GOTHORUM SVEONUMQUE HISTORIA.
37
retur. Quippe si pietatem ejus erga Deum et Dei ministros attendimus, nulli in Christiana religione se
cundus erat. Pontifices et sacerdotes Christi tanta veneratione prosequebatur, ut se nunquam (quamvis
tot populorum Princeps esset) praetulerit infimo Pontifici: immo inter pios et praeclaros mores aestimabat,
minores Ecclesiæ Praelatos, utpote Praepositos, Decanos et similes ad dexteram suam venerando obsequio de
ducere et primas sedes nedum in templis sed in praetoriis et aliis publicus locis eis concedere. Peudalia
quoque bona libenter et liberaliter ipsis assignauit, recte existimans eos regendis hominibus aptiores esse, qui
diuino obsequio mancipati diuinam legem (sine qua humana iura conseruari nequeunt) continuo studio pro
fitentur. Sciebat enim suam et totius patriae salutem conseruationemque et honestatem in Pontificum salute
et autoritate conseruari. Sciebat præterea a majoribus ad posteros traditum esse, ipsum sacerdotium in
Svetia nunquam sine universali totius patriae ruina corruisse.. Neque Pontifices ingrati erga eum erant,
quippe qui omni studio prouidebant, ne aliqua domestica aut extranea belja in ipsum præualerent. Sæpe-
que vna cum ceteris senatoribus nomen et coronam Regiam ei offerebant, etiam supplices rogantes, ut qui
omnem Regiam autoritatem haberet, nomen quoque et maiestatem Regiam assumere vellet.
Cap. XII. Sed erat tanta moderatio in illustrissimo Principe, ut omnia mallet quam nomen Regium
(quod ob seueritatem priorum Regum ad publicum patriæ odium deuenerat) sibi adaptari pateretur. Quin-
potius gaudebat, se infimorum eiuium et incolarum amicum ac fratrem aestimari. Non erat aliquis tam
humilis conditionis paterfamilias, in cuius domum cum hospitii gratia introiisset, quin ipsum vna cum con-
iuge et liberis porrecta manu officiosissime salutaret, secumque tam hanc quam illum decentissime ad
mensam collocaret et de eorum salute ac prospero rerum successu diligenter interrogaret. Summaque so-
licitudine prouidit, ne sui praefecti quemquam iniuriis afficerent aut affici paterentur. Habebatque in omni
bus regni angulis exploratores, qui praefectorum fidem et aeqvitatem erga subiectos populos inquirentes
omnia eorum facta ad ipsum occulte et fideliter deferrent: tamque scrupulosa examinatione de subditorum
quiete inquirebat, vt potius sibi ipsi vitam quam subiecto ciui vnam ouem contra iustitiam auferri permi
sisset. Quo factum erat, vt nullus inter Gothos et Sueones inueniretur, qui non libentius pro eo fortunas
et vitam exposuisset: immo vbi aliqua bellorum opinio emersit et Steno vnum ex tota familia pro defen
sanda patriæ libertate ad bellum euocaret, confestim non vnus sed omnes, quotquot armis idonei erant, ar
mati ad pugnam prodibant. Erupit igitur verax in omnes regiones fama, Stenonem nulla humana potentia
superari posse, qui in tam amplissimo principatu, quotquot incolas, totidem haberet milites in omnem casum
pro eius defensione præparatos. Erant tamen duo potentissimi principes, qui hanc solidam petram a loco,
cui firmiter inhaerebat, amouere contendebant, vtpote Joannes Danorum rex et Basilius Magnus Moscouita-
rum Princeps, eidem Danico regi confoederatus. Nec paruus aut imbecillis erat eorum principum numerus,
qui cum eisdem Danis et Moscouitis contra Sueones et Gothos conspirabant: sed totus eorum conatus, vt
specie terribilis apparebat, ita inani exitu disparuit. Tentabat quidem Danus aliquoties arma in Vestrogo-
tbiam inferre, praesertim cum didicisset Stenonem longo terrarum spatio ab eo loco separatum: sed cum
prima Vesgothorum limina intrauisset et iam arcem Erbyg) (quæ est in Marchia Vestrogothorum) obsidere
coepisset, ecce Steno valido Sueonum agmine suffultus adeo celeriter ex Stocholmia advenit, vt volasse potius,
quam equitasse putaretur: signumque sui subiti adventus tubarum clangore dari praecepit, ne dolis aut in
sidiis, sed aperto Marte se pugnare velle significaret. Tum Joannes ad suos proceres conuersus dixisse
fertur: Commendanda profecto est in hoc hoste tanta magnanimitas. Cum enim nos dormientes et impa
ratos facile adoriri posset, vult tamen ea virtute præliari, qua palam ostendat, se illam militarem gloriam
in memoria habere, quam maiores nostri a dolis et fraudibus alieni diligentius obseruabant.
Cap. XIII. Deinde Steno suis in ordine constitutis praecepit, ne prius in hostem ferantur quam vi
deant ipsum dispositis agminibus vndique praeparatum. Itaque Johannes periculosam belli moram ratus,
confestim suos perarmat atque in hostem educit. Pugnatum est vtrinque diu et acriter, donec Steno in
signi sagittariorum ope adiutus victoriam reportaret. Caesi fugatique sunt Dani: quorum etiam pluiimi
per Sueones in captiuitatem redacti fuerunt; quos Steno liberaliter habitos Regi Joanni gratis et nullo
redemptionis pretio interueniente remisit, aperte sui animi magnanimitatem eo facto ostendens, quod didicis
set arma in hostes et non in calamitosos exercere. Quo magnifico officio Joannes prouocatus, coepit in hoste
non solum fortitudinem et in rebus bellicis industriam admirari, sed eximiam morum probitatem venerari.
Transiueruntque complures anni, in quibus ob constitutas inter Suenos et Danos inducias pax et secui itas
seruata fuit. Quibus durantibus Steno Hemmingum Gaddum Ostrogothum Lincopensem ad Summum Pontifi
cem in vrbem Romam legatum designauith), vt ibi circumspectius provideret, ne Dani, cum ipsis aima
g) Nomen hujus arcis erat Oresten (in paroecia Örby) . et pugna
non tempore Johannis, sed patris Kristiemi, Karolo rege adhuc
vivente, anno 1470 in fine mensis Februari est commissa
(v. supra pag. 33 not. i) Johannes Magni in sequenti
examplificatione manifeste secutus est recentius exemplar
Chronici Rhythmici post annum 1520 scriptum (cfr. Svenska
Rimkrönikan ed. Klemming, HI. p. 161, 162), quod quidem
generositatem Aconis Johannis militis anno 1502 ante Elfs
borg in simili casu exhibitam præ oculis habuit,
h) Hanc legationem Hemmingo in annis 1478—81, jam guber
nante Kristiemo 1°, conjmissam esse, ostendit Allen: De
tre nordiske rigers Hist. I. p. 638, not. 31.
I. 10.
Tom. III.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.