240
XVIII. EX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITT Æ.
[Super quadragesimo sexto articulo] Item dixit iste idem testis, quod vidit et audiuit
in monasterio Vastenis, quod narrabat quidam nobilis, nomine Smeker a) de Alamannia, quod cum ipse esset
dominam Brigidam blasphemans, in loco, vbi primo applicuerunt ossa corporis eius, quando primo apportata
fuerant de Roma ad regnum Suecie, tunc contigit, quod tanta furia ipse arreptus est, quod non solum \i-
dit multitudinem demonum, sed eciam currens ad quendam arborem et se spolians vestibus flectensque ge
nua coram arbore se vehementissime flagellabat et qui antea solebat dicere: quid mihi de illa vetula et de
reliquiis suis, nam si haberem vnum equum valentem XL marchas, de illa nil curarem, qui postquam fla-
gellasset se, inuenit vnam miseram equam et super eam equitauit ad ecclesiam sancti Laurencii in ciuitate
Sudhercopensi b) et ibi dimittens equam intrauit ecclesiam clausitque hostium (!) supra se solum et cum lapidi
bus, virgis et baculis totum corpus suum crudeliter percudens, sibi ipsi grauissima wlnera imprimebat;
que cum amici sui percepissent, veniebant et pulsabant ad ostium, rogantes, vt eis aperiret. Ipso vero ne
gante, per fenestras aliquas ecclesie intrauerunt, quos ipse videns quasi pro seuis hostibus cum baculis,
cum quibus se prius affligeiat, se defendebat ab eis; tandem ipsi illum per astuta consilia capientes ad
hospicium importune traxerunt; ille autem ex demenda eorum digitos dentibus mordens, vituperabat eos
dicens: vos maledicti latrones et tyranni, ita male locuti estis de illa honoranda domina Brigida, sicut ego,
et ita digni estis maledictione et societate demonum, sicut ego; sicque suam et suorum nequiciam prius
eam ignorantibus exprimebat; tandem rediens ad sensum suum votum vouit, quod visitaret reliquias beate
Brigide antedictas. Cumque ei venisset in mente prius ad reliquias Aquisgrani c), quod primum vouerat et
non impleuerat, statim iterum arripitur grauius solito more et a magna multitudine demonum vexabatur,
sed statim cum aliquantulum respirasset, habito consilio discreto promisit, vt primo monasterium beate
Marie in Wastenis visitare[t], qui. arripiens iter recencia dolendo wlnera quasi male depressus vix primo
ire poterat, sed egressus ciuitatem in maxima humilitate et pauperrimo habitu nudis pedibus per longas
dietas venit ad locum destinatum, scilicet monasterium beate Marie in Wastenis et tanta facilitate iter
suum peregit, ac si infirmus non fuit, qui totaliter ibidem per dominam Brigidam liberatus est ab illa
diabolica vexacione et deo gracias referens oblacionem suam humiliter offerebat.
a) In relatione anni 1375 et depositione Katerinæ pauUo re- b) Sic correxit manus, in annotatione præcedenti memorata,
centior manus ascripsit: Johannes Smekr; quem quidem in cum antea legebatur: Surkopensi.
documentis cosevis invenire nequivimus. c) Hodie Aachen in provincia Rhenana.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.