GOTHORUM SVEONUMQUE HISTORIA.
43
cum -consideraret se a minima procerum parte in regnum accersitum, atque ob id suam coronationem a
cæteris in libertatem restitutis cassari posse, plurimos regni senatores et proceres eadem coronationis die,
scilicet ipsa Dominica infra octavas Omnium Sanctorum h) anno Christi MDXX convivio contractos et se ob
regiam fidem securos putantes apprehendit et nimis severiter trucidari fecit. Quæ quidem severitas cum jam
in omnem historiam diffusa videatur, nolo me in enarranda hujus modi tragoedia diutius occupare: quæ non
minora incommoda Danis et eorum Eegi, quam Sueticæ Keipublicæ inferebat. Quippe ipse Eex in tanto
procerum numero bonam eorum partem occidi fecit, per quos fuisset in amplissimo principatu diu conser
vandus: a quo confestim et eodem mense, quo venerat, exclusus, in suam Daniam est reversus, i) docu
mentum singulare omnibus Begibus et Principibus effectus, qui severius imperare, quam clementius
præesse contendunt.
Cap. IV. Gostavus modernus Gothorum Sueonumque Eex, Caroli ultimi Eegis consanguineus et
Stenonis Sture senioris Principis nepos, k) post illam procerum stragem, quam Christiernus perpetravit ad
Beipublicæ summam pervenit. Cujus gesta cum sint varia et multiplicia, in aliud opportunius tempus serva
buntur. Solent enim historarium scriptores ab enarranda viventium Principum historia prudentius abstinere:
ea forte causa inducti, quia plerique Principes cum jam sint optimi, post ea pessimi evadere possint:
et rursus, qui jam videntur pessimi, nonnunquam ad optimos et clarissimos mores ante ultima fata conver
tantur. Quocirca eandem Gostavianam historiam illis scribendam relinquo, qui fatis ejus superviventes,
efficacius testimonium perhibere possint, an per illum rexerit, qui dicit: Per me Eeges regnant, et legum
conditores justa decernunt. Et hic interim sit Gothicæ et Sueticæ historiae finis: quam novem mensibus in
Patriarchatu Veneto ad hanc formam redegi, cum generale Catholicae Ecclesias Concilium solicito animo
expectarem, anno a Christo nato MDXL. tertia die mensis Junii.
h) Die 4 Novembris.
i) Etiam hic confusa est oratio. Verum est, Kristiernum in
mense Decembri anni 1520 Holmia discessisse, sed primum
sequente vere orta est rebellio neque Kristiemus prius quam
anno 1523, liberata tota Suecia et Gustavo primo electo,
exclusus esse dici potest
k) Sc. pronepos ex sorore. Soror enim Stenonis Birgitta erat
mater Erici Johannis, qui Gustavum procreavit.
* * *
Appendix.
ORATIO HEMMINGI GADD CONTRA DANOS IN SENATU ANNO 1509 HABITA.
Hanc orationem, quam (Latine redditam) Johannes Magni medio textui inseruit, nos separatim
imprimendam curavimus, et ut ipsa narratio Johannis sine ulla intermissione ad exitum perdu
ceretur et maxime, quia illam non esse a Johanne fictam, sed ex ipso Hemmingo originem trahere
persuasum nobis habemus. Quæ autem res cum tam fuerit impugnata nequedum indicia integritatis
omni careant animadversione, orationi proprium numerum assignare noluimus, praesertim cum scriptis,
quæ Scriptores rer. Suec. amplecterentur, proprie adnumerari non possit, sed eam in appendice
adjunximus. Una cum historia Johannis Magni, cui erat inserta, primo in lucem prolata esse
videtur oratio, quando Olaus Magni opus fratris anno 1554 typis descripsit. Jam tum vero et
postea scriptores Daniei fraudem Johannis eam esse contenderunt, imprimis Johannes Svaningius (in
libro inscripto: Befutatio Calumniarum cuiusdam Johannis Magni etc. . . . Anno 1560 [sine loco]
impressa) et nostra ætate vir doctissimus, Kall Easmussen (v. Geheime Arkivets Aarsberet-
ninger II, Tillæg, s. 28 seqn.). Quæ autem hic contra integritatem dixit, vel refelli vel quasi
ad minimum extenuari possunt.
Ut gravissimum vitium, ex quo mendacium optime pateret, Kall Easmussen primum
exposuit, quod Hemmingus se ante annum 1481 Bomam profectum esse dicit; rem autem ita
se habere, Allen (de tre Nord, rigers Hist. I. p 638) diplomatum auctoritate demonstravit.
Deinde Kall Easmussen admonet, Hemmingum altero loco se adolescentem Bostoehiæ cum Alberto
Krantzio literis studuisse narrare, altero vero se septuaginta annos jam explevisse, quæ dicta
vera esse non possunt, quia Hemmingus anno 1485 huic Universitati ascriptus esset et igitur

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.