XVIII. EX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITT Æ.
239
et ossibus matris sue predicte cum deuocione et reuerencia et genibus flexis accedens ad dictam infirmam,
que in eodem statu et puncto mortis, vt apparuit, fuit, et eam tetigit cum eisdem et primo tangens oculos
dicte infirme cum dictis reliquiis, dicti oculi sui in debito statu redierunt et deinde tactis naribus et ore
ac facie dicte Mane infirme cum dictis reliquiis, et statim ipsa surrexit sana et equitauit cum dicta teste
vsque ad ipsum regnum Swecie et ad ipsum monasterium Wastenense, vbi ingressa est monasterium et re
ligionem et facta est monacha seu monialis ibidem.
Item dixit ipsa testis, quod postea descendentes in Alamanuiam et cum transitum facerent per vnam
ciuitatem nomine Brumam s) portantes secum corpus beate Brigide ad Sweciam, vt predicitur, contigit,
quod ibi audiuerunt noua, quod in quodam castro nomine Sirlahot) per quod debebant transire in die se
quenti, essent multi latrones et ibidem depredabantur communiter omnes transeuntes, ipsique latrones pre-
scientes aduentum dicte testis loquentis cum sua familia supranominata preparauerunt se ad deroborandum
[o: derobaudum] et ad depredandum eos. Mane autem facto, cum ipsa domina Katherina testis loquens et
predicti socii sui appropinquarent dicto castro, viderunt eos latrones descendentes de dicto castro et ponen
tes se in utraque parte vie cum balistis preparatis et sagittis impositis ad sagittandum et lanceis erectis
ad percuciendum eosdem. Cumque hoc videntes [o:-issent] dicta testis loquens et dominus Petrus, confessor
dicte domine Brigide, et alii supranominati timendo vehementer se deuotissime recommendarunt beate Bri
gide supplicantes ei instantius, vt liberaret eos, et statim appropinquantes dictis latronibus transiuerunt
per medium illorum, et illi taliter obcecati fuerunt tunc, quod non potuerunt videre ipsam testem loquen-
tem nec eius societatem et ulterius itinérantes applicuerunt ad vnam ciuitatem nomine Lanzcronam u), vbi
secure steterunt. Illa vero die de sero venerunt per illam eandem viam quidam mercatores, applicantes ad
dictam ciuitatem et inquirentes, si erant peregrini aliqui venientes- de Borna, qui cum inuenisseut dictam
dominam Katherinam testem loquentem cum familia sua predicta, admirabantur et narrauerunt eidem do
mine Katherine et sociis suis, qualiter transiuerunt per latrones illos et quomodo latrones dixerunt eis,
quod expectabant ipsam dominam Katherinam et socios eius et [o: vt] depredarentur eos, et quomodo transi
uerunt per medium illorum et quod ipsi perdiderunt visum illorum totaliter et non potuerunt eos videre,
ita quod mercatores ipsi audientes tam stupendum miraculum interrogabant ipsam dominam Katherinam et
socios suos, si forte portabant secum corpus alicuius sancti uel sancte, uel quali modo potuerunt sic illesi
transire sine dampno. Nocte autem sequenti beata Brigida apparuit vni persone splendide de societate dicte
testis loquentis dicens ei: sciatis, ille persone, latrones scilicet, diu expectauerant ad depredandum vos,
sed excecaui eos, ne possent nocere vobis. Et de hoc, vt dixit ipsa testis loquens, sciuit clare deponere
frater Petrus Olaui, prior monasterii de Aluastro, ordinis Cisterciensis, confessor ipsius domine Brigide,
et presbyter Magnus cappellanus et eciam Petrus Frys, scutiferv) dicte domine Katherine testis loquentis,
qui tunc in dicto miraculo fuerunt presentes x).
\_Ex depositione Petri prioris Alvastrensis ] y).
[Super quadragesimo quinto articulo] Item dixit iste loquens, quod vidit in mo
nasterio Vastenis quendam nobilem narrantem istud miraculum, videlicet quod cum ipse, homo de Ala-
mannia nobilis, nomine Clauus Fosz), in amencia raptus esset, ita quod omnem perdiderat sensum, cumque
in opido circa ecclesiam Grenna, Lincopensis diocesis nocte dieque grauaretur et vix a multis teneri posset,
dicens quendam hominem nigerrimum stare ante se monentem ad sequendum eum et multa inepta loque
batur, famulus itaque istius vouit, si dominus suus sensum obtineret, non solum visitaret domum domine
Brigide, ymo inperpetuum ei cum suo domino seruiret, insuper quoscumque posset, inducere vellet ad eius
amorem et honorem. Et voto facto sequenti die vir conualuit, dicens: multa loca pertransieram, multas
personas teterrimas videram, sed inter alias vidi dominam Brigidam cum duobus comitantibus se loquen
tem michi: facito, inquit, quod seruus tuus promisit pro te, et proderit tibi super omnes thesauros. Qui
complens votum, non solum in sensibus sed eciam in anima est emendatus, abnegans omnes impietates et
consuetudines vanas.
s) - Brnnna vel Brinnum hodie Brünn , metropolis Moraviæ.
t) Aliis locis Processus Canonisationis : Skarzluo, Skærluo,
Scherlaho, Scherlacis. In Actis Sanctorum sæpe citatis, pag.
531 et 542: Skaclivo et Ekarslahof. Ex arcibus inter Brun-
nam et Landscronam sitis nullam invenimus, cujus nomen
huic simile vel consonum est.
u) Duæ civitates hujus nominis reperiuntur, altera in Bohemia
orientali juxta fines Moraviæ, altera in Galicia paullum a
Cracovia meridionem versus distans. Verisimilius est, prio
rem locum hic respici.
v) Anno 1384, d. 25 Aprilis Pæter Friis praedia nonnulla in
Möre monasterio Vadstenensi donat (R. Arch. Perg. Bref n.
2019, cfr n. 1782).
x) Ex relatione anno 1375, d. 2 Maji signata (v. supra pag.
219, num. 11) in qua narratio de reditu Katerinæ supra
impressa quamquam nonnihil imminuta, etiam reperitur, se
quentia , quæ eandem rem illustrant, addimus : ”Cum diuer-
teremus ad monasterium, quod vocatur Claravallis, regni
Polonie, gracia audiendi missas, mulier, que diu laborabat
in partu, mox vt reliquie domine Brigide domum mulieris
ingresse sunt, peperit_et ab omni periculo est liberata”.
y) Reddita est Romæ, an. 1381, d. 31 Januarii, v. supra pag.
220, lit. G. n. 10
z) Ex hac gente Teutonica multi nobis in diplomatis occurrunt,
nemo tamen illud prænomen gerens.