254
XX. VITA KATERINÆ.
lia ducere, vbi ipsa mater suas* 1 ) plagas et vlcera infirmorumque wlnera sine horrore mani
bus suis deuote pertractauit, beneficia plurima et verba consolatoria eis conterendo, ostendens
sibi juueni exemplum, qualiter similia pauperibus et infirmis facere deberet propter deum.
Et si aliqui matrem piam huius venerabilis domine arguebant pro eo, quod teneras filias se-
cum duceret ad domos pauperum et infirmorum, timentes eas aliqualiter posse infici fetori
bus infirmorum, respondit benigne eis dicens, quod ideo filias suas ad domos infirmorum du
ceret, vt addi[s]cerent seruire deo in pauperibus et infirmis. Vnde satis credibile est, de
hac venerabili domina sancte Birgitte filia, quod accrescente etate secum creuit infirmorum
et personarum pauperum miseracio, eas sedulo visitando, verba consolatoria exhibendo et ea
rum inopias piis elemosinis releuando, sancte matris sue vestigia in hiis prout potuit deuote
imitando. Yerba autem sancte matris Birgitte, que audierat, et opera pietatis, que in matre
viderat, cor eius pietate transfixerant, ita quod erat pauperum inopie corde valde compaciens et
dolentibus in sermone condolens et operibus subueniens beneficia largiter impendendo, is am
ipsi quoque matri sue super durum pauimentum dormienti ex pia filiali compassione de nocte
secrete surrexit ponens sub costis et renibus capucium suum duriciam pauimenti temperando.
0 ! quam pia compassio plena dilectione, que licet modicum exhibuit in effectu, maximum ta
men amorem ostendit in affectu, sicut decuit filiam bonam super matre sua. Felix igitur
mater, que mundo talem filiam carne propagauit, ymo multo felicior, quia eam suis sanctis
exemplis et sanctimonia vite Christo omnium domino spiritualiter generauit et eius sancto
seruicio adaptauit. Et quum maxima impedimenta deuociouis et obsecracionum sunt mundi
et carnis desideria, studuit ea magnopere tamquam mortifera a mente sua alienare, appe
tens paupertatem et abiecciorem vitam propter deum voluntarie amplecti, vt liberius Christum
propter se pauperem factum sequi mereretur. Quem vere sequta est diuiciis mundi et deli
ciis carnis renunciando, que amatores suos cruciant et molestant. Mundi gloriam in con
temptu habuit et spiritu calcauit, vt dei gloriam dilataret et vt magis in via dei proficere
posset, se ipsam alterius voluntati per obedienciam subiecit, magnam gloriam estimans se
pro domino esse pauperem et a mundo vilipendi. Possessiones mundi et fratrum ac propin
quorum solacia a mente prorsus sequestrauit, exilium diligens pro patria et c ) animi sui in
tentionem in Christo sibi dilecto defigeret artius et eternis(l). nde benignus ille recom-
pensator, qui diligentibus se omnia indigna propter se assumpta commutat in eorum gloriam
et honorem, non tantum in futuro, verum eciam in presenti commutauit paupertatem et abiee-
tionem huius domine venerabilis Katerine in preconium et decorem. Nam contigit semel ma
tre eius sancta Birgitta viuente, quod quedam matrone nobiliores Rome rogarent eam, vt
causa recreationis extra muros cum eis iret, quia multum diligebatur ab omnibus propter
gratias multiplices sibi a deo collatas. Nam deuociouis precipue morum grauitate procellens,
habitudine corporis venusta et laudabili conuersacione socialis enitebat. Mater vero eius beata
Birgitta considerans illarum insignem probitatem permisit filiam suam dominam Katerinam
extra muros Romanos non ex leuitatis incuria sed recreationis causa spatiari. Exeuntes igi
tur vrbem venerunt ad macerias d ) vinearum, quedam vero ex ipsis videntes vuas prominere
super macerias rogauerunt dominam Katerinam, quia stature *procere* e ) erat, vt prominentes
botros f) extra vineam eis carperet. Et cum haberet pre paupertate quam elegerat manicas,
consumptas et appeciatas s), inter tantas dominas non erubuit pauper et abiecta reputari. Bra
chiis extra sinum h ) porrectis ad colligendum fructus vuarum, dictis domiuabus apparuerunt
brachia eius iacincto h et purpura optime vestita. Vnde multum stupentes singillatim tan
gunt et conspiciunt manicas illas preciösa purpura k ) splendescentes et dicunt ei: 0! domina
Katerina, quis crederet, quod vmquam tam precioso vestitu et habitu velletis vti. Hec testa
batur familia, que tunc presens erat, et sancte memorie magister Petrus confessor eius.
b) V. H. rectius: sua.
c) : vt.'
d) ”Longi parietes, quibus vineae clauduntur”; Du Cange.
e) Ex V. H. restituimus.
f) Vox origine Graeca; Latine, uva vel racemus.
g) I. e. ”resartas”. Pecia, Gallice pièce , notat frustum vel frag
mentum.
h) V. H. male: signum.
i) Idem ac hyacinthus, lapis pretiosus.
k) Verba: optime vestita. Vnde preciösa purpura, in V.
H. exciderunt.