Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

2G« ' 
XXII. TRANSLATIO KA TE R I NÆ. 
XXII. 
Translatio Katerinæ anno mcdlxxxix. 
Nicolao Ragvaldi confessore generali auctore. 
Ex tomo primo manuseripti Örnhiälmii in Bibliotheca Upsaliensi asservati, quod Suecia 
sancta" inscribitur, nostram editionem sumsimus. Ex quo autem fonte ille suum hauseiit ex 
scriptum, nescimus neque mentionem vetusti cujusdam manuseripti vsquam invenimus, excepto illo 
fragmento Bibliothecae ecclesiae Lincopensis, edito in: Handlingar rör. Skand. Historia, tom. IX. 
' pag. 11 (quod tamen indagare frustra studuimus). Vetus autem manuscriptum non solum 
Örnhiälmius, sed etiam sine dubio Erasmus Ludovici in seculo præeunte (X\I:o) in manibus 
habuit. In collectione enim Palmsköldiana, Bibi. Upsal., torn. 334, pag. 527 reperitur En histoiie 
om sancta Chatarina Sancta Birgitae dotters Canonisering, som skedde i Wastena Anno Domini 
1489", quæ dicitur esse descripta "ex vetusto Manuseripto Archivi Regni”, sed in eodem tomo pag. 
409 eadem manus idem annotavit de fragmento canonizationis Birgittæ, quod tamen nihil aliud 
est, quam illa ab Erasmo Ludovici composita narratio, de qua supra pag. 241 in praefatione n. 
XIX mentionem fecimus. Quæ res simul cum ortographia XVI:um seculum indicante credibile 
facit, Erasmum hanc quoque narrationem in Collectione Palmsköldiana de translatione Katerinæ 
conscripsisse. Multo autem certius est, Erasmum illam coævam a nobis impressam narrationem 
præ oculis habuisse, quia ad verbum utraque narratio non semel consonat, præterquam quod 
ortographia Erasmi recentior est. Narrationem esse coævam, statim legenti apparet, quia scriptor 
aperte fuerit in sollennitate præsens et in rubrica dicitur fuisse Nicolaus Ragvaldi, confessor gene 
ralis monasterii, qui bis hoc officium sustinuit (vide Diarium Vadstenense in annis 1501, 1506, 
1511 et 1512) et tandem 1514 anno suæ professionis tricesimo octavo mortuus est. Post autem 
annum 1500 opus esse a Nicolao compositum ex eo prodit, quod de Clemente Petri, antecessore 
Nicolai, et Henrico, episcopo Lincopensi dicitur "hvilkens sjœlaOudh ewerdeligen nadhe”, nam ille 
obiit anno 1500 d. 19 Novembris (Diar. Vadstenense), hic eodem anno, die 20 Novembris (vide 
supra pag. Ill, not. u). 
Antequam ad ipsum opus progredimur, aliquid de laboribus, quos in Suecia fautores 
Katerinæ pro canonizatione ejus impetranda fecerint, breviter memorare volumus. Transierat jam 
dimidium seculi XV:i, priusquam hæc res agitari coepta esset, nam Birgerum Magni, episcopum 
Arosiensem, hanc rem primum Romse molitum esse invenimus (vide literas ejus ad conventum 
Vadsten. datas Holmis an. 1464 d. 22 Januarii, quas manus seculi XVI.i exscripsit in exemplari 
Johannis Magni Historiæ Metropolitanae ad calcem, quod antea J. H. Schröder, nunc Bibliotheca 
Upsaliensis possidet). Septem annis post Jacobus Ulfonis, archiepiscopus nuper electus, conventui 
Vadstenensi auxilium suum anno 1471 promisit (lit. orig, in Archivo regni) et anno 1474 prelati 
Sueciæ Arbogis constituti relationem vitæ et miraculorum Katerinæ papæ transmiserunt (vide 
supra pag. 266 not. q). Anno 1476, d. 10 Augusti prælati et senatores regnorum Daciæ et 
Norvegiæ Calmarniæ versantes pro eadem re papam denuo imploraverunt, et anno 1482 d. 4 
Novembris conventus Vadstenensis in literis Sixto papæ directis lamentabiliter supplicavit, ut 
paupertatem monasterii respiciens negocio canonizationis sine ulteriore prolongatione finem optatum 
redderet (literæ pergam, in archivo regni). Eodem denique anno d. 16 Augusti, Sixtus IV:tus 
episcopis trium regnorum aqvilonarium et conventui respondit, canonizationem, sede apostolïca 
arduis negotiis implicata, pro tempore differendam, ne autem devotio refrigescat, hortatur, ut 
Katerina more consueto colatur (Celse Bullarium, pag. 206, n. 13 et 14). Neque meliorem 
effectum habuit petitio Innocentio VIII tradita, nam anno 1485, d. 11 Februarii ille archiepiscopo 
Jacobo respondit, canonizationes rarissime fieri illumque honorem nuper sancto Leopoldo tributum, 
sed promittit tempore procedente, sese regi et nationibus satisfacturum (P. A. Munch, Collectanea 
ex archivo Vaticano in Musæo regni asservata). Anno 1487 duo fratres, Clemens Petri et Johannes 
Matthiæ, ambo postea confessores, Romam missi sunt expeditisque negotiis, in quibus Hemmingus 
Gadd iis auxilium præbuit, sequente anno domum reverterunt (vide Diarium Vadstenense, Celse,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.