi ubique supererant) factionibus dissociare Suecos labo
ravit: ergo solicitât quoslibet seditiosos, qui genere, opibus et ingenio improbo valerent. In his se prin
cipem gessit Gostavus, titulo quidem archiepiscopus Upsaliensis, verum neque ætate neque integritate vitee
par ei professioni. Is anno a. nata salute Christiana MDXVII partes Dani curare aggressus aperte fuit,
tantisque animis, ut opes domesticas, gratiam apud cives, pietatem in patriam, religionis statum, ipsamque
vitam suam proderet pro peregrino domino constituendo. In eum eventum munit arces, cogit occulta con
silia consciorum, plures ad defectionem perducit.
Huius conatus persentiens illustris princeps Steno Sture, idemque præses regni Sueci, per inter
regnum, archiepiscopum compellat, monet et maiorum malorum timore deterret, ut desistat inceptis. Sed
is neque iustis postulationibus, neque reverentia in patriam dimoveri a sententia potuit. Quam hominis
perversitatem Steno cognoscens, movet arma et obsidet episcopum in arce Stechoa). Danus quum pey
nuncios intellexisset, quanto in periculo esset socius, legit domi militem et navigatione celeriter confecta,
properabat impedire obsidionem. Quo loco pugnans cum Stenone superatur b): ita concisis copiis et deserto
Episcopo rediit in Daniam Episcopus cernens res suas desperatas, Stenonem in colloquium vocat, per
mittit se arbitrio ducis: se ecclesia Upsaliensi et publica functione cessurum, se privatum posthac futurum
et quaslibet conditiones admissurum spondet, tantum ut sibi patria ignoscat. Videbatur illud ex animo,
velle: et atrocitas proditionis ea fuerat, ut omni profligat, conscienti, posse inducere poenitentiam videretur.
Sed erat (quod sequens historia ostendet) fictio ex præsentis periculi necessitate adornata. Ergo annuit
princeps supplici, eatenus quod omittit oppugnationem: verum causam permittit integram cognitioni con-
a) Lege Stek vel Almarstek, hodie dejecta arx in itinere maritimo inter Holmiam et Upsaliam. b) Sc. anno 1517
apud Vädla, prope septentrionale suburbium Holmiæ (cfr. Allen: de tre Nordüke Nigers Rist. U, pag. 566, not. 13).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.