Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIX. CANONIZATIO BIRGITTÆ. 
244 
Item nota, quod fuerunt Vesper» precedentes, nec sequentes. 
Item nota, quod ista die, licet fuerit Missa de sancta Brigida, tota die fecimus de Dominica, nec 
fecimus commemorationem in Vesperis nec in Matutinis de ipsa Sancta. 
Item nota, quod omnes cardinales induti sacris vestibus associaverunt Papam usque ad cameram. 
Ista die nullus Cardinalis comedit cum Papa, nisi solum prælati domus et cantores. 
Item nota, quod tota capella debet esse intus et extra parata pannis. 
Item in altari debent esse vi candelae, quaelibet de una libra cum dimidia: item super cancellum 
capellae sex tortitia, quaelibet de vm libris cerae. 
Item extra regiam seu capellam ponantur ligna perforata in muro circumquaque ad tenendum tor 
titia, quantum capella est: et in quolibet ligno erunt sex tortitia, quaelibet de quattuor libris cerae. 
Item in fine capellae ex opposito altaris illud idem. 
Item de aliis parvis candelis de uncia vel media, aut pro libra ponantur xx habentia per murum 
et distribuantur laicis et clericis. 
XX. 
Vita Katerinæ filiæ Birgittæ. 
Ex codice partim papyraceo partim membranaceo, n. 15 in 4:to, Bibliothecae Bralieanæ 
in Skokloster, quem manus posterions partis seculi XV:i scripsit, et in quo primum vita Bir 
gitt» a Bartholdo de Roma concinnata (vide supra pag. 187, lit. F) et deinde hæc vita Kate 
rinæ cum diversis eam attingentibus miraculis continentur. Eadem est nostra vita ac illa Hol- 
mis impressa sine anno, quam nuper tamen G. E. Klemming —• in libello "om vita b. Katha 
rina” intitulato et Holrnis anno 1869 sub anonymo Q. E. D. edito, quem editionisuæ photolitho 
graphic» hujus vit» conjunxit — paullo post annum 1474 impressam esse, lucide demonstravit. 
Hanc editionem Holmiensem postea fere omnes editores revelationum Birgitt» suis scriptis an- 
Quamquam nos quidem pro certo affirmare non audemus, manuscriptum, 
nexerunt. 
quo usi sumus, esse vita impressa vetustius, tamen hoc illi prætulimus, quia diversis locis me 
liores variantes lectiones præbet et, ut ex nonnullis absurdis lectionibus patet, antiquius manu 
scriptum est secutum. Vitam lingua Suecana compositam (edidit E. Rietz e registro ecclesi» Abo- • 
ensis in disputatione Academica in 8:vo, Lund», an. MDCCCXLVII), cujus stylus fere priorem 
»tatem indicare videtur, quam quæ vit» Latin», ut præsens ejus est conditio, ascribi potest, ta 
men præterivimus, quia profecto vita Latina, si originem spectas, est primaria et quasi fundamen 
tum, super quo auctor vit» Svecan» amplificatum et adornatum suum opus exstruxerit. Præ- 
terea paucas res historici momenti, quæ in vita Latina omiss» illic reperiuntur, in annotationibus 
nostris diligenter allaturi sumus, ubi signa V. H. .et V. S. ad vitam Holmis impressam et illam 
Suetice scriptam denotandas usurpamus : Quod ad illam quæstionem attinet, num Ulfo, 
monachus Vadstenensis an. 1433 mortuus, vere fuerit ipsius vit» auctor (plurima enim miracula 
a procuratoribus annis 1469 et 1475 nominatis collecta esse videntur), nihil iis, quæ Vasto- 
vius in Viti Aquilonia protulerit, neque addere neque detrahere possumus. 
vita siue legenda cum miraculis domine Katherine sancte memorie, filie sancte Bir- 
gitte de regno Swecie. 
Venerabilis et deo dilecta Katherina nobilis viri domini Vlphonis Gudmarson a ) et Bir- 
gitte conjugis eius, cuius laudis preconium in ecclesia, filia fuit. Hii ex sancto suo conui- 
gio non tantum muudo, sed deo octo filios b ) genuerunt. Katberinam, de qua narrandi se 
ries suscipitur, ordine nascendi quartam 0 ) prouidencia diuina tamquam mediam, virtutibus 
a) Vide supra pag. 191, not. z. et 193, not. i. 
b) Idem ac liberos, nam quatuor ei liberis erant filiæ, v. su- 
c) Majores enim natu erant Martha, Karolus et Birgerus. Ka- 
terinam esse secundam, non tertiam filiam (quod Chroni- 
con Margaret® Clausdotter v. supra pag. 215 et 216 per- 
pra pag. 209.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.