Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

242 
XIX. CANONIZATIO BIRGITT Æ. 
nentia documenta obtulit. Quorum examen Bonifacius cardinalibus, Philippo ex Francia, Adamo 
ex Anglia et Barensi, aliisque viris commisit, qui anno 1391 sub festum s. Laurentii Pontificem 
supplices adierunt, ut canonizationem perficeret. Papæ id annuenti, dummodo rite fieri posset, 
Magnus Petri coram cardinalibus geminum volumen obtulit, alterum revelationes Birgittæ, alte 
rum genus, vitam et miracula ejus continens, quod posterius liber Attestationum dicebatui b), 
et quia cardinales suum quisque librum attestationum desiderabant, Magnus sedecim exemplaria 
quam citissime conscribenda curavit. Deinde Bonifacius d. 7 Octobris bullam Canonizationis 
Birgittæ publicavit. 
Sequitur canonizatio sanctæ Brigide. Anno domini MCCCLXXXXI et die sabbati, vn mensis Octobris 
pontificatus domini Bonifacii IX anno secundo facta fuit canonizatio beatae Brigidæ in magna capella sacri 
palatii Romæ prope sanctum Petrum, in qua talis modus fuit observatus. 
Primo die Veneris 'patriarcha Gradensis a ), confessor et referendarius dicti domini, ex praecepto sanc 
titatis suæ consistorium generale mandavit, item canonizationem sanctae Brigidæ, ut omnes deberent venire ad 
ipsam sollemnitatem. Item campanæ omnium ecclesiarum deberent pulsari hora completorii b) et crastina 
die hora Tertiarum etiam mandavit. 
Item parata fuit capella circumquaque de pannis et sternata de frondibus de verta. <0 Magister fol- 
rariæ d) fecit. _ . . .... 
Item circumquaque per totam capellam fuerunt tortitiæ seu brandones e ) quilibet de undecim libris 
ceræ: fuerunt in summa lxxxvi. Modum dictarum candelarum et ordinem brandonum inveni. 
Item in die Sabbati de mane dominus Papa audivit magnam missam de spiritu sancto in camera sua. 
Item post magnam missam venit ad magnam capellam, cum comitantibus omnibus cardinalibus et 
nobilibus Romanis cum pluviali f) rubeo consistoriali et mitra de perlis consistoriali; ét facta reverentia ali- 
quali ante altare, ascendit ad aliam cathedram longe ab altari paratam: et ibi recepit omnes cardinales et 
praelatos ad reverentiam cum cappis laneis more solito. Qua reverentia finita accessit ad aliam cathedram 
cum scabello paratam ante medium altaris, appodians se ad altare versa facie ad populum: et duo diaconi 
antiquiores sedebant ante pedes ejus in scabellis, aliis etiam cardinalibus sedentibus in locis suis cum cap 
pis laneis: et facto silentio et luminaribus accensis, Papa sedendo mitram in capite, fecit collationem et 
sermonem suum sub isto themate, Viduam ejus benedicam et florebit super ipsam sanctificatio mea. Com 
pleto sermone et facta admonitione, ut omnes deberent Deum rogare, quod non permitteret eum errare, pro 
testatione etiam facta, quod ipse non intendebat facere contra sacrosanctam Romanam ecclesiam, surgens de 
sede, deposita mitra, incoepit cantando, Veni creator spiritus , et flexis genibus stetit sine mitra usque ad 
versiculum tertium et semper stetit ibidem g) pedes, tamdiu donec cantores cantaverunt dictum hymnum. 
Quo finito sine versiculo dixit, Dominus vobiscum, et orationem, Deus, qui corda fidelium, quam finivit 
per Christum dominum nostrum. Sed reassumpta mitra ibidem sedendo pronunciavit beatam Brigidam, 
fore Sanctam et adscribendam in catalogo Sanctorum, ut est in libro secretorum papalium domini Cle 
mentis Papæ VI, qua pronunciata, ore proprio concessit Indulgentiam ista die et in sequenti visitantibus 
ecclesiam sancti Petri et sancti Laurentii in Panisperna h), et qui interfuerint in divino officio isto illam Indul 
gentiam Jubilei et multas alias in terris. Post hoc procuratores dictæ Sanctæ petierunt publica instrumenta 
de hoc: et Papa etiam de sua potestate jam dicta 9 ... et tunc omnes cardinales et praelati receperunt 
paramentak) alba, episcopi pluvialia, presbyteri planetas 1), diaconi tunicellas et dalmaticas; et iterum vene 
runt ad reverentiam Papæ. Post hoc deposito pluviali rubeo recepit chirotecasm) preciösas et anulum pon 
tificalem et pluviale album preciosum cum mitra sollemni: et deposita mitra incoepit cantando, Te Deum 
laudamus , et tunc data sunt duo magna tortitia de cera alba, quælibet de octo libris ceræ et cuilibet car 
dinali ac patriarchæ de vn libris ceræ aliæ non albæ, et omnibus prælatis de duabus libris et aliis clericis 
et cantoribus, auditoribus et nobilibus et aliis de una libra ceræ: et tunc incœpta fuit processio, et omnes 
tenebant faculas suas accensas in manibus, quilibet in ordine suo: et duo patriarchæ ibant cum cardinalibus, 
b) De hoc libro vide, quae diximus supra pag. 218 in initio prologi 
n. XVH. 
a) Id est ipse auctor Petrus Amelius, vide prologum. 
b) Vide supra pag. 222, not. h. 
c) A Buæo in Actis Sanet, redditur: ”viridi et odorifera fronde”; 
in versione Suecana (v. prologum): fårst grönnt Ollio löff” 
Vocabulum "verda” desideratur apud Du Cange, sed forsan 
idem notat, ac Verdatia, ”taxus barbascus” vel Verdiga, 
”species vitis”. 
d) Vocem folrariæ Du Cange omisit, sed folrarium reddit ”me 
tatorem hospitiorum" et alio loco magistrum forreriae "de 
signatorem hospitiorum.” 
e) Idem ac tortitiæ; derivatur a voce Germanica vel Gotica: 
"brand”. 
f) Pluvialis vel pluviale est "vestis quae totum hominem operit et 
a pluvio defendit”, dein vestis episcopales”, Du Cange. 
g) Vocabulum "supra” hic praetermissum esse videtur. 
h) Qua in ecclesia corpus Birgittæ per aliquot septimanas con 
ditum erat; v. supra pag. 224, lin. 11 et 12. 
i) Haec lacuna jam in editione Mabillonii exstat. 
k) I. e. indumenta sacerdotalia, v. Du Cange in verbo parare. 
Israel, episcopus Arosiensis anno 1317 possedit vnum para- 
mentum sameti rubei, scilicet subtile, dalmaticam et casu 
lam sexaginta marcharum denariorum pretii. Diplomat. 
Svecanum, III. pag. 326. 
l) ”V estis sacerdotalis ita dicta quod oris errantibus evagatur”, 
Du Cange 
m) Suetice: handskar.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.