Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXI. EX MIRACULIS KATERIN Æ. 
suam applicabat, innuens ei quod si voto facto satisfaceret, infirma illa sanctimonialis sauitatem recupera 
ret, et hec visio continuatis noctibus per bis facta est. \ nde frater ille operam dabat inuestigandi de vita 
eius, miraculis et precipue de personis, que ei in vrbe Roma, Almanie partibus et in regno Suecie vsque ad 
mortem familiariter adheserunt. Discontinuatis vicibus audita conscribens per duos fere annos ignauiam 
mentis sue consectatus historiam gloriose domine Eaterine distulit consumare. Tantoque medii temporis 
spacio predicta sanctimonialis quamuis lente infirmitatum incommodis k) laborabat, sed conscriptis vita eius 
et sanctis actibus est pristine reddita sanitati, l) 
[Ex miraculis annis 1469—1474 collectis . m )] 
Anno domini M"CD‘’LXX U quidam curialis,n) Petrus Johannis nomine, bello Wæsgocie letaliter sau 
ciatus fuit, ita quod sagitta, que per oss(!) intrauit, occiput penetrando exterius apparuit,, et amissa lo 
quela lecto per sex ebdomadas decubuit, ita quod nemo de eius vita sperabat, sed magis omnes et singuli 
desperabant, tandem diuina inspirante gracia amici eius conuenerunt in vnum misericordiam dei inuocantes 
atque implorantes auxilium famule dei, domine Katherine , beate Birgitte filie in Wadzsteno et votum emise 
runt, quod sepulchrum eius cum oblacione cere si sanaretur visitarent. Mox voto facto cepit loqui laudans 
et glorificans dei magnalia, qui meritis domine Katherine ipsum restituit pristine sanitati, in tantum quod 
modico post interuallo votum personaliter adimpleuit alacriter et deuote ostenditque tam liteiatis quam illi 
terate, quam misericorditer secum actum erat. Testes omnes famuli Stephani Benedicti militi», o) 
Anno domini M“CD°LXX quidam iuuenis de Tywst captiuatus in domo patris sui et positus in 
turri castri dicti Stækaholm p) non pro iusta causa sed econtra et ibi a festo sancti Laurencii vsque ad festum 
sancte Birgitte detinebatur et tunc emissus fuit in curia, vt laboraret ligna fundendo et alia prout iubeu- 
tibus placeret et ne effugere valeret, positum est quoddam calcar longum et grossum de ferro ciicum os 
eius et quia frustratus omni spe suffragii humani se erexit in sublime inuocando deum, beatam Biigittam 
et precipue eius filiam dominam Katherinam eique se et suum offertorium promisit Wadzstenis offerendum, 
mox tali pacto inito et in hoc proposito firmatus cum paruo lapide attemptauit frangere dictum calcar, et 
primo ictu soluebatur et liberatus est et postmodum euasit manus iniquorum venitque Wadzstenas pei fid 
endo votum suum ibique calcar iuxta sepulchrum domine Katherine in signum miraculi relinquens, piedica- 
bat nomen domini, beate Birgitte et domine Katherine in secula seculorum laudandum. Testes dominus 
Nicolaus capellanus et frater Nicolaus, familiaris monasterii. 
Anno eodem q) quidam vocatus Laurencius Prydz de monte dicto Atvidhabærgh , r) Lyncopensis dio- 
cesis, laborans in metallo fodiendo cecidit in foueam, que erat ad xxmi cubitos profunda et totus con 
tritus genu per medium fracto, ita quod sola cute continebatur, qui inde per maximam difficultatem 
extractus est et cum iam super planiciem terre mortuus quasi raptus est, vouerunt ipsum cum oblacione 
sua qui presentes fuerunt ad sepulchrum domine Katherine, et paulo post venit qui votiuus erat in persona 
sua exiliens et gaudens ad dictum locum et perfecit omnia que promissa erant, glorificans potenciam dei, 
qui meritis domine Katherine ipsum liberauit. Testes Magnus Johannis, prefectus eiusdem montis, Mathias 
dictus Ancharaman cum multis aliis. 
Anno eodem s) quidam mercatores de Skeningia causa negociacionis fuerunt in Vesgocia et cum iam 
essent in reditu ad propria, proposuerunt quoddam flumen transire, quorum vnus equum suum vna cum 
mercibus magni ponderis introduxit super instrumentum de lignis fabricatum wlgariter dictum flwta et sub 
mersus est cum equo et rebus. Socii hec aspicientes in maximis laboribus hominem cum equo liberabant 
k) V. H. male: commodis. 
l) Vastovius in Viti Aquilonia pag. 142, 143 codicem exami 
nationis vitæ et miraculorum s. Catharinse Vadstenensis lau 
dans (de quo confer prolegomena nostra) asserit, monachum 
et monialem in miraculo memoratos fuisse Ulfonem quen- 
dam mortuum anno 1433 et Benedictam filiam Gunnonis, 
que postea erat abbatissa, vigintiquinque annis. Quod si ita 
est, vita Katerinæ necessarie est composita inter annum 
1407, quo Ulfo monasterium intravit, 1 et annum 1422, quo 
Benedicta est electa (vide Diarium Vadstenense). 
m) Huic collectioni sunt præfixæ literæ Henrici episcopi Lin- 
copensis, datæ Wadstenis anno MCDLXIX dominica in&a 
octauas natiuitatis Christi (i e. d. 31 Decembris), quibus Bene 
dicto curato ecclesiae Haghaby et Johanni de Aby, Johanni 
Ormeri et Laurencio de Straa altaristis in monasterio Wadz 
stenis mandat, ut miracula Katerinae colligant et conscri- 
bant. 
n) Curialis est versio Latina verbi Teutonici, postea Suecici 
"hofman”, de quo v. supra pag. 234. not. 1. 
o) Curiam Winsatorp (unde cognomen gentis) in Vesgocia pos 
sedit, que tamen, ipso partes regis Daniæ favente, Karolo 
fratri’ est adjudicata (Styffe: Bidrag till Skand. Hist. IH. 
pag. 298.) 
p) Arx olim in insula prope urbem Vesteryik sita, cujns capita- 
neus hoc tempore territoria Tjust, Kind et Ydre pro feudo 
beneficiario tenebat. 
q) Scilicet MCDLXXI. 
r) Åtvidaberg in territorio Bankakind hodie est ditissima cupri 
fodina regni Sveciæ. 
s) Sc. MCDLXXI.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.