Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

282 
XXVI. TRIBUTA B C C LE S I A S TI C A DIOC. LINCOPENSIS. 
De Nericia. 
Göthalunda i. 
Askersund ii. 
Litzlakirkio i. 
Snafflunda ii. 
Glandzhammar iii. 
Kreklinge iiii. 
Axabergh ii. 
Cumbla iii. 
Nora ii. 
Moses ii. 
Kiil et Eker. ii. 
Örebro iii. 
Tytlinge i. 
Almby i. 
Greffw i. 
Ekeby ii. 
Wintrwsa i. 
Skiöllista ii. 
Kiisaberga de ecclesiis suis iii. 
Swinawadh ii. 
Kniistha ii. 
Asker iii. 
Hidhinge i. 
Medhellösa ii. 
Qwidzbro. 
Nerboaass i. 
Wyby iii. 
Lengebro iii. 
Hammar i. 
XXVI. 
Annotationes de tributis ecclesiasticis diocesis Lincopensis. 
Depromptæ sunt hæ annotationes e registro ecclesiæ Lincopensis papyraceo in Bibliotheca 
Lincopensi, n. 43 in folio, pag. 95 et sequentibus. Johanne Braskio, clarissimo illo episcopo 
hujus diocesis, praeposituram annis 1501—1513 tenente, hic liber sine dubio est inchoatus, qui 
diversas res ad statum ecclesiæ Lincopensis, praesertim ad bona redditusque pertinentes compre 
hendit, quarum rerum summarium videas in: Linköpings Bibliotheks Handlingar, pars I, pag. 
84—111. Duæ diversæ manus ejusdem aetatis (ineunte seculo XVI:o) hanc fecerunt descriptio 
nem, quarum altera ecclesias terrae Ostrogotiæ alphabetico ordine dispositas, altera a territorio 
Ambyrd incipiens reliquas ecclesias in Smolandia et Ölandia sitas diocesique Lincopensi antiqui 
tus annexas annotaverint. Diversæ illæ sectiones, qvas hodie ”columnas” appellamus, in priore 
parte nobis occurrentes, quibus superscriptum legimus ”Canonicales”, ”Animarum”, ”Leprosorum , 
decimarum pauperum partitionem respiciunt. Quæ res cum forsan nonnullis minus cognita sit, pauca 
ejus illustrandæ causa nobis hic dicenda videntur. Deducta tertia parte, quæ decima curatorum 
vocabatur, reliqua summa in tres partes, sc. episcopales, ecclesiarum et pauperum dividebatur. 
Hæ autem pauperum decimæ a primo proposito, praesertim post medium seculum XIV:um, cum 
multitudo pauperum graui pestilentia vulgo ”digerdöden” appellata absumpta esset, sensim dedu 
cebantur, ut vertente medio ævo omnibus in diocesibus nihil fere pauperum necessitatibus reser 
varetur, maximam fere partem in canonicorum et capellarum, interdum in hospitalium quoque et 
studiorum usus hæ decimæ essent traductæ. in Ostrogotia quidem veteres decimæ pauperum tri 
partitae erant, ut una tertia pars decimæ canonicales ”kanikedelen” vocaretur, cujus distributio in 
præbendas a ) canonicorum ex prima sectione prodit; altera pars, decimæ animarum ”själagårds- 
delen”, sæpissime capellisb), (quod litera C. in secunda sectione nobis occurrente significatur) non 
numquam alii cuidam usui erat collata; reliqua tertia pars, decimæ leprosorum (vel pauperum) 
”spetalsdelen” appellata, quam in ultima sectione, quæ ”leprosorum”c) inscribitur, invenimus, 
partim ad episcopum, partim ad canonicatum quendam vel hospitale devenerat. Comparationis 
causa non alienum nobis visum est hic inserere annotationem quandam profecto plus dimidio se 
culo priorem, quæ in codice membranaceo ecclesiæ Lincopensis (A. 18 in bibliotheca regia Hol- 
miensi) fol. 3 reperitur: 
Iste decime hospitales Wœstanstang fuerunt diebus d) venerabilis patris N\icolai\ episcopi auctoritate 
ordinaria pro canonicis residentibus ordinate videlicet f.aurencii prope TAncopiain. Gambia kill , 
a) Triginta septem præbenilæ in eodem registro pag 71 enu 
merantur. 
b) Unde sine dubio nomen ”animarum” deductum, quia capel- 
lanorum erat officium pro animis defunctorum precari. Pri 
mum locum capella animarum Lincopiæ sita tenebat. 
c) Sic in duobus primis codicis paginis, in tribus vero sequen 
tibus ’'pauperum". 
d) Hoc nonnullaque alia vocabula hodie fere exstincta, adju 
vante exscripto, quod inter Brocmannii Collectanea in 4:to 
exstat in Musæo regni, restituimus.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.