2T8
XXIII. EX MIRACULIS S. CRUCIS HOLMIENSIS.
De mortua viuificata. L V.
Eodem annon) in Helsinghelandh, que dicitur Angermannaland, parochia Aarnes , villa Jættunsbôle o)
Bero et vxor eius Helgha habentes filiam paruulam nomine Margaretam letali infirmitate^gravatam et morti
proximam pro ea votum ad defixionem domini emiserunt, que tamen mane circa solis ortum obiit. Hanc
circa meridiem ejusdem diei parentes ejus more funerum inuoluebant disponentes sequenti die versus eccle
siam iter arripere ad sepulture officium peragendum. Quibus iam aduesperascente die et solis occasu appro
pinquante circa funus excubantibus, cepit sonitus vagientis puelle, que fuerat mortua, audiri et vite pre-
sencia motibus corporis in ligata adhuc institis (!) reperiri; qui velamina celerius soluentes puellam inue-
nerunt vite perfecte restitutam. Cuius voti peregrinacionis pariter et oblacionis executrix fuit prefate puelle
mater spiritualis, que scilicet ipsam leuauerat de sacro fonte nomine Gunthrudis.
De captiuo a vinculis liberato. * LVIII m .
Anno domini M'CDXVIH" in profesto vndecim milium virginum adolescens quidam, Petrus Anders
son nomine, fide qua debuit constanter de se retulit, quod cum ipse esset de familia nobilis militis domini
Nicolai Booson et a suo baliuo in curia sua Kindholm p) Arosiensis dyocesis de occulto recessu suspectus ha
beretur, ob nullum aliud demeritum dure incippatus estq), ut quemadmodum illud genus hominum solet,
taliter ad firmandum et promittendum ri seruicium cogeretur. Cum igitur predictus adolescens decem et
nouem dierum ac noctium tali captiuitate fatigatus fuisset, votum ad hanc sanctam domini defixionem fecit,
quod si diuino beneficio liberaretur, vnam ymaginem de cera oiferret et ipsam per se peregrinando presen-
taret. Mox igitur voto facto cippus vehementer grauis et magnis ferramentis seratus se eleuans miraculose
diuisit et subtrahenti pedem competens spacium dereliquit. Qui solutus de cippo ad hostium carceris exte
rius veniens ipsum hostium leuiter manu traxit et statim vitro apertum fuit. Iuuenis autem absque quo
cunque obstaculo euasit et deo gracias agens votum compleuit ut promisit.
De beate memorie magistro Mathia. De fluxu sanguinis restricto. LX m .
Anno domini M"CDXX" in opido Stokholmis ciuis quidam, nomine Mattes Clemeuzson, habitans
prope portam sancti Nicolai habuit filiam paruulam nondum quatuor annorum nomine Elenam que fluxum
sanguinis multo tempore paciebatur ita grauiter, quod iam intestinum, quod medici grossum vocant, erat
elapsum. Cuius pater antedictus dum multis sanctis pro ea votum fecisset et minime morbus alleuiabatur,
sed pocius grauabatur, ammonitus a quibusdam compacientibus, quod beato magistro Mathie in ecclesia pre-
dicatorum Stokholmis sepulto s) votum faceret et ipsum deuote inuocaret. Quo facto dicta puella statim
conualere cepit, intestinisque per se retractis infra eandem septimanam plene extitit liberata.
Quomodo sagitta transfixus per mandibulam et collum -mirabiliter recuperauit integram sanitatem.
Capitulum LXXI m .
Nobilis vir Magnus Piata t) anno domini M°CDVI n) obsessus per Holstanos cum ceteris militaribus
domini regis in castro Glambeke insule Ferneren, sagitta hostium per sinistrum os mandibuliv) vsque ad dex
teram partem colli subito perforatus fuit, ita ut omni indicio eciam ipsa spina colli penetrata fuisse videa-
n) Scilicet anno 1416.
o) Jættunstad in eadem paroecia etiam hodie exstat.
p) Nicolaus Bosson, miles et coneiliarius regni (de gente Natt
och Dag vocata) titulum curiæ Lindholmen ferebat, quae ta
men in territorio Säminghundra et diocesi Upsaliensi sita
erat. In diocesi autem Arosiensi etiam possidebat bona
(vide: Styffe, Bidrag till Skandinaviens Historia, H. pag.
75- 88).
q) Idem ac carcere inclusus. Cfr. Du Cange, Glossarium me
dii ævi, in verbo: cippus.
r) Editio Robergii habet: perferendum.
s) Cfr. supra pag. 191 not. a. Præterea manus seculi XVII* in
prima pagina hujus Codicis, Miracula s. Crucis continentis,
annotavit : ”Thenne Book är ett protocol om the Vndertekn,
som sigh i Stockholms Swartmunke-Clöster widh ett Altare
medh ett Belete om Christi nedertagning af Korset och widh
S. Matthiæ Graf dersammastädes, som hafwer wäret S. Bir
gittas Skrifftefader, skedde äre”.
t) Magnum Plata, duas alas deorsum versas in signo ferentem,
anno 1422 offendimus (v. Genealogia Brahæa, ed. Orne-
vinge, pag. 20) Verisimile est, eundem esse ac Magnum
Laurentii de Tämö (in Sudermannia), qui eodem insigni an.
1444 utatur (1. c. pag. 21) et per vxorem Johannam, filiam
Torchilli Bragde de Dania, progenitor illustris gentis Bra-
heanse exsistat. Neque omittendum, Nicolaum Piata, fra
trem Magni Piata, anno 1423 testem subscripsisse literis
Kanuti Karlsson (Ornfot), prioris mariti Johannæ Bragde,
quibus eidem Johannæ Elgshammar et Simonsö pro dote
contulerit (Cod. J.'7 in Archivo regni, fol. 419). Atque Sofia
Brahe , harum rerum intelligens exsistimatrix, eum Magnum
Laurentii Piata appellare non dubitat (v. ejus ”Slägtbok” in
Bibliotheca Universitatis Lundensis).
u) Lege : MCDXYI. Cfr. die Lubeckischen Chroniken , ed.
Grautoff, Tom. IL pag. 490.
v) Mandibulum idem est ac maxilla. Vide Du Cange.