XX. VITA KAT ERI NÆ.
253
sua se intus deprimens, extra coram hominibus humiliando in verbis et gestibus in habitu et
in omnibus signis et factis suis *laudari pro quoquam facto suo*P) plurimum abhorrebat. Viule
quendam de familiaribus suis eam pro gratiis sibi collatis commendantem acriter arguebat
dicens: per nomen domini nostri Jesu Christi contestor te, ne vmquam amplius de me talia
dicas seu sencias, cum vilis et indigna peccatrix sim, sed ipse benedicetur ab omni creatura
sua, qui omnia bona in omnibus operatur. Quante caritatis et diuini amoris d) exstitit in ser-
uicio diuino, longum est enarrare. Ipsa enim r ) infancia sua horas beate virginis, septem
psalmos cum multis priuatis oracionibus quotidie legebat. Et quanti feruoris in priuatis ora-
cionibus extiterit, perpendi potest ex hiis que subieeta sunt. Nam ante dormicionem per qua
tuor horas continuas in genuflexionibus et pectoris tunsionibus cum lacrimis multis ob recor
dationem amarissime passionis Christi omni vesperi in [h]olocaustum se s ) domino offerebat.
In lecto membra diurnis ac nocturnis fatigata laboribus colligens, modicum sompni capiebat,
semper ante diluculum ad oraciones consurgens in silencio quotidianum sacrificium non in
terrogata peragebat nec sine euidente necessitate ante meridiem a sanctis occupacionibus
desistebat. Sed quam efficaces et deo accepte fuerint eius oraciones, quas pro aliis in spi
ritu deuocionis et compassionis faciebat, multis claret miraculorum insigniis. Nam cum ad
huc in humanis ageret pia mater eius sancta Birgitta et staret cum ea in Roma, quadam
die domine Katerine procumbenti in oracione ante altare beati Johannis Ewangeliste in ec
clesia majori sancti Petri apparuit*) quedatn mulier peregrina tunica alba induta, balteo pre-
cincta albumque velamen in capite portans, superuestita mantello nigro; gressu festino ap
propinquabat domine Katerine salutans eam ex nomine, suppliciter rogans, quod oraret pro
anima Norice"). Domina vero Katerina erigens se interrogabat eam, vnde esset. Peregrina
illa respondit se esse de Swecia et quod vxor domini Karoli fratris sui mortua esset. Ce
pit ergo v ) domina Katerina inuitare eam in domum matris sue, sed peregrina illa excusare
se cepit dicens se tempus manendi non habere, iterato replicans verba priora 1 ); ora bene
pro anima Norice, nam cito habebitis nunciuin de patria vestra et bonum subsidium, quum
Norica legauit vobis aureum circulum capitis sui; et statim disparuit. Admirans igitur do
mina Katerina conuertit se ad ancillas, que prope eam stabant, interrogabat, quo persona
illa secum loquens diuertisset. At ille responderunt: Audiuimus quidem vos cum aliquo lo-
quentem, neminem tamen vidimus. Stupefacta igitur domina Katerina intimauit visa et au
dita matri sue beate Birgitte. Cui super hoc oranti diuinitus reuelatum fuit, quod domina
Gyda, vxor domini Karoliy), mortua erat, cuius anima petens suffragium sibi apparuit. Nec
longe post venit Ingeualdus Amundzson, familiaris domine Katerine, de Suecia nuncians mor
tem memorate domine Gyda(!), apportans eis testamentum scilicet ciiculum aureum seu coio-
nam, quam viuens gestare solebat secundum patrie sue consuetudinem. Erat enim dicta
domina Gyda oriunda de nobiliori prosapia Noricorum. Corona autem illa tanti valoris ex-
titit, quod precio eius per integrum annum beata Birgitta et filia cum tota familia earum
quo ad victualia competenter procurabantur. In hoc verisimiliter apparet, quam accepta erant
oraeiouum suarum sacrificia, cum ex diuina clemencia anime in purgatorio existenti pro sua
liberacione illa conceditur z ) expetere. Consuetudo huius venerabilis domine erat oracionis
•tempore secretum locum querere et tumultum fugere, vt diguum deo sacrificium et obsequi
um redderet, credens se tanto celerius exaudiendam, quanto de imis penetralibus pectoris
sui ad dominum clamaret. Et si lingua carnis tacuit, vite puritas tamen cum piis exerciciis
et operibus non destitit domino supplicare.
Quante compassionis et dilectionis erga proximum hec venerabilis domina extiterit, ex
eo considerari potest, quia infancia«) sua secum creuit miseracio pauperum et infirmorum.
Consueuit enim mater sua sanctissima beata Birgitta juuenem et tenellam secum ad hospita-
p) Verba omissa e V. H. hausimus.
q) V. H. habet; ”feruoris” pro: amoris.
r) — — addit: ab.
s) — —• — — : totam.
t) : ei.
u) Regnum Norvegiæ hic respici apparet ex sequenti.
Tom. III.
v) ”Ergo” desideratur in V. H.
s) V. H. addit: scilicet.
y) Gitzsla vocatur in V. S. pag. 137. Cfr. supra pag. 211, not L
z) V. H. rectius: concederetur.
—; quod ab infancia.
il. 64.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.