XX. VITA KATERINÆ.
261
tereia persona et alia priuilegia pro monasterio Wadzstenis, disponebat se ad patriam re-
dire, omnibus Rome tunc degentibus relinquens celebrem sui nominis memoriam et famam
sanctitatis. Dominus autem Elzearius, cardinalis 0 domini pape precipuus, eidem domine Ka-
terine deuocionis solacia dilectionisque beneficia, consilia et auxilia in quibuscumque suis ne-
gociis procurandis ob vite eius eminenciam singulariter et denote impendebat. Habebat qui
dem cardinalis predictus a juuentute sua singularem deuocionis graciam ad sanctam Birgit-
tam tam viuentem quam defunctam, quia ipsa viuente se iu via dei et vita secundum eius
sancta consilia et monita salutaria deuote et humiliter conformabat. Summus vero pontifex
Yrbanus vna cum sacro collegio cardinalium eam singulari dilectionis fauore excipiens dabat
ei cum benedictione apostolica bullam exhortatoriam siue viaticams) ad dominia, ciuitates et
castella, ad que eam declinare contingeret, ad tuicionem in via habendam et securitatem.
Vnde viris magne auctoritatis de curia, vt eam per partes Ytalie tuto conductu deducerent,
secum vsque ad Alpes ire precepit. Quantis igitur ob graciam domini pape et eius bulle
condignis honoribus excepta fuit a ciuitatum primoribus, ducibus et principibus tam Ytalie
quam Almanie, stilum in longum protraheret h ), si omnia deberent enarrari. Ynum tamen
estimo necessarium ad dicendum, quod passim omnibus ad se venientibus monita dabat sa
lutaria, que non tantum vite sinceritas sancta comprobabat 1 ), ymo eciam miraculi nouitas com
mendabat. Accidit in Pruzia, cum in itinere labore et infirmitate plurimum fatigata curru
veheretur, vnus de familia eius currui insidens obdormiret et ex agitacione currus preceps
caderet inter pedes equorum, roteque succedentes costas ei in tantum confregerunt, quod vix
hanelitum [;>: anhelitum] trahere valens in currum leuaretur. Cui sicut omnibus infumis et
tribulatis semper solita erat benigne compaciens, latus eius contritum et costas confi actas
legens Aue Maria, manu leniter contrectabat. At vbi manus mulieris sancte costas conti ac
tas tetigit, virtus diuina ipsas k ) solidauit, dolor cessit. Et qui vix propter immanem cilicia
tum spirare potuit, letus eodem die et omnino sanus discurrit, laudes deo debitas et domine
Katerine exsoluens pro recuperate beneficio sanitatis. Considerabat enim, quod in tactu ma
nuum huius domine medicina suo dolori competens salubris extitit et non in malagmate b, quod
a medicis magno precio comparatur. Eo denique tempore quo de Roma lecessit, cepit in
via corpore debilis existere, et de die in diem languor inualescere, vires tamen anime et
mentis eius deuocio in domino numquam in ea marcescebant. Nec remedia quesiuit medico
rum, quia toto cordis desiderio cupiebat dissolui et esse cum Christo. A tempore autem quo de
Roma rediit ad regnum Swecie et ad monasterium Wadzstenas vsque ad obitum suum, vide
licet ab octauis apostolorum Petri et Pauli vsque ad festum annunciacionis dominice ™) con
tinuis et variis corporis egriiudinum passionibus laborabat, feed quanto coipoie infiimio ,
tanto mente extitit vigorosior, sciens quod virtus in infirmitate perficitur et stabilitas festi
nat ad coronam. Nec deerant tante sanctitati miraculorum insignia, quia ciuitas supia
tem posita abscondi non potest. Contigit igitur quendam de familia monasterii de alto quo
dam editicio super lapides et ligna précipitera ruere. Sed passus hanc ruinam validam, frac
tis costis dextri lateris vt moris est sic quassatis, cum difficultate anhelitum trahere vix va
lebat. Quod cum pie matri monasterii domine Katerine nunciatum esset, ipsa condolens do
lenti descendit ad januam monasterii, oracione premissa lesa membra tetigit et ad eius tactum
diuina virtus membra confracta consolidauit, lesusque sanus factus et incolumis ad labores
f) Cardinalis Theatinus et testis anno 1379 in processu Cano-
nizationis; vide supra pag. 220, lit. G, num. 1-
g) Data est Id. Martii, pontificatus anno secundo, i. e. die 15
Martii anno 1380 (v. Celse, Bullarium pag. 143, num. 23).
fi) V. H : stilus in longum protrahitur
i) Sic V. H. recte, dum codes habet: comprobabant
k) V. H.: ipsa.
l) Vox origine Græca, quæ notat medicamentum quoddam ex
floribus vel eorum surculis factum”; Du Cange, Glossarium
medii ævi. ...
m I e a die 6 Julii an. 1380 usque ad diem 24 Martii an.
1381 in qua obiit (v. infra). De hac re conferenda est se
quens epistola Katerinæ ad Archiepiscopum Birgerum (ong.
Tom. IIL
papyr. in Archivo regni) data Wadstenis, Kal. Augusti [sc.
anno 1380] : ... ”Insinuo . . . paternitati vestre, quod infra
octauam apostolorum Petri et Pauli attigi fines Swecie, in
trans primum ciuitatem Sudhercopensem. Verum me rece
dentem prima dominica post octauam dictorum apostolorum
sequebatur copiosa multitudo ... usque ad monasterium me
um ... Verum scire cupio .. . paternitatem vestram , quod om
nia négocia mea, pro quibus Romanam curiam adii, sunt per
fectissime expedita ad velle meum, excepto quod canomza-
tio . .. propter dissensionem inter verum papam et antipapam
nondum est secundum stilum curiæ ... manifeste et sollen-
niter declarata ... Auctorem vitæ Suecicæ hanc epistolam
in manibus habuisse, manifestum est.
II. 66.