»
»
XIX. CANONIZA TIO BIRGITT Æ.
243
item dominus Papa subtus pallium, sed milites portabant extra pallium tortitia Papæ accensa. Et sic ivimus
per totam capellam usque ad aliam capellam, et reversi fuimus processionaliter ad magnam capellam et
dominus summus Pontifex ascendit ad cathedram ante medium altaris, ubi fecerat sermonem suum prius:
et stando diaconus a dextris dixit cantando, Ora pro nobis beata Brigida alleluia , et Papa dixit, Dominus
vobiscum , et aliam orationem de beata Brigida: et cantato per cantores, Benedicamus Domino , diaconus
a sinistris dixit, Confiteor , et Papa dedit benedictionem more solito: et prior episcoporum cardinalium pro-
nunciavit Indulgentias: et sic quilibet repatriavit n) cum candela sua; et omnes alias candelas de altari et
tortitia de capella camerarius fecit recipi pro Papa per sex Cardinales, qui deberent omnes esse
sacristæ. Primus erat dominus de Alençonio Philippus: secundus de Anglia dominus Adam: alter Re
atinus.
Ista die Papa non potuit dicere magnam Missam de Sancta, causa infirmitatis, sicut debebat: sed
in crastinum celebravit, ubi istum ordinem tenuit.
Dominica ergo die VIII mensis Octobris bono mane post parvam missam dominus Papa, indutus
cum pluviali et mitra cum perlis consistoriali, descendit ad ecclesiam sancti Petri cum omnibus cardinali
bus, duobus patriarchis, Constantinopolitano scilicet et... cum praelatis et toto clero: et in porta ecclesiae
venerunt ei obviam omnes canonici sancti Petri cum cruce, pluvialibus, pavilione») et campana processio
naliter, cantando, Te Deum laudamus , duxerunt eum ad majus altare, et facta aliquali oratione ante
altare, recessit ad cathedram, ubi consueverunt Romani Præsules induere se, et sedendo cardinales et om
nes prælati venerunt ad reverentiam, et ipse voluit quod cantaretur Tertia. Missa fuit de sancta Brigida
cum commemoratione de Dominica. Tunc primo ego incoepi de mandato sedere inter cardinales episcopos.
Processit Missa ordine suo.
Item post evangelium diaconus a sinistris dixit Confiteor, et dicto Credo in unum Deum, et
post offertorium Papa sedebat super bassam p) cathedram cum scabello ante regias ferreas q) Papæ, ubi lec
tum fuit evangelium , versa facie ad sedem, in qua fuit indutus. Tunc domini commissarii tres cardinales
de canonizatione istius Sanctae exierunt de sacristia sancti Petri cum oblationibus suis.
Primo dominus de Francia cum duobus magnis tortitiis accensis, coopertis de auro, obtulit oscu
lando pedem et manum: secundo dominus Anglicanus cum duobus panibus coopertis, cum tobaleis ri et
armis et scudetis s) sanctae Brigidæ et trium cardinalium commissariorum ; et osculatus est pedem et ma
num Papæ: tertio dominus Barensis cum duobus magnis 'barilibus t) de vino et malvaticoa), quæ vocantur
Romæ scyphi deaurati, et cum armis et scudetis Dominae et cardinalium praedictorum; et osculatus est
pedem et manum Papæ.
Ultimo venerunt quinque procuratores istius Sanctae cum advocato et quilibet obtulit unam magnam
candelam de una libra ceræ albae, modicum laboratam cum rosis et floribus, viridis, alba et rubea.
Item unum parvum canistrellum v), totum depictum de colore viridi, in quo fuerunt duae columbae
albæ et duæ turtures.
Item nota, quod canonici in processione debuerunt habuisse grossas candelas de cera in manibus ab
istis exsecutoribus, et quia non habuerunt, Papa fuit turbatus.
Item fuerunt in ista Missa super regias ferreas et super columnas lapideas prope regias praedictas
circa lxxx tortitiæ accensae, et vn in elevatione Corporis Christi. Poterant esse quaelibet de quattuor
libris ceræ, nec Papa, nec cardinales, nec aliquis candelam habuit in ista Missa; nec fuit sermo.
Item nota, quod completa Missa, dominus Pontifex indutus prout fuerat in Missa, et omnes cardi
nales et prælati induti sacris vestibus, prout fuerunt in Missa, cum mitris iverunt ad fenestras prope cam
paniles) in loco deambulatorio, ubi Romani antistites consueverunt dare populo Indulgentiam; et ibi Papa
dedit de vera Indulgentia illa die, sicut in Jubileo ob reverentiam Brigidæ, et in sancto Petro, et in
sancto Laurencio in Panisperna, ubi sancta Brigida dicta fuit sepulta: et quicunque visitasset dictas duas
ecclesias sancti Petri et sancti Laurencii vn vicibus per totum praesentem mensem, haberet Indulgen
tiam Jubilei.
Item nota, quod de cera ecclesiae sancti Petri accensa canonici voluerunt habere: sed camerarius
totam recepit, quod Papa, nec ipsi nec acolythi nec cantores, nec clerici habuerunt.
Item nota, quod quilibet cantor habuit tres ducatos ab exsecutoribus.
Item dicti exsecutores miserunt unam pintolamy) de auro Papæ valoris C ducatorum et unum vitu
lum, xxiiii capones, xxim pullos, xxim columbas, duo barilia de vino.
n) Primarius sensus huj s verbi est redire in patriam, dein
reverti
o) Tentorium vel tabernaculum; Svetice: "thronhimmel’ .
p) I. e. humilis: Gallice: bas.
q Kegiæ sunt ”cancelli in ecclesiis, qui vulgo separant chorum
seu sanctuarium a naui”, Du Cange.
r) I. e. mappa, mappula, mautile, manutergium, v. Du Cange
in vocabulis ”toacula et tobalea”, qui etiam hoc aflert dic
tum ”linteamina altaris sive tobaleæ”.
s) ”Scutum gentilitium” vertit Du Cange, hunc locum laudans.
t) Vocabulum origine Cambro-Britannica, quod significat:” ca
dus, dolium vel amphora”; vide Du Cange; ex quo vox in lingua
Anglica usitata: barrel.
u) Vinum Creticum, Gallice: Malvoisir; vide Du Cange.
v) Forsan diminutivum vocabuli ”canistrum”, quod (Du Cange
autore) designat ”vas ecclesiasticum, in quo distribuebantur
panes benedicti”.
x) Turris ecclesiæ, in qua campanæ pendebant.
y) Sine dubio derivatum a verbo pinta ”mensura liquidorum”.