238
XVIII. EX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITTÆ.
aderat, qui fecit vocari hominem ad se et audiuit eum cum illis, qui eum sic aftligi viderant, ista per
ordinem confitentem, presentibus reuerendis viris et dominis, videlicet domino Gunnone, canonico Linco-
pensi, domino Petro, canonico Wex[i]onensi et nobili viro Johanne Diekn de opido Bierka l), parocbie Wist,
Lincopensis diocesis cum multis aliis personis fidedignis.
[Ex relatione Nicolai, episcopi Lincopensis, data die 10 Sept. an. 1377} m ).
Item in Natiuitate beate virginis sub anno domini MCCCLXX septimo venerunt ad presenciam meam
me tunc constituto in predicto monasterio Wazstena, Nicolaus Pætersson, laicus dyocesis Lyncopensis et
Henricus Pætarsson, laycus dyocesis Eoskildensis et jurati ad sancta dei Ewangelia et singillatim examinati
deposuerunt, quod cum ambo pariter venissent ad duitatem Arosiensem capti fuerunt per quendam Nico
laum Duma n), prefectum terre et positi in carcere duitatis sub cathenis et seris fortissimis et grauiter
constricti et serati ad parietem carceris, quia asseruit eos socios esse piratarum; nichil tamen contra eos
probare potuit, ipsis constanter negantibus: qui cum ibi sedissent per duos menses et vitra, inceperunt
clamare et inuocare auxilium diuinum et sanctos. Et tandem conuersi totis votis et desideriis clamabant
ad beatam Birgittam, vt juuaret eos et eos inuocantes eriperet, vouentes ut catbenas illas cum seraturis
suis quantumcumque ponderosas portarent secum ad locum de Wazstenum, vbi gloriosum corpus eius quie
scit, si de cathenis ipsis eos eriperet; et statim alter apprehendit ferrum, quod ad collum suum erat, et
frangebatur et sera cathenarum super tybias fortissima ad tactum ipsius aperta est. Alter vero nullo modo
liberabatur. Tandem post plures dies, inuocato iterum predicte domine Birgitte adiutorio, statim cum seras
ipsas fortissimas tangebat cura inuocacione dei et eiusdem beate Birgitte tam super tybias quam super
collum, apperiebantur sine quacumque concussione lapidum, ferri vel aliorum instrumentorum. Et audien
tes, quod circumquaque carcerem sedebant custodes armati vigilantes et tumultum inter se facientes, iterum
sub inuocacione dei et eiusdem felicis domine inceperunt fodere terram subtus et foderunt cum solis mani
bus ad longum spacium vitra carcerem, ita quod terra dissoluebatur sine quacumque penuria, ac si dissolu
tos cyneres pre manibus habuissent. Et lapides qui erant murati in pauimento platee sine quocumque la
bore ipsorum separabantur abinuicem, et ceciderunt inferius. Et ipsi ascenderunt cum cathenis ipsis, et
sedebant statim in loco ipso, vbi ascenderunt, duo de custodibus ipsis armati, qui adeo graui sopore ap
prehensi erant, quod nec ad casum lapidum predictorum nec ad ascensum istorum euigilare potueruut. Et
hoc contigit circa mediam noctem, quod ascenderunt, liberacio autem de cathenis, vt fatebantur, continge
bat prima hora eiusdem noctis, qui statim portantes secum catbenas ipsas cum seraturis ipsis recto itinere
ad locum de Wazstena venerunt et catbenas ipsas ibidem obtulerunt magnificantes et glorificantes deum
et dominam Birgittam predictam, quas catbenas tunc ibidem vidi adductas, astante magna multitudine
hominum. Quidam eciam mercatores aderant tunc ibidem, qui fatebantur in veritate cathenas illas Arosien-
sis duitatis fuisse et se illas nouisse et pluries in ipso carcere se vidisse easdem captiuis impressas.
\_Ex depositione Katerinœ, filice Birgittæ] °).
[Super quinquagesimo articulo] Item dixit ipsa testis, quod cum essent in via ipsa
testis loquens, dominus Birgerus frater suus, nec non predicti duo confessores P) domine Brigide matris sue
cum tota sua familia, quando reuertebantur de Roma ad regnum Swede et portassent reliquias corporis
matris sue ad dictum regnum, contigit tunc, quod cum hospitarentur in marchia Anchonitana in vna dui
tate, de cuius nomine non recordatur, et cum esset eadem nocte dicta testis loquens in vna camera cum
duabus ancillis suis, volens se apponere in lectum ad dormiendum, tunc vna illarum ancillarum, nomine
Maria, subito et repente cecidit in terram quasi mortua et perdidit loquelam et omnes sensus corporis et
habebat oculos suos transuersos ad celum tamquam mortua, quod videns ipsa testis loquens stupefacta valde
mirabatur et timebat et statim vocauit dictum dominum Petrum confessorem 1) et dominum presbyterum Mag
num r) predictos, si forte aliquod remedium scirent adhibere, cumque nichil perfecissent circa eandem in
firmam, prefata testis se in lecto posuit satis anxia et dolorosa et ante auroram surgens recepit de capillis
l) J5nis Diekn de Bierka erat officialis Boetii Johannis dapi-
feri, qui curiae principalis Bierka vel Bierkoholm possessio
nem habuit; v. Styffe, Skandinavien under Unionstiden, pag.
192: not 1.
m) Vide supra pag. 219, num. 13. Coævo documento mem
branaceo, cujus ibi mentionem fecimus, hic pro deformata
narratione libri Canonizationis usi sumus.
n) Nicolaus vel Claus Dume, armiger Teutonicus, postea (an.
1398) miles, insignia lilii ferens, cum sorore Margareta, Boe-
cio Johannis, celebri dapifero nupta, an. 1387 comparet
(Styffe, Bidrag till Skandinaviens Historia I. pag. 196—198).
Prædia in Westmannia possedit an. 1398 (1. c. II. pag. 98).
o) Vide supra pag. 220, lit.- G num 4. Præterea animadverten
dum , sequentem narrationem de corpore Birgittæ , in Sueci-
am reportato forsan fere idem esse ac legendam translationis
Birgittæ in Conspectu hujus operis sub n. 54 memoratam,
quam nusquam reperire potuimus, quamquam certum est le
gendam translationis etiamsi multum abreviatam, exstitisse,
(v. Diar. Vadst. in anno 1440, Tom. I pag. 156, hujus operis.
p) Scilicet Magister Petrus Vadstenensis et Petrus Olaui, prior
Alvastrensis.
q) Petri Vadstenensis hic mentionem fieri, elucet ex depositione
alterius confessoris, Petri Olaui Alvastrensis.
r) Vide supra pag. 223, not p.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.