Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

38 X. EX JOHANNIS MAGNI AKCHIEPISCOPI UPSALIENSIS. 
• mnWarent Erat hic Gaddus homo ad omnem 
deficerent, ad callida Romanorum ingenia conuersi Suetiam molestai • . .... 
LTm *, tanquam «d Roma»» mores idoneus, ,t nul.ua e» aptior en tot* Suet,a .„ Roman, euntt, 
potuisset. Nec so.um apud infimes «t mediocres Ouria.es, sed apud Summos Pont.fiees et ampl.ssrmum 
Senatum Cardinalium summam gratiam inuenit: multaque et memorabilia opera in laudem sui illus ussum 
Principis Stenonis in eo Christiani orbis capite peregit, quibus ostendit, se patriæ amorem omni us unis 
vitæ fortunis praetulisse. At Dauici nominis odium tam pertinaciter imbibisse \i e aui, 'i vi a comi e 
illud minime abiicere potuisset. Interea vero Eussi sine Moscouitæ Danorum confoederatione inducti arma 
in Sueones transferre contendunt. Quorum conatus Steno repressurus magnas vndique copias contrahit, quas 
ductore Suantone, nobilissimo regni consiliario, in hostilem terram emittit. Progiesaus uan o omnia pro 
suo voto egit. Nam etsi Moscouitæ satis potentem exercitum coegissent, tamen postquam ad pugnam e- 
uentum erat et aliqvamdiu acribus animis certatum esset, Sueones victoriam adepti, in magnam Moscouiæ 
partem se diffundebant cunctaque obuiantia ferro et flamma conculcantes eam stragem commiserunt, quæ 
etiam hodie in hominum memoria perseuerans testatur, ipsos ad impacabilem iracundiam prouocatos pug- 
nauisse. Enimuero complures arces, oppida, villæ, quæ tunc funditus euersæ fuerunt, satis admonuisse vi 
dentur Moscouitarum proceres, ne amplius Sueouum patientiam ad arma compellant. Quippe post eum diem 
Sueones ab illorum impugnatione securi degentes, gratias Stenoni agunt, quod viriliter agendo, posteris tam 
gratam et necessariam ac diuturnam pacem procurasset. 
Cap. XIIII. Parta ea victoria, Suanto ingentem thesaurum ex ditissima præda congessit. Cuius 
partem cum Steno ad se pertinere affimaret, Suanto ab eo deficiens, non paruum procerum et militum nu 
merum in suæ defectionis societatem allexit. Factumque est, vt Gothica et Svetica Respublica, quæ tot 
annis sub optimo Principe florentissima et pacata fuerat, ad ciuilem et perniciosam discordiam collabeietur. 
Nec diu moratum est, antequam Joannes Danorum rex exemplo patris sui Christierni a factiosis quibusdam 
proceribus inuocatus ad Stocholmensem ciuitatem peruenit. Estque eodem iure et ordine, quo piidem patei 
eius, a suæ partis proceribus corona Eegia insignitus. Sed Steno extenuatas domestico dissidio vires resu 
mens, ipsum Danum ad suam Danemarchiam redire coegit, breuique tempore totum regnum in pristinam 
libertatem restituit. Ad quod non parum cooperatus est Hemmingus Gaddus, de quo diximus. Hic enim 
cum Romæ constitutus audiuisset, periculosas in patria controuersias suboriri, confestim in patriam reme- 
auit i), primamque curam adhibuit, vt Steno et Suanto, deposito omni odio, in veram amicitiam redirent. 
Quo facto ipse Gaddus ab vtroque in maximam gratiam receptus, meruit praecipua eorum cooperatione 
eligi in Episcopum Lincopensem k). Nec facile fuit Danicæ factionis hominibus, hunc triplicem funiculum 
dissoluere. Hic enim Lincopensis ecclesiae Praelatus infulam galea, baculum gladio, togam pelta commutans, 
tam formidabilis erat inimicis, vt plus eum, quam Stenonem regni Principem formidare viderentur. Erat 
enim animo audax, consilio prouidus, in philosophica eruditione praecipuus et re militari instructissimus: 
sed parum religioni et ecclesiasticis rebus inclinatus. Hoc enim autore Steno, deposita illa eximia patientia 
sua, bellum in Pontifices et proceres, qui Danici Eegis introductionem procurauerant, promouit, effecitque 
facili negotio, vt se ipsos patriae, et patriam antiquæ restituerent libertati : humaniter quippe bella gerens, 
■ ostendit se nimis inuitum arma in ciues conuertere. Siquidem devictos Pontifices non minore reuerentia, 
quam antea cum liberi essent, tractabat, contentus, quod se ad vnitatem patriæ reductos faterentur. Pas- 
simque de eo canebatur: Pacere substratis est nobilis ira Stenonis. 
Gap. XV. Accidit etiam eodem tempore, ipsum non paruum exercitum ad debellandum Jacobum 
Archiepiscopum Vpsalensem, quod Danis inclinatus videretur, coegisse: et iam ad locum deventum erat, in 
quo non minores copiæ pro Archiepiscopo pugnaturæ conuenerant. Tum Steno benignæ suæ naturæ memor, 
clam insciis proceribus ad Archiepiscopum in propinqua villa Nees apud arcem Stecham commorantem ac 
cessit!), et confestim sine arbitris cum eo in gratiam reuersus, admirabili lætitia omnes, qui in mutuam 
cædem parati stabant, affecit. Volebat enim potius optimus Princeps, se coram integerrimo Pontifice sup 
plicem exhibere, quam quod tot innocentes ciues ob causam satis dubiam præsentissimo periculo invol- 
uerentur. Nec silentio implicandum est, quod alio tempore non minus prudenter egisse videtur. Cum enim 
considerasset, complures regni proceres fortunis ecclesiarum et clericorum incessabiliter inhiare, conuocato 
regni senatu, simulabat se Pontifices et Ecclesiæ autoritatem in ordinem redigere velle. Quod cum ipsi 
proceres magno applausu annuissent, mox vehementi obiurgatione eorum temeritatem reprehendens, inquit: 
Jam non miror hanc patriam nostram ad plurima incommoda corruisse: sed magis miror, quod saltem ali- 
i) Hoc in aestate vel inennte autumno anni 1500 contigit. Nam 
hoc anno d. 28 Junii Hemmingus Lubecæ versatur (v. Grön 
blad: Källor t. Einl.:s medeltidshist. p. 116),“et d. 16 Oc- 
t bris ex Strengenæsia ipse ad Svantonem Sture scribit, se 
proxime Stenonein primo post reditum in patriam adiisse 
(literæ in archivo regni Dan.) 
k) Electio inter dies 15 et 23 Januarii 1501 facta est, quia 
priori die adhuc Capellanus (sc Svantonis Sture) et poste 
riore electus Lincopensis appellatur (literæ eodem loco as 
servate). 
1) Die 5 Junii (v. Chronologiam infra in not. n. allatam) ipsa 
res roboratur literis Stenonis Sture, gubernatoris regni, d. 24 
Junii an. 1502 Holmiæ datis, in quibus se presentibus epis 
copis etc. compositionem cum Archiepiscopo vid Nees kirkie 
wedh Steekith iniisse dicit (literæ originales in archivo regni).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.