Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XX. VITA KATERIN Æ. 
257 
producentes d) eam et sacras reliquias e ) diuersorum sanctorum, quibus beata Birgitta necnon 
ipsa honorata fueratf) a magnis personis, regina Neapolis, cardinalibus, baronibus et ma 
tronis nobilibus Romanis ac religiosis plurimis, cum deuocione précipita et gaudio non modico 
vsque ad monasterium Wadzstenom. Venerabilis vero Petrus prior de Aluastro, Cisterciensis 
ordinis, felicis memorie, qui earns) sequtus fuerat de Roma, in hac deductione sanctarum 
reliquiarum a Sudhercopia vsque Wastenom in ciuitatibus et opidis frequenter sermonem fa 
ciebat ad populum confluentem, explicans quanta benignus deus cum ea operari dignatus est 
et quam stupendis prodigiis matrem suam beatam Birgittam clarificauerat in Almania, Yta- 
lia h ) et Hispaniarum partibus et in regionibus transmarinis. 
Nec pretereundum arbitror, quanta reuerencia et deuocione domina Katherina veniens 
Lincopiam cum sacris reliquiis sit accepta a venerabili antistite Lincopensi, domino Nicolao 
sancte memorie b. Exiit enim obuiam ei cum clericis et religiosis cum sollenni processione 
subséquente populo ciuitatis. Pulsantur signa Campanarum, organa resonant, vox iubilacio- 
nis cum cantico resultat in clero, benedicitur deus deorum in Syon, qui sanctos suos glo 
rificat in terris. Perducta denique domina venerabili Katerina cum sacris pigneribus ad ec 
clesiam cathedralem et finito sermone, dominum episcopum et suum capitulum seorsum con- 
uocat et enarratis que ad ipsam pertinebant negociis, dominum episcopum cum omni reueren 
cia super quibusdam jeiuniis et abstinendis minus discretis conueuiebat. Incluserat namque 
se per longum tempus solum deo vacans in jeiuniis, vigiliis et oracionibus, pastorali solici- 
tudine pretermissa. Cupiebat enim dissolui et esse cum Christo non propter labores et solici- 
tudinis inquietudinem, sed quia multiplicatis malis in regno Suecie non potuit sine dispendio 
ecclesiarum et cleri sui se murum pro domo domini opponere; zelus domus dei comedit eum 
et obprobria exprobrandum priuilegiis ecclesie ceciderunt super cor eius. Sed audito consilio 
sancte mulieris spirituali sapiencia condito, elegit affligi cum populo dei, diuicias estimans 
portare in longanimitate et paciencia improperium Christi. Verificabatur in illo sapientis illud 
eulogium: da, inquit, sapienti occasionem et addetur ei sapiencia, doce k) justum et festinabit 
accipere. Exinde venerabatur eam plurimum sanctus pontifex videns sapiendam dei esse in 
ea, cuius labia considerant deo placita et lingua tamquam argentum electum intonat pruden- 
ciam. Perueniens tandem ad monasterium Wadzstenas feria quarta infra octauas Petri et 
Pauli b cum ingenti gaudio a tota congregacione sororum et fratrum suscipitur. Omnes nam 
que sorores maternali affectione complectitur de sospitate et profectu deuocionis earum pluri 
mum exultans. Sicque collocacione m ) habita cum fratribus et sororibus inclusa toto spiritu 
deuocionis. deo sacrificium laudis immolabat, gaudens se duras Caribdes fluctuantis huius seculi 
salubriter euasisse. Cepit namque“) eo tempore preesse sororibus et regulam saluatoris, quam 
per xxiill annos adhuc viuente matre beata Birgitta in vita spirituali didiscerat (!), dpsis"' °) 
in sancte conuersacionis vigilanti studio demonstrare, jirebeiis se omnium in regula conten 
torum exemplar conspicuum. Et ideo, quidquid erat in sancta conuersacioue reprehensibile vt 
puta detractio et alia conuicia, plurimum abhorrebat. Vnde semel nepti sue Ingegerdi tunc 
juueni postea prime abbatisse consecrate in WastenisP) dixisse perhibetur, cum aliquando 
quidquam operis plumarii, vt mos est juuenculis, faceret. Filia mea dilecta Ingegerdis, quid 
acu depingis in opere illo, quod manibus tenes. Respondit illa: domina mea, ego hic de 
pingo duos altrinsecus dorsa mordentes. *At venerabilis Katherina ab ymo pectoris suspiria 
trahens in verba hec obsecracionis prorupit dicens*: i) Benignissime Jesu, propter amantissi- 
j Hoc verbum in V. H. ad finem enuntiationis est translatum. 
e) V. H. addit: beate matris Birgitte ac. 
f) habet; ipsa mater et filia honorate fuerant 
g) _ pro ”eam”: dominam Katerinam. 
h) — — —: Almanie, Ytalie. 
i) Nicolaus Hermanni, amicus et Birgitt» admirator, libero 
rumque ejus magister, Gotscalco antecessore breviter antea' 
occiso, ex archidiacono episcopus Lincopensis electus est 
(cfr. supra pag. 108). 
k) Sic V. H.; manuscriptum perperam: dote. 
l) I. e. die 5 Julii, quod tamen in diem 4 Julii corrigendum 
est autore Diario Vadstenensi, cujus testimonium ex duobus 
Tom. ///. 
antiquis fontibus affirmatur — 1) ex relatione miraculi cu- 
jusdam duobus annis post annotata (v. supra pag 232, li 
nea sexta in fine) —' 2) e vita per Birgerum archiepiscopum 
scripta (v. supra proemium n:i XIV, pag. 186, lit. A., ubi 
tamen primo dies translationis perperam assignata erat, ut 
apparet ex literis ipsius Birgeri supra pag. 206 impressis). 
m) V. H.: collacione. Nonne legendum collocucione. 
n) : itaque. 
o) In V. H. additum. 
p) Cfr. qu» diximus supra pag. 210, not. d. 
q) Verba asteriscis inclusa e V. H. sumsimus. 
II. 65.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.