42 X. EX JOHANNIS MAGNI ARCHIEPISCOPI UPSALIENSIS.
tatem tolleret aut turbaret. Sed durior erat in Archiepiscopo animus, quam quod permitteret sibi aliquam
persuaderi eum Steuone. ,«i paire, u Erie.m a tau, amplo principatu secret, f-«-—-
mam in Danorum Eege Cbristierno se reponere ostendebat,
Cap II. Tum Steno, considerans Archiepiscopum nullo ingemo nullaque a mom i
p Almerstech inclusum obsedit exercitumque
eabili odio reeocari poase, collectis m.lrtum copua 1*» it Deinde obsessum et Dani»
Danici Eegis (qui ut eum obsidione liberaret, advenit, debellatun i 8 . • •
auxilia frustra expectantem ad deditionem coegit eversaque funditus arce, ipsum w ,
(quod Insuleuse vocant) e) inclusit. Quo facto causam ejus coram Summi Pontificis legato Joanne Arcim-
boldo iu comitiis Arbogensibus exponi fecit. Estque intercedente legato et regni senatu, a Steno, e
conditione in gratiam receptus, ut de cætero se in Vpsalensem Archiepiscopatum non inge.eret, sed m pa
ternis bonis paci et tranquillitati studens resideret. Patrem quoque ejus Encum, ut nonnullos alios Danicæ
factionis proceres, in arce Stocholmensi captivum inclusit. Deinde regnum «rcuiens, publico omnium in
colarum favore excipitur seque illis et illos- sibi jurejurando obstringit. Factus enim erat m oculis omnium
subditorum suorum gratiosus et maxime popularis, quia alias patri Suantoni, cum populum tu u is oneraie,
ad genua procubuit et tributorum laxationem impetravit. Quo circa jam in Principem assump us, non mo o
tributa a benevolis subditis, sed ipsam eorum vitam pro sua ipsius salute in nulle moitis pericula paratam
et promptam expertus est. Itaque tot populis suffultus tam potens evasit, ut multorum Begum ac Pnn-
cipum viribus resistere potuisset, præsertim si parem prudentiam in suis quotidianis consiliariis cum mag
nitudine potentiæ suæ conjunctam habuisset. Sed erant in ejus Camerario consilio ad assentationem plurima,
ad publicani vero utilitatem minima loquentes, quippe qui nec satis prudentes erant, nec alios prudentiores
in Principis consilium admittebant, sed detractionibus, susurrationibus, suggillationibus cæteios innocentes
apud juvenem Principem lacerabant. Vnde brevi effectum erat, ut ob eorum malignam imprudentiam et
imprudentem malignitatem plerique optimi et prudentes viri ab eo se removentes, alium rerum statum, quam
præsentem expectarent.
Cap. III. Quod cum Cbristierno Danorum Eegi compertum esset, cogitabat idoneum tempus advenisse,
quo Danicæ telluris angustias erumpere et spatiosa Gothorum Sueonumque regna potenter subjugaie posset.
Magnum igitur et potentem exercitum ex Saxonibus, Frisiis, Vestphalis, Scotis, Danis, Gallis educens,
Stocholmiam Sueonum regiam valida manu obsedit. Sed non poterat Steno tot populoium favoribus et
obsequiis praemunitus a Dano superari, cujus nomen apud Sueones publico odio laborabat. Immo Christiernus
in ea obsidione, qua Stenonem obsidere videbatur, tam duriter a fame, a commeatuum penuria obsidebatur,
ut magna exercitus pars inedia periclitaretur. Proinde revocatis ab obsidione copiis, classem qua venerat in
Daniam reducere parat. Sed postquam se ad reditum parasset et ventis vela committenda essent, ventus
vehemens et contrarius ejus profectioni objectus est: qui cum totis quatuor mensibus pertinacissime flaret,
Christiernum ad intolerabilia incommoda adegit. Nam regredi in terram obsistente Stenone et progredi in
Daniam, resistente vento, impossibile erat. Tum Steno generosi et magni animi Princeps, comperta extrema
inimici necessitate, rarissimæ humanitatis officio in ipsum usus, tantum commeatuum et expensarum ad eum
liberalissima donatione misit, quantum sustentando toto ejus exercitui sufficiebat. Christiernus autem, per
cepto eo beneficio, legatos ad Stenonem dirigit, asserens se cum eo ad familiare colloquium super publica
pace descendere velle. Parum aberat, quin Steno Dauica astutia persuasus, ad ipsius classem se contulisset.
Sed suorum fidelium consilio revocatus, Hemmingum Gaddum et nobilissimum adolescentem Gostavum Ericson
ad eum pro pace aut induciis inter utranque partem componendis emittit: quos ipse confestim erectis velis
secum in Daniam captivatos deportavit.!) Et hic quidem erat finis belli, quod anno Christi MDXVI11
contra Stenonem et civitatem Stocholmensem per Christiernum gestum erat. Qui deinde .evoluto anno exer
citum majorem, quam unquam antea congregatum, per congelatas aquas in Sueticam direxit, g) ' Quem
Steno animosius quam circumspectius in terris Vestrogothoriim pugna glaciali excipiens primasque in acie
partes strenuissime agens, ictu bombardæ in femore accepto vulneratur, statimque vehiculo impositus ad
Stocholmiam defertur: ad quam cum fere pervenisset, animam super constrictum glacie lacum Meler exha
lavit, dignus profecto longiore vita: quam utique habuisset, si imprudentes et malignos consiliarios a se lon
gius removisset. Inteiea Stenonis relicta vidua Christina, paucorum procerum partes ejus tuentium persuasa
consilio, per speciales nuntios, liberali promisso stipendio, pro ulciscenda mariti sui morte frustra a Eege
Poloniæ Sigismundo ejus nominis primo copias postulat auxiliares. Mortuo igitur Stenone, numerosus
Sueonum exercitus, cum a nullo dirigebatur, dissipatus est. Dataque est proceribus, qui Danico Eegi fave
bant, occasio, ut mox eum in Suetiam advocarent et regia corona in civitate Stocholmensi insignirent. Sed
e) Ita appellatum, quia domus fratrum predicatorum in parva g) Obscure scriptor locutus est; nam in mense Januario anni
insula inter brachia amnis Svartån erat ædiflcata. 1520 Kristiemus Sveciam tertio intravit
f) De hac incursione cfr supra pag. 30—32. Vix monendum
est obsides sex non duo fuisse.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.