256
XX. VITA KA T BRIN Æ.
tormentis a caritate dei separari. Sed proh dolor, nos interdum ociosis fabulis et sepe ob
minimum conuicium ymo aliquo quoque lenitatis signo derelinquimus dei et proximi caritatem.
Quanta ab aduersario temptamenta pertulerit, non facile stilus explicare potest, quum \ita
iustorum non est nisi milicia super terra, flagella vero opificis cum graciarum actione hila
riter tolerans minime ad excessum proruit murmuracionis. Considerauit enim, quod qui \ite
future premia desiderat, mala omnia vite presentis debet equanimiter portare.
Insuper hec venerabilis domina in suprascriptis virtutibus non solum se toto x ite sue
tempore studiose exercuit, verum eciam in aliis bonorum operum exerciciis, cum staret Rome
XXV annis s ) cum matre sua omni reuerencia nominanda sancta Birgitta. Cuius eciam extitit
premisso tempore indiuidua comitatrix in suis peregrinacionibus non solum Rome staciones
ecclesiarum pro indulgcnciis sed eciam cum ea diuersa limina sanctorum in diuersis locis et
regnis existencia atque sepulclirum domini Jerusalem in laboribus magnis feruens dei desi
derio peregre visitauit. Peragratis igitur sanctorum locis in sancta Jerusalem, cepit mater
eius sancta Birgitta febre infirmari, que durauit vsque Romam pariter peruenirent. ^ bi do
minus Jesus eidem fi sponse sue diem et horam obitus sui reuelauit et alia facienda, que sin
gulis 11 ) dominis suis confessoribus et domine Katerine intimauit, prout ei a Christo fuerat
reuelatum et demandatura. Mortis igitur debito matris sue') Birgitte Rome soluto et cor
pore 1 ) sepulture tradito secundum eiusdem voluntatis ordinationem in monasterio Parnisperiieyi,
hec venerabilis domina Katerina, sicut se exhibuerat matri viuenti fidelissimam cooperatricem
in negotiorum a Christo sibi commissorum promotione, sic eciam defuncte secundum volun
tatis Christi ordinationem in omnibus exhibuit debitam exequtricem. Christus enim reuelaue-
rat matri, vt corpus Rome deponeret et postea ad Sueciam transferretur. Quod ipsa solli
cite exequitur cum confessoribus sancte Birgitte quinque ebdomadarum spacio cum dimidia
peracto. Tempore igitur suprascripto post mortem eius et in eodem anno translatio incho
ata z ) sed non absque prodigiis insignibus circa resolutionem carnis ab ossibus mirabiliter
factam necnon sine miraculis in via factis est consummata et ad monasterium Wastenum
translata, sicut alibi plenius est conscriptum. Cumque hec venerabilis domina reliquias ma
tris sue beate Birgitte deferret, veniebant ad eam matrone nobiles et plebee sacras reliquias
venerantes et deosculantes ex deuoeione. Quibus ad se venientibus monita dabat salutis, vt
perituri luxus seculi pompis postpositis futurorum bonorum desideriis ardentius inhiarent. Ad
cuius salutaria monita multi nobiles viri et matrone compuncti recipiscebant, melioris vite facti
coopérante dei gracia sectatores. Tandem peruenit cum sacris reliquiis ad Prwciam et ad
ciuitatem Danzich, vbi duo de primoribus ciuitatis, qui eam sequti fuerant de vrbe Roma cum
reliqua eius familia virtutis dei graciam in sancta femina collaudabant, ibique constanter ar
guebat transgressiones crucifixorum [o: cruciferorum] et terribiles comminationes contra eos
diuinitus reuelatas beate Birgitte tota inflammata spiritu dei proponebat, non pertimescens
eorum potentiam secularem, vt vere diceret illo eterno iudici et testi fideli: loquebar dc tes
timoniis tuis in conspectu principum et non confund[eb]ar. Stupor enim apprehendit eos prop
ter miram diuinam sapientiam a ) plenam eloquentiam. Vnde ad verba eius omnis iniquitas
opilauit b ) os suum, nec potuit sapientia mundi veritati refragari. Demum c ) exiuit ciuitatem
Gdanzchik, intrans nauem cum sacris reliquiis et familia ad Sweciam nauigaudo. Cumque
nauigassent, ad portum Suecie minime precogitatum stella duce et sole clarius splendente in
meridie peruenerunt et postea a[p]plicuerunt ad portum Osgocie Sudhercopensem omnibus
suis saluis. Cognito eius aduentu diu desiderato, occurrerunt ei ex omnibus partibus Osgocie
innumera multitudo virorum ac mulierum nobilium et plebeorum, clericorum et religiosorum
s) Lege: XXIII annis. Hoc enim temporis spatium inter Ka-
terinæ adventum in urbem an. 1350, mense Augusti et mor
tem Birgitt® an. 1373, d. 26 Julii interest.
t) V. H. addit: sancte.
u) habet: singula.
v) addit: sancte.
x) Sic V. H., dum codex habet: corpore et.
y) Cfr. supra pag. 224 depositionem Magni Petri super arti
culo 49 et Tom. I hujus operis, pag. 106, not. y.
z) Anno 1373, d. 13 Novembris Borne viaticum in Sueciam
redeundi Birgero et Katerinæ liberis Birgittæ datum est (Riks
Arch. Perg. Bref, n. 1070).
a) V. H. recte: diuina sapiencia.
b) Du Cange hoc verbum reddit iO.Xéiv ; quod significat, pilos
vel comam evellere.
c) V. H. et V. S. (pag. 159) addunt: in die commemoracionis
sancti Pauli. I. e. dies 30 Junii.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.