Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

258 
XX. VITA KATERINÆ 
me tue matris dignissimam intercessionem auerte ab ordine isto virgini matri tue dedicato 
pestiferos morsus detractorum. Perpendebat enim sancti cuiusdam dictum, quod detractor et 
libens auditor vterque in lingua dyabolum portat. Videbat in ea ergo omnis cougregaeio so 
rorum et fratrum tamquam in speculo normam tocius honestatis et sanctimonie et quomodo 
fuit feruens in diuino obsequio ac in tribulacionibus paciens. Considerabant eam tamquam 
iubar solis in vertice montis, quod refractione radiorum suorum conualles illuminat. In ea 
denique sibi diuina caritas vendic-auit(!) dominium, que in omnium virtutum congerie dinosci- 
tur esse solidius firmamentum. Huius enim excellentis virtutis magisterio tacta est venera 
bilis Katherina opinione mirabilis, humilitate lenis, benignitate suauis, compaciens pietate, 
stabilis paciencia, colloquio affabilis, in largicione elemosinarum hilaris et in omni morum 
honestate composita. Post horas vero suas et oraciones cum aliqua sorore psalterium rele 
gebat. Sorores nunc singillatim nunc vicissim omnes ad se conuocans, ad obseruanciam re 
gule dulci et materno hortabatur affectu. 
Factum est igitur, postquam venerabilis domina Katerina sanctas reliquias matris sue, 
beate Birgitte, de Roma ad Sweciam transtulisset in monasterium Wadstenas, ceperunt ibidem 
multis choruscare miraculis, et fama sanctitatis beate Birgitte vbique in orbe terrarum diwlgata, 
multi de diuersis partibus terre Vadstenam venerunt laudantes et magnificantes deum in mi 
raculis et prodigiis, que propter eius merita multipliciter operari dignabatur. Quorum mira 
culorum gloria rex et prelati proceresque regni et clerus succensi decreuerunt cum vnanimi 
tocius congregacionis eiusdem monasterii consensu, vt domina Katerina iterato ad Romam 
transiret pro negocio canonizacionis sancte matris sue beate Birgitte. Sequenti igitur anno 
postquam repositum est corpus gloriosum sancte matris Birgitte in monasterio W astenis in 
ebdomada pasche r ) omnibus sumptibus pro tam arduo negocio paratis et iam in crastino pro 
fecta esset, familiaribus suis dixit: Nouit deus omuium secretorum fidelissimus testis, quod 
toto mentis desiderio affecto fatigari pro hoc sancto negocio et vitam superimpendere, vt ef 
fectum debitum sorciatur. Sed tantum diligo obedienciam, quod si magister meus diceret 
mihi vnico verbo, tu non vadas de monasterio isto, donec finies vitam presentem , promtissime 
eius acquiescerem voluntati. Sciebat enim, quod obediencia melior est victima, quia obe- 
diencia victimis iure preponitur, quia per victimas aliena caro, per obedienciam vero vo 
luntas propria mactatur. Tandem deo duce et saluis rebus venit iterato Romam, vbi pro 
posito negocio canonizacionis, miraculis sancte Birgitte s ), regis Swecie dominorum et prela- 
torum regni humilibus et deuotis peticionibus*), omnes curiales pape u ) tam cardinales, quam 
ceteri, qui beate Birgitte in vita existenti semper deuoti et fautores specialiter fuerant, ad 
promouendum hoc uegocium sanctum sunt pariter inclinati. Cumque fama sanctitatis domine 
Katerine et felicis opinionis sue ad aures Romanorum deuenisset, rememorati sunt, quante 
efficacie erant apud deum eius deuote oraciones sancta matre eius Birgitta viuente. \nde 
quamplures nobiles eius oracionis suffragia pro se et conuersione suorum humiliter efflagita 
bant, sicut patebit clarius ex infrascriptis. Fuit igitur quedam domina relicta cuiusdam ba 
ronis extra Romam in castello suo in seculari pompa vitam ducens, soror Latini, nobilis 
baronis Romani Y ), multociens amonita per fratrem suum et spirituales viros, vt vanitate post 
posita continencius in statu viduitatis viueret. Que contemptis monitis anime sue salubribus 
magis ac magis voluptatibus operam dabat. Tandem dominus Latinus frater eius multa instan- 
cia obtinuit, vt ad standum cum eo in Romam veniret, que cum magna pompa non pro indul- 
genciis lucrandis Romam venit et x ) cepit grauiter infirmari, adeo vt a medicis desperata es 
set, frater vero eius memoratus, dominus Latinus, de salute anime sororis sue semper solli 
citus per se et per aliosy) hortabatur eam, vt pure confiteretur peccata sua, sed ipsa animo 
indurato semper respondebat se satis esse confessam. Vnde idem dominus Latinus confidens 
r) Id est inter d. 22—29 Aprilis anni 1375. 
s) Quæ in relatione anno 1375, d. 2 Maji signata, contineban 
tur, y. snpra pag. 226, not. h. 
t) De annis 1376, 1377 et 1879, v. supra pag. 218, lit. D. n. 
1, 2, 3 et 4, pag. 220, lit. H. 
u) Hoc vocabulum in V. H. deest. 
v) Latinus de Ursinis, inter Birgitte familiarissimos amicos nu 
meratus (ut Processus Canonizationis multis locis demonstrat), 
qui deinde in examinatione de vita et miraculis Birgitte anno 
1379 suscepta vt testis productus est; vide supra pag. 220, 
lit. G. num. 5. 
x) V. H. habet: vbi, pro et. 
y) — — addit: deuotos.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.