2GG XXI. i:X MIRACULIS K A T K R I N Æ.
per medium exercitus et vigiles qui custodirent vigiliam noctis ita pertransiuit, quod nec ab hominibus nec
a canibus cognosci potuit et deinceps per duos dies naturales tam securus et gaudens iter suum perfecit,
quod nec hominem habuit obuiantem nec insequentem et ita demum pacifice in domum propriam a manibus
crudelium liberatus et reuersus non solum sibi in gaudium sed omnibus hominibus graciam secum factam
audientibus in stuporem, et quod emisit votum non procrastinans parauit se denuo et absque mora iter ar
ripuit vsque Wadzstenas et singula perfecit vt premissum est. Testes dominus Mathias de Kogxlösai), do
minus Petrus Braske et ipse personaliter jurauit per sancta ewangelia verum esse quod dixit.
Miles quidam nomine Gregorius Bænktsson cum sua legittima vxore nomina Cristina k), Upsalensis
dyocesis, prouincia Sæmingiahundare hæreth, parochia Waadha 1;, manerio Benhammar sito vitra Stokhol-
miam, filiam vnicam habuit, et bec per tres menses grauissime torquebatur infirmitate, et circa terminum
tercii mensis nulla videbatur in ea spes euadendi, sed quia vnica ideo tenerrime dilecta, sortibus ad diuer-
sos sanctos missis nil contulit remedii, similiter promissiones et vota multa et varia promiserunt, sed om
nia incassum, donec dominus Johannes capellanus eorum aduenit dicens: milii apparuit per sompnium, quod
votiere m) debetis infantem domine Katherine, filie beate Birgitte, ipsa querit votum eius et sic saluabitur.
Cui miles et domina annuentes flexis genibus vouerunt infantem versus Watzstenas cum oblacionibus et de-
uocionibus aliis; tunc post missam per dictum capellanum celebratam mitigari cepit dolor, et spes vite in
ea apparuit, et de die *in*n) diem forcior efficitur, ipsis vero presentibus votum vt premittitur in magna
animi implentibus alacritate, quorum quidem oblacio erat infans de argento et *alia de*o) cera. Testes
dominus Johannes capellanus, Magnus Finwidsson, Magnus Guldsmidh borghara i Wadzstena.p)
[Ex miraculis annis 1474—1477 collectis, q)]
Sueno Swenonis, famulus Johannis Knutsson in prouincia Daal, r) Scarensis diocesis, rixatus cum
socio suo fuit in quodam conuiuio ita vt inimici adinuicem capitales separarentur, quod iste Bweno exper
tus est ex iniuriosa calumpnia, quam ei socius suus insidiose intulit. Kam cum in via esset domum prin
cipis reuisendi, erat ante eum in eadem via, et cum minus se cauit, insurrexit contra eum tenens in ma
nibus archum tensum et desuper telum, quod directo cursu emisit in caput suum vsque ad pennarum re
sistendam, et ob hoc eodem momento cecidit solotenus loquelam perdens, qua postea per dierum trium
transcursum caruit, vsque propinqui seu amici sui pro eo vouerunt peregrinacionem suam personalem ad
sepulchrum domine Katerine de Watzsteno, qua sub sacramento fidei promissam [o:-missa] loquelam expedite
reaccepit et sanus factus venit Watzstenas glorificans deum in ancilla sua domina Katherina et soluit fideliter
singula, que pro eo promissa sunt. Testes Esbernus in Ödheby, parochia Fordss, Thorstanus in begrosa
eiusdem parochie.
Kanutus Pose.s) filius domini Johannis Lagho Pose militis de inclito regno Swede, ordinatus a
regni gubernatore,*) vt vexillum ante eiusdem regni exercitum ferret contra regem Danorum in conflictu con-
i) In territorio Dal et provincia Ostrogotiæ.
k) Greger Bengtsson (Liima), miles et consiliarius in tertiis
nuptiis uxorem habuit Cristinani, filiam Benedicti (Her-
brichtsson) Königsmark ; v. Stiernman, Svea och Götha Höf-
diiiga-Minne, I. pag. 152.
l) Parochia Wadha, in qua praedium vocatum Benhamra adhuc
exstat, hodie ad territorium Wallentuna pertinet.
m) V. H. male: fouere.
n) ln V. H. additum.
°) — — —
p) V. H. : Magnus Finwidi et Magnus aurifaber ciues Wadz-
stenenses.
q) In fronte hujus collectionis descripta est epistola Jacobi Ar-
chiepiscopi Lpsaliensis, Henrici Lincopensis, Johannis Stren-
genensis. Lydechini Arosiensis et Gudmundi Wexionensis,
episcoporum ad papam [sc. Sixtum IV], in qua scribunt,
ipsis Concilium provinciale celebrantibus anno 1474 dominica
infra octauas Epiphaniae domini [9 Januarii] et diebus se
quentibus, coram se et domino Stenone Sture, gubernatore
regni Sweciæ cùm pluribus aliis comparuisse confessorem
generalem et unum seniorem monasterii Wadstena et librum
' quendam de vita et miraculis Katerinse tradidisse supplican
tes, ut canonizationem ejus Papæ recommendarent. Qua
de re supradicti episcopi nunc efflagitant, ut Papa exa
minatione aliquibus Cardinalibus commissa hanc sollennita-
tem acceleraret. Data est epistola in opido Arbogensi anno
et die prescriptis (! sub ”clemma” seu sigillo regni Sweciæ ac
secretis episcoporum. Aliquid effecit hæc peticio,
nam in Codice Bibi. Upsal. (Biblia, n. 61 fol. 124) reperi-
untur literæ trium cardinalium scriptæ Jacobo, A. Episc.
Upsaliensi, Henrico episc. Lyncopensi, Conrado Kogge ar-
chidiacono et Symoni Gudmundi, praeposito Upsaliensi (sine
loco, die et anno), quibus literis narrant Sixtum IV papam
”nuper d. 23 Sept. an. 1474” examinationem de Katerina
ipsis commisisse; cum autem informatio a procuratore con
ventus Wadstenensis, Antonio de Engubia, fiscali procura
tore papæ, data non sufficeret ad procedendum et ipsi aliis
negociis impediti essent, venia papæ continuationem exami
nationis supradictis prælatis Sweciæ mine tradiderunt. —
Articuli, supra quibus testes interrogarentur, exstant in Co
dice Bibi. Upsal. n. 65 (Homiletica) fol. J. XXII, et dati
sunt Kome apud s. Petrum an. MCDLXXV, d. 20 Februarii.
r) De Falhem in territ. Kalland, filius Kanuti Jonsson, legiferi
Vestgotiæ et ipse pater famosi Turonis Johannis legiferi Vest-
gotiæ et praefecti provinciae Dal. Anno 1477 utr judex provinciae
Daal, literas emptionis Anundi Stake obsignat (Iit. orig. perg.
dat. Strängnäs d. 2 Julii, in Archivo Begni).
s) Illustris heros, qui postea arcem Wiborgensem contra Ru
thenos an. 1495 defendens etiam majorem famam adeptus
est. De patre Johanne Lage Posse vide: Styffe, Bidrag till
Skandinaviens historia. Tom. 3. pag. cclxxi.
t) Sc. Stenone Sture, seniore.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.