Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XX. VITA KATE R I NÆ. 
255 
Alio quoque tempore, cum domina Katerina 0 matre sua in humanis agente graui in 
firmitate depiessa lecto decumberet, quidam earum specialis amicus nobilis baro Romanus, 
Ludouicus nomine, intimauit beate Birgitte, quod vellet infirmam filiam suam visitare. Hec 
.audiens familia earum intra se erubuit, quod tantus dominus deberet videre eam in tam pau 
pere lecto decumbere. Jacebat namque super stratorium stramineum, vnum cussinulum habens 
sub capite, cooperta desuper antiquo et emendato mantello. Sed dominus Jesus Christus, 
qui paupertate sua pauperum suorum inopiam gloria et honore extulit, huius eciam volunta 
rie pauperis sue vilitatem et abiectionem ineffabilis graeie sue diuiciis in conspectu memorati 
domini Ludouici potentis et diuitis insigniuit, nam dominus ille comitatus plurimis cum veni 
ret m ) vbi infirma decumbebat, videbatur sibi lectus eius optimis paramentis stratus, desuper 
habens aureum et coccineum operimentum. Admirans plurimum dixit seruitoribus sequenti 
bus se: domine iste aput omnes pauperes reputantur. Ynde frequenter mutuo sumunt pecu 
niam pro necessariis emendis; melius esset, quod tanti precii purpuram et apparatum illum 
nobilem, quem in domo earum vidimus, pro necessariis distraherent, quam quod tanta ege 
state et penuria alimentorum et vestium premerentur. Quantum autem placuit deo eius pau 
pertas voluntaria et gloriose virgini Marie, beate Birgitte in spiritus dulcedine oranti taliter 
reuelatum fuit: O! mea karissima domina rogo te per caritatem dilecti filii tui, vt dones 
mihi auxilium eum toto corde diligere, ego sencio me debilem ad diligendum eum tam ar 
denti caritate, vt deberem. Ideo rogo te mater misericordie, vt ligare digneris caritatem 
eius super cor meum et trahere illud ad filium tuum toto conamine separatum ab omni di 
lectione carnali et eo valendus attrahe, quo fuerit ponderosius. Cui virgo Maria respondit 
dicens: Benedictus sit ille, qui tibi tales oraciones inspirat, sed quamuis tibi videtur dulce 
colloquium meum, vade tamen et consue tunicam filie tue Katerine, que magis gaudet de 
vetusta et reparata tunica quam de noua, que maius desiderium habet ad griseum bwrellum“) 
quam ad sericum vel aliud preciosum indumentum. Beata illa que sic reliquit libere mundi- 
alia, ipsa °) reliquit maritum cum ipsius beniuolo consensu, cuius corpus sicut p) se ipsam 
et animam plus quam vtrorumque eorum corpora dilexit, ipsa eciam reliquit fratres et soro 
res, cognatos et amicos corporaliter, vt posset eos juuare spiritualiter, et possessiones mundi 
non curauit, ideo pro derelictione consanguineorum dimissa sunt ei omnia peccata sua. Stet 
deinceps stabilis, quia pro possessione terrena dabitur ei regnum celi et ipse Jesus Chri 
stus pro marito, et omnes qui diligunt eam propter deum proficiant propter eam. Et quam 
uis circumamicta varietate virtutum aput omnes opinione bone fame et sanctitatis re 
doleret, erga tamen domesticos suos de pacieneia precipue commendabatur. Quia perpende 
bat diligenter, quod animus dum per pacienciam perturbacioni sue non obsistit, eciam si que 
a se tranquilla mente fuerant bene gesta confundit et improuiso impulsu destruit, quidquid 
forsitan diu prouido labore construxit. Perfacile enim est vestem habere contemptibilem, in 
clinato capite incedere, sed verum humilem paciencie iniuriai) ostendit. Nam sicut vngenta 
redolere lacius nesciunt nisi commota, ita venerabilis domina Katerina paciencie virtutes 0 
lacius redoleuit ex persequeionibus et iniuriis sibi iniuste illatis. Triplici enim virtutis pa 
ciencie exercicio se totam occupauit. A proximo namque dampna, persequeiones, contume 
lias, detracciones pacientissime sustinuit. Sepe enim ab ancillis et familiaribus obiurgata, 
offensas et iniurias equanimiter tolerauit, offensores suos in spiritu lenitatis tamquam bene 
factores diligendo. Referebat de hac virtute paciencie eius quedam religiosa et sancte vite 
sanctimonialis in Wadzstenis, Margareta filia Karoli, que seruiuit ipsi domine Katerine per 
quinque annos, quod numquam audiuit verbum impaciencie ab ea nec signa indignacionis 
contra offendentes eam perpendere potuit. Vnde valde dolendum et reprehensibile est in 
nonnullis, qui pro modico coiiuicio vel eciam propter signum aliquid vel verbum ita derelin 
quunt caritatem, vt per plures dies nec loqui nec amiciciam nec amicicie signa erga proxi 
mum velint habere et prospera fauere. Martyres et ceteri sancti non poterant horribilibus 
l) V. H. addit: adhuc. 
m) — — male: venit. 
n) "Panni spissioris ac vilioris species ; Du Cange. 
o) V. H. addit: enim. 
p) V. H. habet ”plusquam” pro: sicut. 
q) — — recte: pacieneia iniurie. 
r) — — : virtute.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.