Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

252 
XX. VITA KATERINÆ 
scens maliciam suam humiliterque pete[n]s veniam, vt sibi culpam suam propter de U m dimit 
terent, promittens deo, quod talia numquam amplius attemptaret, adiungens eciam quod earum 
pro viribus suis esset defensor et adiutor et ad queque beneplacita existeret earum promotor 
beniuolus et paratus. Sicque continuo ipsis pro eo orantibus lumen oculorum recepit. Ab 
illo die cepit eas habere in magna reuerencia et honore beneficia plurima conferendo. Narra- 
uit 0 comes iste graciam et miraculum secum factum coram domino 'N rbano papa quinto et 
cardinalibus predicans magnalia dei. 
Unde nec tacendum g), quantis impugnationibus aduersarius humani generis per suos 
fautores castitatem eius deo dicatam impugnauerit et dominus virtutum Christus rex glorie ab 
hiis misericorditer eam liberauit h ). Accidit autem sanctum Fransiscum apparuisse in visione 
beate Birgitte inuitantem eam ') ad visendam cameram suam. Que cum statim tamquam de- 
uota sancto Francisco obediens se disponeret ad pergendum in Assissium, ad ecclesiam 
eiusdem sancti que dicitur de Portiuncula, preceptum fuit ei a Christo, quod domina Kate 
rina eam sequeretur, quia desiderio magno illuc peregriuari affectabatur; assecurauit eam 
eciam Christus, quod k ) instantibus periculis viarum ipsas misericorditer conseruaret et non 
formidarent. Quia licet aduersarius multos suscitauerat insidiatores, ipse tamen de eorum 
manibus eas mirabiliter erueret et saluaret. Iter igitur arripientes cum decenti comitiua 
vsque Assissium, contigit semel quod ad hospitium honestum inclinata iam die non possent 
peruenire, sed inter frutecta b et deuia montium oberrantes tandem in crepusculo venerunt ad 
pauperem quandam tabernulam, vbi a tabernario vix recepte inter angustas latebras illius 
tugurii, vt ab imbribus pluuie et niuis aliqualiter contegerent, se collocarunt. Et ecce in 
conticinio 1 “) noctis turba magna latronum illuc aduenit. Accendunt ignem, wltas singulorum 
conspiciunt captique pulchritudine wltus domine Katerine verba jaculantur venerea. Quali 
metu mens eius innocua lacessitur, quis explicare potest, cum rugientium terribilis vox leo 
num ingeminatur, modo omne humanum deest auxilium, solum diuinum supplici deuocione 
efflagitant patrocinium. Benedictus deus, qui eruit sustinentes se. Cum igitur facibus libi 
dinis succensi in eam resilire disponerent, subito factus est impetus magnus tamquam ad- 
uenientis exercitus, auditur eciam collisio armorum clamorque exhortancium ad capiendum la 
trones. Miseri illi filii occisionis auditis hiis clamoribus consternati diffugiunt nec audentes 
hospitium illud ipsa nocte reuisere, subitaneus enim et insperatus timor superuenerat eis sic 
que fugientes credebant illuc venisse castra forcium armatorum. Beata autem Birgitta et do 
mina Katerina filia eius cum comitiua sua in protectione dei sui ipsa nocte ibi commorantes 
mane facto peregrinationis sue itinera carpunt versus Assissium. Sed scelerati illi per cu 
stodes Israel de nocte perterriti insidias ipso die in via parant, collocantes se ex utraque 
parte vie, qua domina Birgitta et Katerina cum familia sua transiture erant, *vt* “) vel sic- 
ad iniquitates extendant manus suas. Ille in domino confise publica progrediuntur via, vi 
dentes latrones ex utraque parte vie in malum paratos, sed ab ipsis minime videntur, quia 
ipsis solis superposita erat grauis nox et ymago tenebrarum quamuis circumquaque orbis ter 
rarum limpido illuminabatur lumine. Sicque euaserunt manus eorum in nomine domini perfici 
entes peregrinationem ad limina sancti Francisei, vbi consolationibus diuinis plurimum recre 
ate cum gaudio magno dei laudantes magnalia Romam redierunt. 
Perpendens igitur venerabilis domina Katerina diuinam caritatem et bonitatem in sue 
conseruacionis beneficio tamquam grata dei filia fundamentum humilitatis posuit in corde suo, 
que gratos deo efficit et trahit ad se clementiam dei ceterasque virtutes in suo vigore con- 
seruat et earum obtinet principatum, sciens quod dum mens humana humilitati innititur, pro 
fecto in amore dei et celestium inflammatur. Vnde non solum habuit humilitatem, qua se ip 
sam veraciter contempsit, verum eciam ab aliis contempni voluit et vilis reputari. Magna 
fuit quidem 0 ) merito et oculis dei grata, sed tamen ab aliis noluit sancta sed peccatrix no 
minari. Studuit ergo in humilitatis spiritu artius domino famulari, semper in estimacione 
f) V. H. addit: autem. 1) Locus fruticibus consitus; Du Cange. 
g) puto. m) Concubium, nox intempesta, cum cuncta silent, 1. c. 
h) — — rectius: liberauerit. n) Hoc vocabulum e V. H. restituimus. 
i) — — male: eum. °) V. H. addit: vite, 
k) — — addit: in.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.