Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXI. EX MIRACULIS KATE RI N Æ. 
265 
sed res que colligate erant secundum mores patrie et wlgo nominantur klifft) minime repetierunt. Inter eos 
autem eiat faber vnus, Torkillus Runonis nomine, qui fabricabat ferrea instrumenta pro inuestigandis per 
ditis et ipse vna cum aliis laborauit fere per duos naturales dies circa festum Johannis Baptiste, sed omnes 
incassum et vanum. Ideo desperantes de vlteriori profectu eas dimiserunt et quendam senem rogabant, vt ipse 
attemptaret; ipso namque descendente ad inuestigandum, recordatus est faber supranominatus, quod Wadzstenis 
domina Katherina filia beate Birgitte fecerat multa miracula et magna, hortatus est socios, vt flecterent genua 
sua, quod et fecerunt inuocantes patrocinium dicte domine Katherine, cui et vouerunt massam cere in similitu 
dinem rerum perditarum iuxta facultatem in maiorem miraculi euidenciam. Vix verba compleuerant ora 
tionis, antequam senex qui missus erat ad inuestigandum clamauit, ad cuius clamorem omnes celeriter ac 
currentes inuenerunt res diu desideratas in ipsius manibus, sed non sine stupore et magno mirabili (!), 
quia cum idem senex oculos suos fixit in aquam, vbi res predicte submerse sunt, ascendebant ita conglo 
bate ad manus eius sicut descenderant. Laus et honor sit omnipotenti deo, qui hoc et infinita alia mira 
cula fecerat et facit omni die ad preces et merita sue dilecte domine Katherine. Testes dominus Haraldus, 
vicarius ecclesie Wadzstena, et dominus Olauus, curatus in parochia Hæridzstadha, ad supradicta et ad voti 
consumacionem. 
Quidam de nobiliori prosapia ortus Tordo Jæppason, Scarensis diocesis, prouiucie Wartopta hæret, 
parochie Tidatorpa, in Paradai u) cum transiret in agrum suum, inuenit eum plenum vermibus, qui operue 
runt vniuersam faciem terre vastantes omnia. Deuorauerunt namque fruges et herbas, et cum veniret in 
pratum simile sibi incommodum habuit obuium, qui quidem vermes a nubibus in quadam pluuia descen 
dentes VIII pedes ex vtraque parte habuerunt et cum primo venerunt, parui erant corporis, sed in successu 
temporis breuissimo tamen creuerunt in longitudine ad similitudinem digiti humani; in currendo eciam 
multum erant agiles. Vnde possessor in possessione sua tale prospiciens dampnum intolerabile intolerabi- 
liusque *adhuc*v) imminere, quo se pro solacio ac remedio diuerteret, penitus ignorabat subque tali timore 
positus vespere quodam motum quendam mentem suam titillare senciebat, per quem rememorari cepit, 
quam mirabilia ac quam stupenda facit dominus in dilecta sua domina Katerina in orbe, vnde confortatus 
genua fixit in terra cum humilitate et deuocione dictam dominam Katerinam adorando sibi in auxilium, 
quatenus sibi a domino deo a tali periculo liberationem impetraret, et vouit quod si hanc plagam euaderet, 
offerret ei vnam vaccam viuentem cum aliis piis operibus. Voto tali de sero facto, crastino die cum mane 
surgeret, circuiuit denuo agrum et alia loca exploraturus, an exauditus esset apud dictam dominam Kate 
rinam, et vere sic erat, quod domina Katerina sibi a domino quod optauit impetrauit, quia vbi ante ingres 
sum lecti vidit totam terram vermibus quasi pulueribusx) coopertam, ibi iam vnum nec minimum potuit 
reperire, perlustrato iamque agro intrauit siluam et casu ductus est ad quendam profundum lacum, vbi vi 
dit multitudinem vermium coaceruatam, quam secundum humanam estimacionem vix capere possent tres 
maiores lagene quantumcunque magne forent capacitatis, propter quod maxime exilaratus deum in sancta 
sua y) collaudauit et votum suum cum omnimoda cordis jocunditate perfecit, et multi alii, eius exemplo si 
militer fecerunt*). Testes dominus Aruidus curatus eius, Laurentius Torkilli in Tidhatorp et Magnus Lau 
rentii ibidem. 
Quidam nomine Magnus Thoreri, Vexionensis diocesis, parochie Biornsokna), captiuatus et vinculatus 
per vtraque ossa boya et forti compede ab hostibus regni Swecie tamquam explorator, cum peregrinaretur 
versus opidum dictum b) Rotnaby; cum sic sederet in vinculis merore plenus et iuuamen nullum exspectaret 
humanum, meditari cepit de sanctitate domine Katerine *filie beate Birgitte*«), cuius odore bono et suam 
nunc plenus est mundus, et vouit eidem, quod si saluaretur a tanto periculo *m quo erat et tribu acione ) 
incolumis, visitaret sepulchrum eius cum offertorio et aliis piis operibus. *Voto sic emisso •) non sine 
magna diuine potestatisL admiratione, nocte sequente cum modicum obdormiret, circa galli cantum vincula 
quibus ligatus erat rumpebantur et de ossibus protinus ceciderunt g) ; qui cum euigilasset et cognosceret se 
Uberatum gratias egit deo et domine Katerine et compedem ad manus sumens h) iter arripuit ad propria ac 
t) V. H. klyff. Adhuc in regionibus, ubi vehicula procedere non 
possunt, usurpatur verbum Höf ja (a Hyfva; scindere, di 
videre) i. e. onera sacco inclusa jumento ita imponere, ut 
pondus ab utroque latere æque dispensetur. 
u) Hodie Flrdala, prædium equestre in parochia Tiarp. 
v) In V. H. additum. 
x) Hic sicut in V. H. sequitur "cum reliquis terris , sed verba 
sunt oblita. 
v) V H addit: domina Katerina ex toto corde. 
7, V H habet: Et multi abi in eadem prouincia eius exemplo 
predicte beate domine Katherine vota similia spoponderunt, 
Toni. ITL 
ut eos suis meritis et intercessionibus a talibus plagis et 
incommodis misericorditer liberaret. 
a) Nulla paroecia hujus vel similis- nominis in diocesi Wexio- 
nensi nunc exstat. 
b) Verba ”opidum dictum” in V H. desunt. 
c) In V. H. additum. 
d) - - - 
e) — — — 
f) V. H.: digna diuine potencie. 
g) soluebantur et protinus ab ossibus in terram cecide 
runt. 
h) V. H. : capiens, pro: sumens.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.