277
XXIII. EX miraculis s. crucis holmiensis.
pst inuocantibns dominicain defixionem diuinitus facta sunt, que partim ex negligencia scribendum partim
vero sunt ex incuria referendum pretermissa. Pauci enim de multis reperiuntur, qui acceptis dei beneficiis
cum debita gratitudine ad agendum gratias reuertuntur, juxta illud Nonne decem mundati sunt et nouem
vbi sunt. Non est inuentus qui rediret et daret gloriam deo, supple, prêter paucos
Ve nauicula a periculo tempestatis liberata. XVI m .
Nauis quedam dicta snekkiaf) domini Thuronis Ben[c]tsong) militis, de Lubek versus Stokholm ve
lificans, in via piope Blaakullah) grande tempestatis periculum subiit. Nam ipsa tempestatis vebemencia
velum cum malo elidens in medias vndas subito prosternebat. Homines vero in ea existentes desperantes
se posse mortem penitus euadere diuinum auxilium implorabant. Facto igitur voto ad memoriam defixionis
domini et cunctis consternatis, velo iuxta nauem die ac nocte in funiculis suis defluente, tandem prospero
adueniente vento deo gracias agentes Stokliolmis incolumes applicuerunt.
Ve liberatis ab egritudine mortali XX m .
Anno domini M"CCCC‘'XIIir' circa festum epiplianie domini domina Yliana de Ostrogocia, relicta
domini Stephani Vdson militis i) memoriam defixionis domini cum filia virgine et alia quadam puella de-
uote visitauit. Et ipsa talem sue peregrinacionis causam recitabat, quod cum in predietis duabus puellis
ad mortem infirmantibus iam gutte colerici sanguinis, que vulgariter doodsprsekak) dicuntur, que certa
signa sunt moriencium, in toto corpore vtriusque virginis erumperent, votum peregrinacionis cum ipsis si
conualescerent et cum oblacionibus et misse celebracione ad defixionem domini emisit. Et mox ambarum
puellarum infirmitas leuior et paulatim perfecte sanitati reddebatur.
Ve nauicula submersa et infantulo ac matre liberata. XXII" 1 .
In profesto beati Petri martiris rusticus quidam de parochia Frötuna, nomine Ericus, villa que dici
tur Booxbo 1) cum vxore et paruulo filio infra quindenam nato Stokholmiam nauigio properauit. A eniens
vero ad locum, qui vulgariter dicitur Trælahaff, m ) ad quatuor miliaria prope Stokholmiam, nauicula eius
ex impetu ventorum in mediis fluctibus subuersa est. Predictus autem rusticus subuerse nauicule cum dif
ficultate adhesit. Infantem vero cunis aqua repletis inherentem cum vncco, qui kæppe dicitur, attraxit et
fluctibus conquassantem (!) funiculo quodam nauicule alligauit, estimans ipsum infantem iam esse mortuum,
vtpote tenerrimum et frigescentibus fluctibus diucius conquassatum. Deinde eodem rustico in tali anxietate
constituto, votum pro sua miseria diuinitus releuanda ad defixionem dominicam cum oblacionibus emisit, et
statim vxor eius super aquam apparuit, quam eodem vnco viuam attraxit, et veniens ad litus infans vinus
et illesus inuentus est. Similiter et vxor predicta miraculose post tanta discrimina incolumis est seruata.
Rustico prefato hoc nobis narrante, testes presentes erant Nicolaus Bucholt et Petrus Horst ciues Stokholmenses.
Ve Semiviuo sanitati restituto XL V“.
Item Petrus Jönisson baliuus regis in insulis Mæler et regali curia in Færingô ex graui egritudine
corporis iam obmutuerat, qui licet loqui non valeret, acerbius tamen meditabatur in mente sine confessione
peccatorum suorum se mori quam alias confessus vitam perdere corporalem, mentaliter se cum oblacionibus
suis ad defixionem domini vouit et loquelam mox recepit et paulatim postea conualescens personaliter me
moriam dominice defixionis peregrinando visitauit.
Hoc verbum proprie cochleam denotans , in mædio ævo de
levibus et velocibus navigiis sæpe usurpabatur.
Consiliarius regni de nobili gente postea Bjelke appellata.
Obiit d. 20 Nov. 1413 (v. Tom. I. pag. 23o) et sepultus
est Wadstenis cum uxore Margareta anno 1415 (v. Diar.
Vadstenense). e ,
Sic appellatur fastigium insute Jungfrun, quæ in freto
Kalmarsund sita est. , ,
Lege: Ulfsson. Nam de Stephano Uddsson silent diplomata,
sed Staffan Ulfsson, militem de Lagnö, (cujus sigillum u-
pum retrospicientem, vel potius pardum ostendit) siepissime
offendimus, cujus corpus an. 1393 d. 19 Martii Aiosia
Tom. IIL
stenas pro sepultura delatum est (Diar. Vadsten.). Et an.
1423 feria tertia post dominicam qua cantatur letare inve
nimus dominam Julianam Ikesdotter cum liberis Olavo Staf-
fansson et Christina Staffansdotter Benedicto Uddson nupta,
(lit. orig. pergam, in Bibi. Upsaliensi).
k) Forsan e radice spratctc, unde etiam sprihka, spräkldig, be
sprängd, ut significet statum morientis, cum sudo ultimus
undique erumpit.
l) Forsan Buddeboda in eadem paroecia.
m) Etiamnunc sinus maris ultra fortalitium Waxholm ita appel
latur.
II. 70.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.