Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

260 
XX. VITA KATE RI NÆ. 
petens alueolum suum fugitque aqua iuundacionis ad introitum sancte mulieris. Stupent vni- 
uersi laudaturque immense potencie dominus, qui eciam in aquis per sanctos suos mirabilia 
facit. Ynde venerabilis pater et sancte memorie frater Petrus, prior Alu[a]stri, ordinis Cis- 
terciensis huic spectaculo presens familie domine Katerine contestans alloquebatur hiis ver 
bis: tenete memoriter, que vidistis mirabilia hodie, quia de hiis et aliis eius miraculosis ge 
stis et virtutibus, que per eam deus operari dignatus est, in futuris temporibus requiretur. 
Deinde cum hec venerabilis domina Katerina transiret Neapolim et ibi moram duceret propter 
negocium canouizaeionis premissum ad scribendum et colligendum miracula, que pei sanc 
tam matrem suam tam in vita ibi existente quam post mortem eius dominus operari digna 
tus est, fama sanctitatis eius celebris habebatur. Ynde accessit ad eam quedam magna do 
mina secundum seculi dignitatem exponens ei cum lacrimis, quomodo filia sua marito \iduata 
a demonio nocturno grauissime infestaretur nec audebat alicui de propinquis manifestare ve 
recundas huius perturbaciones, *sed* c ) propter opinionem et famam sanctitatis eius ausum 
captans ei incommoda filie detegebat. Audiens vero domina Katerina earum horribilem im- 
pugnacionem ex intimis eis condoluit legensque vnum Aue Maria submisse sicut sempei sole 
bat, quando super aliquibus spiritualibus consuleretur, saluberrimum eis dedit consilium. Pri 
mo vt confessionem facerent pure de omnibus peccatis suis, quia propter peccata inconfessa 
tales illusiones plerumque multis accidunt, et quod nudis pedibus absque lineis camiseis ( b 
cum omni humilitate ad ecclesiam sancte crucis pergerent per continuos octo dies ante cru 
cifixum legendo septem pater noster et aue maria ob reuerenciam passionis Christi, et quod 
ipsa pro ipsis oraret, quamuis se indignam ad impetrandum reputaret, humillime tamen ex 
compassionis spiritu spopondit. Dicte vero domine iuxta consilium eius facientes octauo die 
ad eam reuertuntur laudantes deum, quia misericordiam magnam iam cum eis fecerat prop 
ter salubria consilia et oraciones eius. Nam illud monstruosum demonium eidem juueni in 
noctis silencio apparuit terribiliter minans et dicens: maledicta sit illa filia Birgitte, que me 
a te separauit, numquam amplius ad te reuertar. Sicque oracio mulieris sancte exclusit ini 
micum persequentem et relegauit demonium in deserto Egipti infernalis. \nde propter hec 
et alia sanctitatis eius indicia domina Katerina cum esset post decessum matris sue Rome 
et Neapoli ac diuersis aliis partibus Ytalie et Germanie, reputata est et habita pro magna 
sancta et sine dubio deo accepta, jta vt multi in necessitatibus constituti pro consilio et au 
xilio apud deum jmpetrando ad eam confugerent reportantes incommodorum suorum grata 
remedia precibus et meritis eius gloriosis. 
Expeditis negociis aput Neapolim et miraculorum conscripcionibus sancte matris sue Bir 
gitte, venerabilis domina Katerina Romam rediit [et] canouizaeionis processum, quem sub Gre 
gorio XI inceperat, continuauit, sed prout negocium canonizacionis exigebat, non potuit habere 
debitum effectum, quia papa morte preueutus fuit, vnde totum illud negocium canonizacionis 
exordinaliter iniciandum ad Vrbanum sextum, successorem immediatum ipsius Gregorii, exsti 
tit deuolutum. Qui quidem Vrbanus papa beate Birgitte, dum in humanis ageret, noticiam 
habens et sue sanctitatis experienciam, canonizacionem eius attemptauit, sed non consumauit 
ob varios casus, qui in illis diebus in ecclesia acciderant, et scisma tunc nouiter inchoatum. 
Igitur venerabilis domina Katerina quinquennio pro predicto negocio sic Rome peracto in 
magnis et grauibus expensis, cum ei ob periculosum scisma quod imminebat non esset spes 
huius negocii tam ardui posse consequi finem debitum vt decuit, saniori vsa consilio prela- 
torum, vitam et miracula sancte matris sue Birgitte conscripta cum suis attestacionibus sub 
pluribus publicis instrumentis autenticis et sigillis cardinalium, prelatorum, dominorum et 
dominarum in diuersis vrbis et orbis partibus omnibus veram fidem prestantibus Rome depo 
suit, diuine disposicioni et prouidencie committens illud sanctum negocium in futurum. Cum 
que ab apostolico prenominato impetrasset bullam, in qua continetur regula saluatoris e ) in 
c) Additum e. V. H. 
d) Camisa, camisia (Gallice, chemise) est interior tunica. 
e) Illam dedit Urbanus VI Romæ apud sanet. Mariam in Trans- 
tyberim III non. Decemb., pontificatus sui anno primo, i. e. 
d. 3 Decembris an. 1378 (vide Celse, Bullarium Suecanum, 
pag. 139, num. 4 et Acta Sanet. Antwerp. Octobr., Tom. 
IV, pag. 466,437, num 404—408, ubi Buaeus animadvertit 
forsan legendum esse ”anno secundo”, quia in Diario Vad- 
stenensi legitur Regulam anno 1379 fuisse confirmatam). 
Jam Urbanus V:tus, Birgitta vivente, d. 5 Aug. anno 1370 
apud Montem Flasconem primas constitutiones ordinis vel 
regulam approbaverat (Acta Sanet, cit pag. 445, n. 322—336).
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.