Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

GOTHORUM SVEONUMQUE HISTORIA 
39 
quod Reipublicæ vestigium relictum habeamus, cum impossibile sit ipsam Christianæ Ecclesiæ autoritatem 
corruere, nisi totum regnum pariter collabatur. Proinde quicunque velit regnum penitus desolare, is primo 
in terris nostris manum apponat, vt ecclesiasticus status (qui in toto orbe Christiano suos propugnatores 
habet) desoletur. Præterea eius sincera in Deum fiducia, maxime ex eius literis in publicum missis, ap 
paruit. Quippe ad omnia publica negotia sanctæ Trinitatis nomen præmittere consueuit. Tandem postquam 
tantam patriam tot annis tam bene et feliciter rexerat, ipsamque Danica factione labefactatam rursus libe- 
rauerat, memorabile suæ magnanimitatis testimonium ad posteros transmittere volens, Danici regis coniu- 
gem Christinam, quam in arce Stocholmensi captiuauerat, non solum summa veneratione ab omni iniuria liberam 
conseruabat, sed comitante tota Sueonum et Gothorum nobilitate, saluam vsque in Hallandiam deduxit, mi 
rantibus multis, quod acerrimo hosti libere et gratis coniugem reduxisset, quæ forte ante confirmatas publicæ 
pacis conditiones liberanda non fuisset. Sed erat in Stenone magnus atque excelsus animus, quo didice 
rat vincere in bono malum : quamuis per illam suam eximiam bonitatem extrema fata sibi accelerauit. 
Nam in eo vltimo conuiuio, quod cum regina in terris Smalandiarum celebrauerat, pestiferam aegritudinem, 
qua infra paucos dies in villa Scheflingaryd m) mortuus est, contraxit, anno Christi MDIII, circa principium 
mensis Decembris »). 
Cap. XVI. Svanto deinde nostra ætate hoc modo post fata Stenonis ad Gothorum et Sueonum regna 
peruenit. Cum enim Steno in loco, quem diximus, animum exhalaret, aderat ipse Gaddus Lincopensis elec 
tus, qui mox praesentibus militibus sub poena capitis comminatus est, ne cuiquam eam Principis mortem 
patefacerent, donec ad regiam Stocholmensem peruenisseut. Si enim fama eos præueniret, non solum a 
regia arce secluderentur, sed omnium praeteritorum annorum stipendio priuarentur. Persuasi igitur pro 
ceres et milites funus Principis quam occultissime ab eo loco vsque Stocholmiam itinere sedecim dierum 
deducunt, posito in eius loco viro corporis habitudine non dissimili o). Erat in media via Suanto Ostrogo 
thorum Princeps: hunc Gaddus clanculo de Stenonis morte informatum admonet, vt sub specie comitandi 
Principem se in Stocholmiam conferat, facile totum Sueonum et Gothorum principatum (si consiliis paru 
erit) assecuturus. Grata erat Suantoni amicissimi antistitis admonitio. Perueniensque in arcem Holmen- 
sem a Gaddo et a tota caterua Princeps regni consalutatur. Quod etsi præter leges et patriæ consuetudi 
nem factum fuisse videbatur, attamen approbante regni senatu in locum defuncti Stenonis surrogatur. Erat 
enim de tota patria optime meritus natusque ad res præelaras et magnificas, vtpote qui animum excelsum 
et regium semper et vbique præ se ferebat. Tota quoque eius familia splendida et bonis moribus ornata 
incedebat: nullus in ea mimus, nullus scurra. Quippe quemadmodum ipse morum grauitate pollebat, ita 
nullos effeminatæ levitatis homines in suam familiaritatem admittebat, sed audaces, fortes, validos et ex 
aliorum procerum curiis electos. Erat enim publico prouerbio receptum, quod nullus in familiam Suantonis 
ascriberetur, qui securi in faciem cæsus conniveret. Erat praeterea in suos familiares adeo liberalis, vt saepe 
vestes sibi ipsi detraheret et illis donaret. Plus enim in homines militares indulgens erat, quam in se ip 
sum: saepeque in largiendis stipendiis fiscum exinaniuit. Neque enim vllam diuitiarum curam habebat, sed 
virtutem et gloriam sordidis diuitiis longe praeferendo, potius fame periisset, quam ex incolarum iniuriis aut 
ecclesiarum siue clericorum spoliis victitasset, recte existimans, Suetiam adeo opulentum regnum esse, vt 
eius Princeps satis magnifice viuere possit, absque eo quod cogatur rapinis et sacrilegiis vitam infelicem 
atque infamem sustentare. 
Cap. XVII. Sed silendum non est, quam acerrimo odio insectatus sit mendaces et detractores. Cum 
enim aliquem absenti obloqui audiuisset, iussit continuo absentem aduocari, vt detractor, qui absentem sug- 
gillauerat, coram proponerat, quæ vellet et probare posset. Quo facto optimorum ciuium innocentiam mi 
rifice est tutatus et immortalem gloriam apud omnes bonos est adeptus. Erat præterea in delinquentes 
valde clemens et mitis, quamuis verba eius summam seueritatem præ se ferre videbantur. Non enim loqui 
sed fulminare visus est, cum milites suos neglecti officii argueret et obiurgaret: quibus etiam nonnumquam 
alapam inflixit. Sed continuo, quos duris verbis affecerat, mox singularibus donis et beneficiis afficere non 
omisit. Quo evenit, ut feliciores se putarent, qui ab eo tam benigniter reprehendi merebantur. At in tem 
plis, cum divino officio intenderet, vix minores lachrymas, quam David Hebræorum Rex effudit, ut nullus 
id considerans dubitare potuisset, quin totam spem suam in Deo, per quem reges regnant, collocasset. 
Estque a divina clementia consecutus, ut illis octo annis, quibus regnavit, nullum atrox praelium fuerit in 
Suetiæ incolas illatum, quamvis Joannes Danorum Rex ipsa Gothorum et Sueonum litora classe bellica non 
raro insiliverit, et spolia nonnulla in mari et terra reportaverit, ipsumque Moscovitarum Principem, ut Sueo- 
m) Hodie Skillingaryd in paroecia Toftaryd et territorio Öst 
bo ad ipsam viam inter Vernamo et Jenecopiam; Jenecopiæ 
autem Stenonem decessisse omnes ceteri auctores tradunt. 
n) D. 14 Decembris. Chronicon Rhythmicum (edid Klemming 
III. p. 189) dicit: die Jovis, tempore Katarinæ martiris ; 
(dies autem Katarinæ est 25 Novembris et hoc anno in 
sabbathum incidit). Olaus Petri: tempore Luciæ (i. e. d. 
13 Decembris). Chronologia manuscripta in Biblioth. Vpsai. 
(Hogenskild BjelJces Samlingar I. pag. 269), quæ coævo fonte 
usa est, habet: d. 14 Decembris; diem autem Jovis afferunt 
etiam literæ in nota sequenti. 
o) Johannes Magni Chronicum Rhythmicum supra laudatum hic 
secutus est; narratio roboratur literis Hemmingi Gaddii d. 
15 Decembris datis (in archivo regni Dan.)
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.