XII.
CRUDELITAS CHRISTIERNI II:i A JACOBO ZIEGLERO DESCRIPTA.
71
XII
Crudelitas Christiernl secundi a Jacobo Zieglero descripta.
Hoc opusculum Ziegleri reddidimus secundum editionem, quæ libro Alberti Krantzii, Regnorum
Aquilonarium Chronica inscripto et anno 1583 Francofortiæ impresso annexa ibi paginas 498—503
complet. Bis jam antea quidem hæc narratio typis est excussa, majori operi geographico Ziegleri in
serta, quod annis 1532 et 1536 sub titulis nounihil diversis impressum est (in editione anni 1536
Argentorati tacta inscribitur: "Terræ Sanctæ ... et Schondiæ descriptio”; cfr. Warmholtz: Bibliotheca
Hist. Svio-Gothica I. n. 185). Quia exemplar editionis anni 1532, quod possedit Bibliotheca Upsaliensis,
mutilum est in nonnullis locis (folia, quæ Crudelitatem Kristierni continuerunt, sunt descissa) hic edi
tionem Wolfii an. 1583 factam, ut diximus, sequi coacti sumus.
Quibus ex fontibus historiam hauserit, Zieglerus mentionem non fecit. Maximam autem partem
ex literis senatus Suecici continuo post electionem Gustavi primi (d. 6 Junii 1523) promulgatis (im
pressae sunt in: Gustaf Ls Registratur I, pag. 66 seqn.) Zieglerus sumsit: quas sæpe ad verbum
reddidit. Fortasse etiam nonnulla a Johanne Magni, archiepiscopo Upsaliensi et Petro Magni, episcopo
Arosiensi comperit, quos ipse illo tempore, quo Romæ commoraretur (anno 1523 vel paulo ante), pri
vatos amicos et secum conjunctissime conversatos fuisse dicit (vide praefationem ejus Schondiæ preflxam,
quæ in editione anni 1532 legitur).
Libellus ante exitum anni 1531 manifeste compositus est, quia scriptor expeditionem Kristierni in
fine hujus anni versus Norvegiam factam non memorat.
Christierni Secundi, Regis Danmarchiæ, crudelitas perpetrata in proceres
Sueciæ et populum Holmensem.
Praefatio.
Urbium et populorum clades ab hostili manu perpessas et tyrannorum iniurias in cives multas et
memorabiles legimus per omnem historiam, tam magna miseratione erga afflictos, quam summo odio in
illos, qui suo scelere maleficia in obnoxios exercuerunt. Sed nulla atrocior a memoria historiae accidit,
quam his annis Suecis et Stokholmiæ, regiæ eius gentis urbi. Aliis inter obsidendum induciae profuerunt,
mutui congressus liberi fuerunt sine maleficio: si pacta inita, si icta foedera, hæc sancte servata sunt: si
urbs autem expugnata, saevitum in fortunas iure victoris fuit, et in ætatem præcipue, quæ arma ferret
et nocere parata esset neque quietura, donec incolumis foret. Videlicet repensum fuit, quod passuri erant
victores fortuna inclinante. Quod si incendio et caede omnia miscerentur, hic aut proditio, aut defectio,
aut grave aliud flagitium obsessorum praecesserit, quod hostem irritaret et faceret pene iustum. Tyrannorum
etiam violentia (de exemplis dico gentilis historiae) in - paucos cives, qui inculpata undiquaque vita essent,
ita deliquit, ut sine venia debeant criminari. Qui enim poenis subiecti fuerunt, si in eadem statione ipsi
fuissent (quo erant ingenio) similia aut funestiora edidissent in cives. Repetamus a fyberio ad Maxentium
(quem Constantinus imperio depulit) historiam Romanam: quicunque in capitis discrimen adducti sunt,
fidem fere sub alio domino capita civium detulerunt, sive palatinos fumos vendiderunt, sive iudicia cor
ruperunt: vel ubi scelere publice carerent, tamen domi in servitia supra barbarum morem sævierunt: servitia
diurna opera in agro attrita in ergastulis habuerunt, nuditate et fame afflixerunt, infirmos tecto protru-
derunt, in vias abiecerunt: alios ob levem offensam barbaricis notis inusserunt, in arenam produxerunt
feris laniandos, totis theatris voluptatem domesticorum sanguine præbuerunt. Tales quid crudelissimi tor
menti exciperent a Tyberio et Caligula et Domitiano, quod non essent meriti propter admissum alias
scelus in humanum genus? Innocentes vero habiti sunt eatenus, quod praesentis accusationis rei non essent:
tyrannique sub hoc in inuidiam crudelitatis adducti sunt, quia non ob conscientiam nocentioris vitae vin
dicandae, sed per scelus ipsi quoque caedem facerent. In caetera ei patellæ hoc operculum congruebat.
Populus victor, frequens sedit totis theatris, exhibuit sibi sub eodem spectaculorum die paria CCC. gladia
torum, feras, leones, ursos, pantheras et indomitos boves eodem numero, quos se mutuis vulneribus con-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.