Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XX. VITA KATE R IN Æ. 245 
et morum honestate ceteris eorum filiis eminenciorem huic luci inuexit. Que cum ad huc in 
cunis mortalis huius vite ageret exordium, eius future sanctitatis et puritatis indicia diuina 
gracia demonstrauit. Nam nutricis officio tradita propter impudicam et lasciuam vitam, vt 
probabili coniectura conficitur, eius mamillas sugere abhorrebat. Mamillas vero matris sue 
sancte et quarundam continencium mulierum sine horrore bibebat, incontinencium vero lac 
sicut absinthium refugiens cum lacrimis et vagitu. Congruum namque fuit, vt que tota di 
urnis dedicanda erat obsequiis, more Nazarenorum immundum non manducaret ex vtero ma 
tris sue. Ablactatam igitur sanctam mater eius de educacione filie sollicita cuidam deuote 
et sancte opinionis abbatisse de Risabærgha e ) tradidit sanctis moribus educandam. Sed inno- 
cencie persequutor dyabolus, qui semper primordia bona molitur extinguere, dormientem puel 
lam , abbatissa in deuotis oracionibus excubante, in specie bouis cornupete f ) impeciit et eam 
cornibus e lecto proiciens in pauimento semiuiuam reliquit. Abbatissa vero puelle immanem 
gemitum audiens cum omni celeritate accurrit eamque quasi iam mortuam in sinu suo collo- 
cauit. Cui dyabolus iterum apparens horribilis dixit: quam libenter eam occidissem, si a deo 
permissus fuissem. Anno vero etatis sue septimo cepit quadam vice a coeuis suis inducta 
ludis pupparum intendere et ne talium ludorum vanitas, que in plerisque juuenibus mentis 
stabilitatem subuertit, eciam ipsius animum innocentem dissolueret, misericordis dei, qui fla 
gellari permittit omnem filium quem recipit, permissione factum est, quod sequenti nocte 
postquam tali ludo intenderat, vidit in sompno multos immundos spiritus in specie puparum 
cubiculum suum subintrantes, qui eam de lecto eiectam flagellis ceciderunt, adeo quod in 
crastino toto corpore liuida videbatur. Vnde postmodum dissolucionis materiam et ludorum 
vanitatem coopérante eius gracia, qui cum temptacione prouentum facit, perfecte reliquit, 
amplius cum ludentibus eciam quibusqumque se non commiscens, ymmo quadam maturitate 
contra illius etatis fluxam et decliuem inertiam se agebat. 
Annos insuper nubiles attingens cum fiducia, quam semper in deo et gloriosa virgine Maria 
de castitate seruanda habebat, voluntati patris obediens in matrimonium nobilis viri domini 
Egardis) consensit. Veniente autem die nupeiarum, cum in secreto thalami soli commanerent, 
virgo illa deo et beate virgini deuota ad castitatis votum sponsum suum sanctis exhortacio- 
nibus inflexit, ipso coopérante, qui tocius puritatis et casti consilii in mentibus electorum 
est infusor. Voto itaque inter se de castitate perpetua cum sacramentis firmato, tenerrime 
se inuicem in domino diligentes, sub seeulari pompa sancta quadam calliditate hostem pudi- 
cicie deluserunt. Et quam gratum deo erat eorum votum, patet ex indicio subsequenti rela- 
cione digno. Nam cum vir pius h ) deo semper deuotus more nobilium quandam damam cum 
canibus venaretur, contigit ipsam dominam Katherinam fortuitu per viam eiusdem luci pro 
negociis suis vehiculo transuehi. Ad quam fera cursu concito lassa pfe canibus omni feri 
tate postposita tamquam ad singulare presidium confugiens, caput suum in sinum mulieris 
pudice, que in se bestiales motus amputauerat, mansuetissime reclinauit. Cumque a viro 
et aliis bestiam insequentibus esset predicta domina Katherina requisita, ostendit eam sub 
pallio latitantem, supplicans humiliter pro eadem, vt captiuum suum significando bestiam do- 
perara tradit) elucet ex dicto Diarii Vadstenensis in anno 
1399: ”obiit Cecilia, filia s. Birgittæ ultimo genita”. 
Annum nativitatis Katerinæ fuisse 1331 vel 1332 hæ res 
versimile faciunt: 1) Anno 1379 in depositione Komæ facta 
Katerina ipsa dicit se esse ”etatis quadraginta septem anno 
rum vel circa”, v. supra pag. 220, lit. G. n. 4. — 2) Legimus 
infra in hac vita ”annos nubiles attingens in matrimo 
nium domini Egardi consensit” et ”breui tempore elapso 
postquam .... nuptui tradita esset, pater .... Ulfo Gud- 
marsson defunctus”. Quod cum contigit an. 1344, d. 
12 Febr. (v. pag. 193, not. i) et ætas legitima puellæ in 
matrimonium dandae erat duodecim annorum, necesse est 
Katerinam ineunte anno 1332 vel potius 1331 esse natam 
— 3) Octodecim annos nata infra vocatur, cum anno Jubilei 
(i e. 1350) Romam proficisceretur. 
Tom. ///. 
d) Sic recentior manus correxit pro ”arrenorum”. 
e) In terra Næriciæ. Gertrudis quædam vocatur abbatissa ab 
an. 1339 (Diplom. Suec. IV., pag. 689). 
f) ”Cornu appetens bos”: Du Cange, Glossarium medii sevi. 
g) Eggard Lydersson de Kyren, miles, vocatur gener Birgittæ 
an. 1344 (Diplom. Suecan. V. pag. 288). Adhuc an. 1350, d. 
30 Junii in vivis est (Hildebrand , Svenska Sigiller från Me 
deltiden, ser. HI. n. 541), sed non longe post obiisse vide 
tur (cfr. depositionem Katerinæ de art. 29, supra pag. 225 
et Vitam Suecanam (pag. 129 apud Rietz), ubi dicitur, Kate 
rinam in morte mariti fuisse viginti annorum. 
h) Primo scriptum fuit ”impius”, sed ”im” est erasum. V. H. 
melius : ”ipsius”, ex quo verisimile fit nostrum scriptorem 
abbreviaturam verbi ”ipsius” in ”impius” solvisse. 
II. G2.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.