276
XXIII.
EX MIRACULIS S. CRUCIS HOLMIENSIS.
XXIII.
EX
Miraculis s. Crucis Holmiensis
fratre Gregorio ordinis Prædicatorum scriptore.
Ex membrana Bibliothecæ Lincopensis, n. xxvm in 4:to prodierunt hæc nostra ex
cerpta. Jam anno 1725 Laurencius Roberg, Med. Doctor et Professor, hæc miracula üpsaliæ ty
pis excussit e codice membranaceo, ut in titulo legitur, cujus tamen aspectum tel possessorem
commemorare neglexit, sed ipse in pagina 42 suæ editionis addit, impressione jam ad finem ducta
”ipsum illud antiquum lacerum licet in pergameno exemplar») ab hæredibus .... Eliæ Bienneri ....
opera Erici Benzelii filii” sibi in manus incidisse. Quod exemplar a Benzelio acquisitum et deinde
Bibliothecæ Lincopensi donatum idem est, quod nos secuti sumus. Incertum autem videtur, num
Roberg vere alio codice membranaceo an solum recentiore apographo usus fuerit, ut verba ejus
”e codice membranaceo” ad hanc membranam Lincopensem forsan spectent, cujus auxilio usus
extremam manum editioni imposuerit. Nam animadvertendum est, nomina locorum et personarum
apud Roberg haud raro esse deformata, quod indicare videtur, eum corruptum aliquod recentius
exscriptum in manibus habuisse. Exempli gratia aliqua menda editionis Robeigianæ daie \olu
mus; in miraculo n. i legitur Biomaby pro Biörnaby, n. vii Bercama pro Bercarna, n. xxi Lylos-
dala pro Lywsdala, n. xxn Wallio pro Walbo etc.... Scriptor hujus operis ipse prodit
in fine miraculi n. lxxix, quod anno 1424 contigit, ibi enim legimus: Et ego frater Gregorius,
qui hoc scribo, satis recordor” ... Et in exordio dicitur fuisse ”quidam frater Lector in ordine
predicatorum”, qui affectus gravi pestilentia Sveciam anno 1421 vexante, sanitate recuperata hoc
sibi proposuit, ut miracula s. Crucis, quæ post incendium anni 1407 restabant, publicaret. Cum
autem in fine pauca miracula annorum 1447—1461 occurrunt, verisimile fit, alium post Giego-
rium collectionem continuasse, nisi forte ipse in hoc tempus supervixerit. Membrana e posteiioie
parte seculi XV' aperte originem trahit, nam a primis miraculis an. 1407 usque ad ultimum
eadem manu scripta est. — Ipsa illa mirifica crux altari ecclesiae fratrum praedicatorum Holmien-
sium imposita erat.
Causa publicandi miracula infrascripta.
Expedit primitus narrare, licet penultimo contigerit, quenam sit causa propalandi nunc pocius
quam antea miracula infrascripta. Contigit enim in presenti pestilencia, que anno domini MTCCCXX!" b)
in diuersis mundi partibus et in hac Stokholmensi ciuitate ac regno Svvecie cotidie ingrassatur, quod qui
dam frater lector c) in ordine predicatorum inguinariis apostematibus, d) quibus ut communiter in dicta pe
stilencia moriuntur homines, grauiter torquebatur. Hic vite periculo imminente, cum sibi conscienciam
merito faceret, quod sepedicta miracula in suis quaternis per ipsum a retroactis temporibus fideliter con
scripta occultata diucius tenuisset, tum ne daretur occasio malignandi detractoribus, tum ne fratres notam
cupiditatis incurrerent, illabebatur ejus proposito, ut firmiter voueret, quod si conualesceret, predicta dei
beneficia in hac tabula publicaret. Facto igitur voto, vt prefertur, mox prenosticaciones sensit remedii et
processu temporis rupta inflacione inguinis non sine expresso signo diuini beneficii integre sanitatis effectum
consecutus est. Ipse igitur, diuini beneficii digitum circa se aduertens ac sui voti obligacionem prout opor
tuit recognoscens publicari procurauit in hac tabula, que inferius sunt contenta.
Causa quare pauca miracula inferius continentur.
Et est notandum, quod multa alia miracula prêter hic inferius posita scripta fuerunt ante incen
dium quod contigit anno domini M°CCCC°Vir, e) in quo igne deleta sunt, sed multo plura tam ante quam
a) Lacerum illud vocat Roberg, quia homiletic» cujusdam pne-
fationis finis solum restat, dum de cetero opus integrum est
et illæsum.
b) Vide Diarium Vadstenense. In miraculo n. LXV ejusdem
pestilenti» fit mentio.
c) Scii. Gregorius, operis scriptor, v. praefationem.
d) Tumor, species carbunculi seu ulceris. Du Cange.
e) Cfr. Tom. I hujus operis pag. 73.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.