VITA KATERINÆ.
canos habens (!) venustateque corporis decora, que corda multorum inficit nec non oculis
omnium graciösa. Vnde multi magnates cupiebant eam matrimonialiter sibi copulari, vota
sua nunc pei se nunc per alios eidem domine declarantes, magna et preciösa queque dotis
nomine promittentes, si eis in matrimonii copulam consentire vellet. Quibus ipsa constanter
respondit se vouisse perpetue continende celibatum nec velle cum mortali sponso ammodo
nupcias iterare; ipsi vero ceco amore capti, quod promissionibus et blandieiis non poterant,
minis et violenciis extorquere moliuntur. Ponunt igitur insidias in stratis publicis inter
angustias viarum, vt captatam abducerent, ne matris sue sanctis consiliis confortata eis
consensum denegaret. Vnde in quodam festo contigit matre sua aliis occupata negociis
quod z ) domina Katerina cum multis matronis nobilibus vrbis Rome ad sanctum Sebasti-
anum extra muros pro indulgenciis proficisceretur, quidam comes cum magno comitatu
inter vineas latitaret, obseruans si forte a ) domina Katerina cum aliis matronis nobilibus illuc
peregrinaretur, et vt cognouit eam in earum commeatu esse, suos jubet esse paratos adeam
capiendam; festinant hii de absconditis suis, vt rapiant innocentem, sed frustra tetenderunt
archum (!) iniquitatum suarum. Preualuit enim consilium domini, qni semper in se sperantes
protegit ac defendit. Cum igitur impii illum 1 ») impetum facerent, ecce festino cursu eeruus
eis obuius venit, cuius capcione illis nutu dei occupatis domina Katerina cum aliis matronis
citato gressu in vrbem se recepit, eruta quasi damula de manibus eorum et quasi auis de in
sidiis aucupis. Venienti itaque in domum beata Birgitta mater sua in spiritu cognoscens
periculum, de quo liberata est, dixit: Benedictus sit eeruus ille, qui te ab insidiis rugienti
bus 6 ) aduersarii hodie misericorditer liberauit, sicut mihi existenti in oracione gloriosa mater
dei ostendere dignata est. Vnde cum sponsa illa amorosa dicere potuit: fuge dilecte mi assi
mulare capree hiunoloque ceruorum super montes aromatum. Ab illo die non in palam per
stationes ire presumpsit, sed tantum vicinam ecclesiam domui sue visitans raro in plateis
videri voluit, preelegit enim in domo sua consistere pedibus suis, quia pedes firmi super plan
tas mulieris stabilis. (!) Extra muros vrbis Rome nullomodo ire presumebat, nisi diuino
premunita fuisset oraculo, ne presumpeio sua de ipsa gaudium faceret inimico. Quando vero
a matre per reuelacionem diuinam assecuritata fuisset, ad indulgentias ire minime dubitabat.
Contigit enim instante sollennitate sancti Laurencii, quod beata Birgitta in vigilia eiusdem
diceret filie sue domine Katerine: Cras per dei gratiam pariter ibimus ad sanctum Lauren
tium. Cui domina Katerina respondit: Domina mea multum timeo, quod in via ab illo co
mite, quem bene nostis, violenter tollar a vobis. Et mater ad eam: Spero firmiter et con
fido in domino Jesu, quod ipse velit nos hodie de manibus ejus per misericordiam suam li
berare et ab omni periculo custodire. In die vero sancti Laurencii egredientes domum mu
nierunt se quinquies viuifice crucis signaculo, quinque wl neri bus Christi et sancti Laurencii
custodio se committentes. Talibus munite presidiis ad ecclesiam saiicti Lauiencii secui i(!)
peruenerunt. Comes autem ille cum famulis suis, cum adhuc nox erat, prope viam in vinea
se absconderat, vt incautam illucescente iam die prosiliens de latibulis suis eam rapere[tj.
Sed in laqueo suo quem absconderat humiliauit eum deus. Nam orto iam sole et cum magna
pars diei transierat, famuli tedio affecti dicunt comiti: domine, quid hic moramini. Respon
dit comes: exspectamus vtique propter illam dominam, quam hodie cogitauimus nobis capere;
ad hec famuli: multum temporis est, postquam pertransiit et iam diu peruemt ad ecclesiam
sancti Laurencii. Et comes ab eis quesiuit, si iam dies esset. Responderunt ei: Certe do
mine, dies clara circumlucet, et sol in alto est. Tunc primo comes cognouit manum domini
contra se exigente sua iniquitate extentam. Aperiensque piente statim ductus est ad eandem ecclesiam sancti Laurencii, vbi cum venisset, requirit
a famulis, si ibi 6 ) dominam Birgittam et eius filiam viderent. Qui requirentes in multitudine
aduentancium renunciauerunt ei, quod illic essent; continuo mandat se ad ipsas perduci et cura
perductus fuisset ad eas, prostrauit se in medio cum fletu magno in erumpnis suis recogno-
z) Verbum ”cum” hic desideratur.
a) Forte est omissum in V. H.
b) V. H.: ”illi”.
c) V. H.: rugientis.
d) V. H. male: arripiensque.
e) Sic correxit paullo recentior manus. dum antea scriptum
erat: ”sibi”.
I h H

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.