Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

250 
XX. VITA KATER1NÆ. 
magistrum suum, dominum Petrum, virum in spirituali magisterio probatum tociusque sanc- 
timonie et virtutum carismatibus circumfusum, suppliciter efflagitans ab eo, vt filie sue 
obedienciam acceptaret. Consencienti tandem eidem domino Petro votis tam racionabiliter et 
pie obsecrantis domina Katerina humiliter obedienciam promisit et tenuit adeo efficaciter, quod 
nec minimam rem absque eius licencia facere presumeret, sciens quod virtus obediencie ve 
ritati militat gressusque hominis in disciplinam dirigit et sancte conuersacionis gratiam pro 
meretur. Igitur hac virtute munita in miliciam spiritualis exercicii progreditur, corpus suum 
continenda castitatis restringens, ne mortifera voluptas deflueret. Et quamuis in virgi 
nitate eciam in coniugio cum viro suo vixerat, timebat tamen juuenilis fragilitatis decliuem 
condicionem et vel ne inimicus commentator tocius nequicie sue [o: sua] calliditate propositi 
sui sancti subuerteret fundamentum. Altissimum igitur eum (!) b posuit adiutorem suum, deuo- 
tissime deprecans, vt ei tribueret virtutem et fortitudinem resistendi versuciis inimici. \'nde 
quodam sabbato cum communicatura“ 1 ) sacramentum corporis Christi ad altare accederet, 
ipso sacerdote audiente hec aput se orabat dicens: 0! amantissime redemptor, qui hoc cor 
pus de intemerata virgine sumpsisti et in crucis patibulo diruptis neruis et venis amarissime 
extendi voluisti, ego indigna peccatrix per ineffabilem misericordiam tuam deprecor te, vt 
conseruare digneris me, ne cadam in peccata. Et quia egregium militem mortalem habui 
per graciam tuam pudicicie mee custodem, de cuius modo soluta [sum] coniugio, alium per 
graeiam tuam efflagito castitatis mee zelatorem, militem illum nobilissimum, propagatorem 
tuorum sanctissimorum preceptorum, beatum Sebastianum, cuius me custodie et cure piissime 
Jesu committere digneris. Hec et alia denote perorans corpus Christi accepit in pignus sa 
lutis et conseruacionis a temptacione inimici. Cuius oracionis et commendacionis adeo effi 
cax fuit sacrificium, quod ab illo die a multis periculis non sine magnis prodigiis constat 
eam diuinitus fuisse preseruatam, sicut inferius plenius“) patebit. Ipsa igitur venerabilis do 
mina cum marito esset viduata morte intercedente et staret Rome cum matre sua sancta 
Birgitta, cepit viuere tamquam in monasterio sub cura matris sue, quam nouit spiritu dei 
illustratam et diuinarum virtutum carismatibus decoratam. Preceptorem vero habuit magistrum 
Petrum confessorem matris, cuius monitis, doctrinis et salutaribus consiliis totaliter tamquam 
veram 0 ) obediens, se humiliter conformabat. Matris vero sue vitam et mores tamquam spe 
culum sine macula semper est intuita, cupiens mores actusque suos dirigere ad exemplum eius 
et eam sancte p) penitencie exerciciis imitari. Ex ea namque certis temporibus silendum ob- 
seruare didicit, sciens quod silendi virtus confert pacem cordis cultumque iusticie et inter 
proximos pacem nutrit atque custodit. Nara nisi homo valde diligenter ori suo Custodiam*' i) 
adhibet, gratuita bona que habet cito dissipabit et in multa mala corruet. Racionabilia igi 
tur 1 ') et pauca verba interrogata respondebat, sed edificatoria de voluntate dei et preceptis 
tractancia omnibus et eiga pauperes et peregrinos familiariter et humiliter loquebatur, obser- 
uans illud sapientis: Omnis narracio tua sit de preceptis altissimi. Vt s ) [o:At] cum staret Rome 
pauperes et peregrinos dulciter confouebat. Plurimos de patria sua aduentantes non tantum 
elemosinis, sed dulci et familiari colloquio recreabat, exhortans eos ad pacienciam et amo 
rem Christi, sepius inculcans eis, quod continuam recordacionem amarissime passionis Christi 
et mandatorum dei obseruauciam specialiter haberent. De vno mencionem facio, quod t) tunc 
peregrinum pauperem pluries vocauit et“) cameram suam, ewangelium sibi relegens, vitas 
sanctorum, mandata dei explicans ad vitanda septem peccata mortalia summopere inuitabat, 
Hic quidem cum ea ad patriam rediens, factus v ) in monasterio Wadzstenis frater conuersus 
bonam miliciam Christi militans multa laudabilia de eius sanctitate fratribus recitare consueuit. 
Cum x ) hec laudabilis domina Katerina staret Rome viuente matre sua sancta y) Birgitta, 
licet juuenis esset, vt puto viginti annorum, fuit tamen grauitate morum spectabilis et sensus 
l) V. H. habet: ”ergo” pro ”igitur eum”. 
m) Sic ex Vita Holmiensi lectionem manuscripti : comitiua, cor 
reximus. 
n) V. H.: clarius. 
o) V. H.: vera. Forsan legendum: veris. 
p) V. H.: sanctis. 
q) E V. H. restitutum. 
r) V. H. habet ”vero” pro: igitur. 
s) — — — — ”vnde” — vt. 
t) — — — — ”quem” — quod. 
u) — — rectius ”in" — et. 
v) ”Factus” desideratur in V. H 
x) V. H. addit: autem. 
y) ”Sancta” est omissum in V. H.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.