Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

P R Æ E A T 1 0. 
Duodesexaginta fere anni abierunt, ex quo Scriptores rerum Suecicarum medii aevi 
unius potissimum viri cura et industria foras dari coepti sunt; nam Ericus Michael Fant, 
professor Upsaliensis, qui anno 1817 mortem oppetiit, huius operis primum tomum (quem 
socii ejus sequenti anno ediderunt) integrum fere ex schedis præcipue Nordinianis colle 
gerat et curaverat; alterum vero Ericus Gustavus Geijer, professor Upsaliensis, et Ioan- 
nes Henricus Schröder, qui vicarius bibliothecarii tum erat, decem post annos divulga 
runt; nunc demum tanto temporis intervallo tertius ad finem perductus sequitur. Qui 
secundum tomum curae habuerant, iis ut tertium quoque adderent fuerat mandatum; at 
Geijer et docendi et scribendi amplo munere impediebatur, Schröder autem opus, quod 
revera aliquando denuo inchoaverat (qua de re plura infra dicentur), eam sine dubio ob 
causam seposuit, quod negotiis, quae ad officium ejus pertinebant, satis erat occupatus. 
Sic ea res diu jacuit, donec decem annis post quam Schröder e vita discesserat, Rex Au 
gustissimus Carolus XV. d. 20 Decembris 1867 tribus viris eam detulit: fuerunt hi H. 
Reuterdahl , Archiepiscopus Upsah, C. G. Malmström, Historiarum Professor extraord., 
C. G. Styffe, bibliothecarius. Mortuo a. 1870 Reuterdahlio pristinus consiliarius regius 
F. F. Carlson successit princeps trium virorum. lam mense Januario a. 1868 primo con 
ventu habito illi grave illud atque honorificentissimum negotium mihi detulerunt, ut ipsorum 
auspiciis ea scripta, quae ad fontes historiae Suecanae mediae aetatis pertinerent, et 
colligerem et in lucem ederem. Itaque quod mihi deinceps fuit injunctum munus pro 
virili peregi, quamquam praefectus Bibliothecae Upsal. C. G. Styffe, quoties uius amici 
mei auxilio opus fuit, perhumaniter mihi adfuit, id quod gratissimo animo _ confiteor. 
Annis post opus inceptum tribus quatuorve interjectis altera hujus tomi sectio 
anno 1871 edita est; totus jam tomus tandem, priore quoque sectione ad finem perducta, 
vulgatur, quod temporis spatium fortasse, si quis numerum foliorum huius voluminis 
solum respexerit, ad id perficiendum vix opus fuisse videbitur. . Primum vero monen 
dum est, me non per totum illud tempus huic uni negotio vacavisse, ut excepto ultimo 
anno, quo sectionis prioris partem posteriorem totam confeci, tempora modo subseciva ei 
tribuere potuerim. Nam et aliis tum in bibliotheca nostra occupationibus distinebar tum 
in Academia annis 1869—1874 publicas scholas habere ad officium meum pertmeba . 
Tum non est silentio transeundum praeter tredecim plagulas sectionis alterius huius tonn, 
quas Schröder typis describendas curavit, et paucos libellos transscnptos, vix quicquam 
a praecedentibus fuisse nobis paratum. Itaque initio sub uno adspectu ponenda fuerun 
omnia, ac singula scripta, quae maxime idonea videbantur, omni ope atque opera inqui 
renda et critica ratione tractanda; qui labor fugit legentes. Nec domesticos solum fontes 
perscrutari oportebat, sed etiam exterorum libros pervolvere, e quibus haud raro m maxima 
rerum copia pauca modo mihi erant excerpenda. In tot tantisque molestus, quibus solus 
conflictabar, parem non fuisse studio meo facultatem facile concesserim. 
si conspectum illum totius operis, qui a. 1816 aute primam partem editam emis- 
sus est, cognoveris, comparatione facta cum iis, quae in tomo tcrtuo continentur, per 
multa ibi non indicata invenies. Crevit enim prater exspectationem opus. Pristini qui 
dem editores in præfatione tomi secundi bona fide scripserunt: Tomus tertius idemque 
ultimus, Deo voknte, ceteros scriptores ecclesiasticos mediae nostrae aetatis maxime 
Tom. III.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.