Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

« 
XX. VITA KATERINÆ. 
247 
visione multum turbata cepit cum lacrimis beatam virginem orare dicens : Quare domina mea 
me ita terribiliter respicis; cui virgo: Quare non obedis consiliis dilecte mee Katerine. Si 
eius consiliis et exemplis habitum tuum et mores correxeris, ego te per gratiam meam hi 
lariter respiciam. Que expergefacta ammonicionis huiusmodi haud ingrata, continue depo 
sitis superbie ornamentis, humilitati et domine Katerine moribus se studuit conformare. Ynde 
vir eius supradictus dominus Karolus ad huc totus secularis mutacionem vestium et deuocfi]- 
oresP) gestus in coniuge perpendens, turbato animo dixit improperando domine Katerine so. 
rori sue: non es contenta, quod te begwinamq) feceras, quin eciam vxorem meam tecum be- 
gwinam faceres et fabulam populorum. Pacienter itaque ferebat improperia et irrisiones pro 
domino, virtuosis operibus commendari plurimum abhorrens, commendantes se obtestans per 
misericordiam Christi, ne eiusmodi de ea dicerent seu sentirent. Nam speciales suos secre 
taries sepissime cum lacrimis obiurgabat, quia ob reuerenciam pudicicie virginalis et quod 
illibata maritalem thorum ageret, felicem eam referebant, adiurans eos, ne talia de ea amodo 
nominarent. 
Breui itaque tempore elapso, postquam a parentibus nuptui tradita esset, pater eius do 
minus Wlpho Gudmarsson, princeps et legifer Nericie in senectute bona defunctus r ) in mo 
nasterio Aluastri s ) honorifice traditur sepulture. Post cuius obitum beata Birgitta mater do 
mine Katerine iuxta preceptum Christi Romam est profecta. Et cum sollicita esset de per 
sona, que eam in negociis arduis familiarius adiuuaret et solacio esset in terra peregrina- 
cionis sue, responsum accepit a Christo, ne de hoc turbaretur, quia mitteret ei personam, 
que esset ei in negociis sibi diuinitus commissis fidelis coadiutrix, quam eciam speciali gra 
cia sue benedictionis preueniret. Elapsis itaque u ) fere annis quinque, postquam beata Bir 
gitta a patria sua Romam venerat v ), tanto cepit domina Katerina feruere desiderio Romam 
peregrinari, quod pre suspiriis et quotidianis affectionum incrementis quasi languida appare 
ret. Quod vir eius deo deuotus perpendens, causam x ) tantorum suspiriorum et insolite affec 
tionis requirit. Ipsa vero de viro tam benigno et deo denoto plurimum confidens cordis sui 
arclianum aperuit. Sed prudens ille maritus eius propter ipsius quam expertus erat vite sta 
bilitatem presumebat instinctum huiusmodi a domino agitari et ideo contradicere quamuis eam 
tenerrime diligeret non audebat. Sed exinde verebatur, ne persone tam eleganti et iuueni 
vtpute (!) decem et octo annorum aliquid aduersitatis in via peregrinacionis tam longinque 
accideret. Ynde aliquamdiu consensum dare distulit. Sed tandem victus timore dei, qui vo 
luntati diuine repugnare dissuadet, importunis precibus coniugis condescendit. Interea pa 
rantur pro ea et eius familia sumptus in via necessarii, de comitiua honesta piouidetui, et 
iam exitus de patria solum exspectatur. Sed ille veteranus virtutum persequtor, qui molitur 
queque sancta et bona proposita extinguere si potest, si non, saltem ea nititur impedire, do 
mini Karoli fratris eiusdem domine Katerine animum in indignacionem contra eam incitat ita, 
vt scriberet domino Egardo marito suo sub comminacione mortis, ne sororem suam peregri 
nari permitteret extra patriam. Sed litera ista domino Egardo extra domum propriam in ne 
gociis suis agente ad manus domine Katerine deuoluta est. Que aliquid talium suspicata 
literam aperuit et cognita comminacionis serie sermonem huiusmodi ad awnculum suum 
dominum Israelemri virum potentem et tocius deuocionis ac prudencie detulit. Qui pie eam 2) 
domino consolando hortabatur, vt ab illo sancto proposito non excideret propter minas fra 
tris sui simulque assecurauit eam, quod comminacionem eius contra dominum Egardum ma- 
p) V. H. : deuocionis. 
q) Beghardi vel beguini seculo XIV:o vocabatur religiosa, ut 
heretica condemnata societas, cujus fratres et sorores (begumæ) 
mendicando necessaria vit® acquirebant. De nominis deri 
vatione grammatici adhuc dissentiunt; cognatio ejus cum 
verbo Anglico: beg, mendicare, est manifesta. 
r) V. H. male addit: est. 
s) Anno 1344, d. 12 Febr., v. supra pag. 193 not. i. 
t) V. H. perperam: sola causa. 
u) V. H. : igitur. 
v) Hac opinio Katerinam quinque annis post matrem Sveciam 
reliquisse certe ex eo nata est, quod diu credebatur Birgit- 
tam circa annum 1346 Bomam esse profectam, dum bene 
notum erat, Katerinam anno Jubilei (i e. i 350) Bomam ve 
nisse ; cum autem, ut supra pag. 202, not. o. monuimus, 
Birgitta anno 1349 Svecia excederet, apertum est inter matris 
iter et filise vix annum interfuisse. 
x) V. H. male: animum. 
y) Israel Birgeri, legifer Uplandiæ, brevi post mortuus an. 
1351, v. supra pag. 209, not. p. 
z) V. H. addit: in.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.