XX. VITA KATERINÆ.
249
consuete vite concussa memoriaque h ) libertatis preterite multum anxia peciit a matre, vt ad
Sweciam possit remeare; matri vero eius pro hac temptacione in oracione existenti apparuit
Christus dicens: dic virgini illi filie tue, quod iam facta est vidua et consulo, vt tecum re
maneat, quia ego ipse volo sibi prouidere. Et quamuis humiliter beneplacitum diuine volun
tatis amplecteretur, cogebatur nihilominus deliciosum patrie natale solum in mente reuoluere,
quod quidem voluntate et racionis vigore refutabat. Vnde rogare benignam matrem suam
cepit, vt si quod secundum deum sciret remedium, ei sic affectuose b adhiberet. Venera
bilis mater eius omnium talium temptacionum iam triumphatrix filie sauciate carnali affectione
remedium prouidit salutare, vocans magistrum confessorem suum eum rogando suppliciter
et deuote, vt cede virgarum mentis incommodum excuciat, ipsaque domina Katerina hoc idem
remedium instanter efflagitat. Et quandoque cum *a* k ) confessore cederetur, dixit magistro:
non parcas, ymo forcius percute, quia adhuc duriciam qordis non attingis. Continuante igitur
magistro flagella vna vice hilari wltu dicebat; Sufficit, modo sencio enim cor meum muta
tum et omnem temptacionius illius mocionem penitus abscessisse.
Eodem denique tempore dominus papa cum curia sua in Awinione residebat, vnde
multi de filiis Belial ausum ex impunitate captantes in vrbe contra publicam iusticiam inua-
luerunt insolencias et violentias impune in plateis vrbis exercentes, ita quod peregrini et
simplices propter huiusmodi malorum incursiones indulgencias et stationes visitare non aude
bant. Maxime autem juuenibus mulieribus molestie graues ab illis pestilentibus infer[eb]an-
tur. Hac de causa eciam domina Katerina prohibita fuit a matre, ne iret ad indulgencias
sine magna et potenti comitiua. Vnde per plures dies domi cum ancillis remanens, matre
et confessore staciones et indulgencias visitantibus, semel amaris quibusdam cogitationibus
cepit agitari, que tales erant. Ego hic miseram vitam duco, alii proficiunt et commoda lu
crantur animarum suarum, visitant loca sanctorum, intersunt ministeriis diuinis, ego vero
brutali more ab omnibus bonis spiritualibus sequestrata sum, eya cognati mei fratres et so
rores mee in patria cum omni tranquillitate seruiunt deo, vt [o: at] quid ego deueni in hanc
miseriam. Nonne melius esset non esse quam sic in vtrolibet corpore et anima inutiliter
viuere. Sedebat confecta meroribus, intrinsecus repleta amaritudine nimia. Et dum sic af
fecta cogitacionibus suis fluctuaret, superveniens mater sua cum confessore domino Petro
requirit causam tristitie, sed illa pre vehementia amaritudinis et doloris respondere nequit
Mater autem in virtute sancte obediencie responsum petit. Ipsa vero domina Katerina ad
verbum obediencie quasi ex ymo pectoris aiebat: Domina mea non valeo loqui ; erat enim
sicut mortua pallida facie et oculis transuersis ex violentia importunarum cogitationum eius
mentem captiuancium. Sequenti vero nocte videbatur sibi in sompno, quod totus mundus ar-
deret et quod constituta esset in medio ignis in quadam parua planicie multum timens, tre
mens desperansque se posse ignem illum enadere. Tunc apparuit ei mater dei virgo Maria
ad quam suppliciter alloquitur dicens: O mea karissima domina adiuua me. Cui virgo: Quo
modo possum te iuuare, ex quo tam feruenter desideras ad patriam ad amicos et cognatos
remeare. Negligis votum deo tuo factum, facta inobediens ei et mihi, matri tue et patri
spirituali. Ad hoc Katerina: O benignissima domina Maria libenter amplector, quidquid mihi
iniunxeris. Et virgo ad eam: Esto ergo obediens matri tue et patri spirituali ex parte mea,
hoc volo quod facias, hoc mihi placitum esse cognoscas. Domina vero Katerina euigilans
festine cum omni humilitate venit ad matrem suam flexis genibus ante eam stans supplicando,
vt sibi dimitteret culpam pertinacis inobediencie sue, qua grauiter gloriosam virginem et ip
sam offenderat. Visione noctis matri plene exposita, promisit dein se vsque ad mortem li
benter ei velle obedire et secum stabiliter in peregrinationis eius exilio remanere. Cuius
mirabili conuersione mater congratulans ait: hec mutatio dextre excelsi, sit ipse benedictus,
nui diligentibus se omnia facit cooperari in bonum. . .
Volens igitur beata Birgitta filiam suam humilitatis et obediencie mgo arcus obligari,
ne ex materne compassionis indulgentia in via sancte penitencie remissius nueret, vocat
h) V. H.: memorque.
i) V. H.: affecte.
Toni. IU •
k) Omissum in mscr:to vocabulum e V. H. restituimus.
ii. G3.