262
XX. VITA KATERINÆ.
statim rediit magnificans deum qui talem potestatem dedit hominibus. Nouit autem vir ille
huiusmodi sue lesure fomenta vnctionis congruere ") et emplastrum °), sed tactum manus huius
sancte Domine multo excellentiorem liiis omnibus preiudicauit et virtutem dei in manu eius
existere omnibus predicauit.
Egritudine autem venerabilis domine Katerine quotidie accrescente studuit se frequenter
sacramentis communiri. Ex feruenti deuocione eciam postquam peregrinaeionem suscepe
rat cum matre sua, quotidie confessionem faciebat in cordis contricione et alioquin bis vel
ter ad lauacrum confessionis humiliter accedebat. Nouerat .autem quod confessio est salus
animarum, dissipatrix viciorum, restauratrix virtutum, oppugnatrix demonum et quod obstruit
os inferni et aperit portas paradysi. Sacramentum vero corporis Christi propter passiones
stomachi in hacP) egritudine sumere non audebat, sed gestibus deuocionis prout potuit sacro
sanctum corpus domini venerans leuatisque oculis ad celum diu cordis lingua, quia carnis
lingua iam obmutuerat, aliquid soli deo cognitum perorans, astantibus sororibus et exitum
suum deo commendantibus, in domino feliciter obdormiuit. Statimque prodigia e celo sancti-
tate[m] q) eius testancia aliquibus deuotis personis apparuerunt. Nam stella visa est stare super
domum, in qua iacebat corpus eius exanime per dies et noctes, vsque dum corpus fuisset
traditum sepulture. Corpore vero ad sepeliendum delato stella videbatur moueri de loco suo,
quasi obsequium funeri eius prestitura. Et funere posito in ecclesia inter missarum sollennia
stella manebat quasi pendula super feretro corporis extincti. Sed humato eius corpore stelle
illius cessauit otficium. Bene quidem stelle ministerio honorabatur, que dum in humanis
ageret, vite puritate clara firmaque ac perseuerans et lucens in sancto proposito exemplis
commendabilis conuersacione et omni morum honestate fuisse perhibetur. Alique eciam deuote
persone cum sacramentis asserebant se vidisse luminaria mire radiantia in aere ante feretrum
ferri, dum portaretur ad ecclesiam sepelienda, sed a quibus illa luminaria portabantur, videre
minime potuerunt. Conuenerant r ) die depositionis eius in AVastenis quam plurimi prelati,
archiepiscopi, episcopi et abbates de regnis Swecie, Dacie et Noruegie, necnon ex seculari
potestate Ericus domicellus filius regis Swecie s ) cum multis principibus magnatibus et baroni
bus, sed et inferiorum statuum clericorum et laicorum multitudo copiosa. Erant vero non
modica per singulos*) suspiria cum lamentis, virgines precipue incluse iam facte orphane ex-
equias benigne matris gemitibus et lacrimis celebrarunt. Efferebant u ) sepeliendam glebam
eius extincti corporis memoratus dominus Ericus cum principibus et magnatibus regni.
Factaque compressio magna populorum, vt vix deferre ad sepulchrum corpus sacrum value
runt, quin omnis turba querebat tangere T ) illam margaritam pretiosam. Debitum sepeliendi
officium beate memorie dominus Nicolaus Lincopensis cum lacrimis expleuit deuotus, astanti
bus sibi archiepiscopis, episcopis et abbatibus cum multitudine clericorum et religiosorum
numerosa, inter quos affuit quidam magne auctoritatis et sciencie magister, Tordo episcopus
Strengenensis in exequiis eius sollicitus et deuotus ministrator. Qui ob deuocionem et fami
liaritatem, quas erga eam adhuc viuam habuerat, manum domine Katerine palmitando x ) tang
ebat, recommendans se eius pio interuentui aput iudicem eternum. Mirum dictu senciebat
episcopus manum suam fortiter teneri et comprimi manu domine Katerine, sicut solet fieri
inter amicos et fideiussores, qui manus suas in signum maioris dilectionis et firmitatis y) fortiter
constringunt. Ipsa enim in Roma existens pro eodem episcopo venienti ad apostolicam sedem
pro electione sua confirmanda aput apostolicum, cardinales et officiales curie plurimum labora
bat. In hoc facto confirmationis z ) manus episcopi dabatur intelligi, vt sicut eum viua horta
batur memorari spoponsionis sue deo facte, pro quo quodammodo, cum coram domino papa
pro confirmatione sua intercederet, fideiussit, sic exempta carnis oneri assistens eterno ponti
li) V. H. : congerere.
o) Medicamenta, ”quæ ex metallicis fiunt”, vide Du Cange in
verbo malagma.
p) V. H. addit: vltima.
q) : sanctitatemque.
r) — — addit: autem.
s) Filius regis Alberti, ab Erico Pomerano diligenter distin
guendus.
t) V. H. male: singula.
u) addit: ad.
v) — —: contingere.
x) I. e. manus alicuius prementem aliquid promittere.
y) V. H. addit: inuicem.
z) : constrictionis.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.