XX. VITA KATERINÆ
259
plurimum de sanctitate et deuocione domine Katerine rogabat eam, vt dignaretur sororem su
am iam morti proximam visitare et vt consuleret ei ante mortem veraciter confiteri. Do
mina vero Katerina semper ad infirmorum consolacionem benigna ad eam veniens deuotis
exhortacionibus inducere eam nititur ad faciendam confessionem plenarie de commissis. Sed
infirma illa vt prius dixit se satis esse confessam nec velle amplius confiteri. Vnde do
mina Katerina cor eius induratum intelligens rogat omnes circumstantes, vt orarent pro sa
lute anime et gracia contricionis obtinenda, flexisque genibus contulit se ad oracionem. Et
subito manifeste videbatur de flumine Tiberis ascendere quidam fumus fuligine z ) nigrior, qua
litate speralis sed quantitate plaustri feni, qui leuatus in altum supra domum, in qua in
firma decumbebat, pendulus vectitabat. In qua domo tante tenebre fiebant, quod nullus po
terat ibi pre densitate tenebrarum alium videre. Ille denique tenebrosus turbo, qui mentem
illius infirme interius obtenebrauerat tenebrasque exteriores sibi in proximo affaturas prefi-
gurabat, nisi penitencie remedio per graciam dei sibi subuentum fuisset, vtique sicut pie cre
ditur propter deuotas oraciones domine Katerine. Nam turbo ille tenebrosus viciniorem do
mum camere, in qua predicta domina infirma iacebat, solotenus destruxit, ad cuius ima-
nem impetum et fragorem territa infirma illa dominam Katerinam vocat et quidquid ipsa con
suleret pro salute anime sue, facere cum lacrimis pollicetur. Vnde gracias immensas domino
agens domina Katerina, qui semper humilium suorum respicit vota, consuluit infirme domine,
vt peccata sua plenarie confiteretur. Continuo vocatur confessor ; quod prius audire non pote
rat sine mentis horrore, iam compuncta feruenter expetit cum gemitu cordis et dolore. Sic-
que confessione pluries facta sequenti mane sumptis sacramentis obdormiuit in domino. Hanc
graciam creditur oracionibus et merito domine Katerine veraciter obtinuisse, sicut ibi omnes
presentes testabantur laudantes saluatoris clemenciam, qui exaudiuit deprecacionem pauperis
et faciat misericordias multas propter diligentes se.
Deuocionis eciam eius sinceritas ex sequenti diuino beneficio euidenter omnibus inno
tescat. Fuit autem quedam domina Rome, que septem filios abortiuos viro suo generaue-
rat, qua de re minus dilecta a viro habebatur. Et cum iam pregnans esset, timuit sicut pri
us infantem mortuum procreare. Adiit ergo supplex dominam Katerinam sciens eam sanc
tam et deo dignam exposuitque ei miserabilem casum suum. Vnde domina Katerina dedit
ei porciunculam a ) de vestibus beate Birgitte matris sue exhortans, quod illas secum semper
portaret vsque ad tempus partus, promisit eciam ei, quod vellet adesse, quando parturiret.
Mulier ergo confisa de eius sanctitate sibi iniuncta deuote compleuit. Instante vero tempore
partus vocauit dominam Katerinam, vt ei sanctis suis oracionibus aput deum obtineret par
tum viuum procreare. Nec cunctata est ad eam venire sicut promiserat, vnde ad eam festine
veniens iam partu laborantem, sedulitatem debitam pregnanti humiliter exhibuit, orare et ob
secrare non desinens, donec mulier infantem viuam est enixa, quam Birgittam ob deuocio-
nem domine Katerine nominauit. Huiusmodi enim graciam presencia, meritis et oracionibus
venerabilis domine Katerine veraciter credidit se domina illa obtinuisse. Hoc factum diwl-
gatum fuit in vrbe et habitum pro grandi miraculo. Omnesque qui audierunt -huiusmodi
factum, laudauerunt* b ) pariter dominum qui per merita et deuocionem domine Katerine salu
tis beneficia matri et proli contulerat in periculo constitutis. Contigit eciam Rome ipsa com
morante semel inundacione Tyberis nimium excrescente ita quod pontem Lateranensem et
monasterium beati Jacobi et multa alia circumiacencia edificia inundacio aquarum supergre
deretur. Romani timentes vrbis excidium propter nimiam inundacionem inito concilio vene
runt in domum domine Katerine rogantes, vt dignaretur descendere cum eis ad decursum
aquarum inundandum pro hiis incommodis dominum deprecatura. Ipsa vero humilitatis alump-
na indignam se reputans, cum lacrimis negare cepit. At illi videntes se instandis precum
nihil proficere vim inferunt educentes eam de domo obieceruntque ipsam obuiis aquarum
inundacionibus’ Mira res antiquum redire miraculum, Josue namque tempore Jordanis con-
„ersus est retrorsum, ipsa pedibus profhraium tangente, redit retrorsum cum omm veloctate
z) Du Cange glossarium Lat. Italicum msttum sequens, ait
”fulgio yel fuligo, la nigressa dei foco .
a) V. H.: particulam.
b) Additum e. V. H.