Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XVJII, EX MIRACULIS SANCTÆ BIRGITT Æ. 
237 
depiehensus est facere, vnde ceteri stabant stupefacti, inter quos erat quidam consangineus et dilectus so 
cius suus Iugeualdus Jo[a]rsson nomine, qui famule dei venerabili domine Brigide fecit pro eo votum in 
hunc modum, quod ambo nudis pedibus irent ad monasterium Wastenas ab illa parte terre Suenorum, ad 
quam possent reuertentes peracto negocio, pro quo tunc tendebant, primo pertingere, si iam illa inter 
cedente sanus surgeret et huiusmodi morbo de cetero non caderet, quo facto satis grauiter afflictus surresit, 
nauem cum ceteris ascendens, qua elongata longe a littore seuissima tempestas oritur, et nauis amisso et 
fracto gubernaculo periculose quassatur, vnde hii duo predicti votum iterum emiserunt, et sic illesi tantum 
maris spacium, quantum vocamus quadraginta leucas. nauigabant et postea redeuntes ad propria applicabant 
ad ciuitatem Calmarnensem regni Swecie, que distat a Wastenis ad XXX longas leucas, et ab illa dui 
tate per viam montosam nimis et asperam nudis pedibus ambulantes ad locum predictum idibus Julii cum 
multis famulis suis peruenerunt, quid cum eis venerabilis domina Brigida fecerat, confitentes; testes sunt 
nobiles viri dominus Petrus Porse miles de Costa, parochie Wlfasond), Lincopensis dyocesis, Johannes Pe 
terson de opido W llabolstadh e), parochie Skærkind, eiusdem diocecis, qui viderunt eos in Wastenis nudis 
pedibus incedentes. 
Nicholaus Bike, famulus nobilis viri, Hinzekini van Ranten de opido Kellingisbodha, parochie 
SkydhweC, Vpsalensis diocesis, tempore pascali equitans, associatus vndecim famulis illustris principis 
domini nostri, regis Alberti, juxta quandam ampnem impetuose currentem a ripa longe ‘quasi* ad XV 
vlnas in parochia Waslandeg), eiusdem diocesis, subito obscuratis oculis suis raptus est a diabolo et cum 
equo precipitatus in profundum ampnis, quod videntes predicti vndecim ‘comites eius* descenderunt de equis 
suis et pro ipsius saluacione dominam Brigidam altis suspiriis implorabant, ex quibus duo videlicet Henni - 
kinus Skyttah) et Dorlobast vouerunt pro eo, quod sine lineis ambulantes nudis pedibus, monasterium Wa 
stenas honorande domine Brigide peregre visitarent, si suis meritis illum diuina prouidenciaj ad vitam 
reducere dignaretur; qui statim quasi duabus manibus equo substitutus cum equo ad firmum terre locum 
illesus leuatus est, excepto quod ex omni parte erat aqua fluminis madefactus. Hic homo duobus annis 
ante preteritis non est confessus peccata sua nec accepit corpus domini. Cui ergo dubium, quod diaboli 
malicia pretenderat suffocato corpore animam eius in inferno sepelire; sit ergo benedicta caritatiua clemencia. 
dei, que ob merita famule sue a tartaris ipsum arripuit, magnam, vt ex verbis eius perpendimus, contricionem 
pro peccatis misericorditer inspirando. Hic in aduincula sancti Petri Wastenas veniens, ista in audiencia 
venerabilis in Christo patris et domini nostri, domini Birgeri, Archiepiscopi Vpsalensis, et honorabilium 
virorum videlicet domini Gunnonis, canonici Lincopensis, domini Karoli, curati ecclesie Wist i), Lincopensis 
diocesis, et Botolphi prefecti in ciuitate Lincopensi, multorumque aliorum ista ‘cum* juramento constantis 
fidei publicauit. 
Petrus Gedde, puer decem annorum, filius Haquini Gedda de opido Geddewych, parochie Loma- 
rythk), Lincopensis diocesis, inuasus est a diabolo, a quo per sex annos crudelissime vexabatur; hic feria 
tercia ante aduincula Petri Wastenas veniens ab inhabitante se demone solito grauius arripitur amariusque 
vexatur. Prostratus enim in terra extra capellam et jacens in dorso erectis in celum oculis nil videbat, 
manus et pedes in modum crucis extendebat, hiis terre firmiter coherendo; huius stomacus aliquociens in 
tantum intumuit, quod supra pectus vsque ad mentum se videbatur erigere, ac si magnum quid corporeum 
curreret in visceribus eius; interdum autem intantum immergebatur, ac si viscera non haberet, palpitando 
pectus mouebatur, vt velum a vento pulsatum, sicuti ossibus non regéretur, multociens totum corpus in medio 
in tantum erigebatur, vt plena vina erat inter terram et dorsum eius, capite tamen et pedibus terre firmiter 
adherentibus, sicque stetit multociens quasi latro super rotam patibuli incuruatus; huiusmodi etenim miseria 
in conspectu multorum affligebatur feria tercia, quarta, quinta, sexta, sabbato, nocte vero media inter sab 
batum et dominicam apparuit ei demon in specie nigri canis et tangens pede pectus demoniaci dixit hu 
mana voce: exi hinc socie carissime, alioquin in breui maximum scandalum paciemur, quo dicto exiit demon 
per os demoniaci quasi serpens magnus et horribilis, et post pauca factus vt hircus cum magno impetu 
precipitauit se in profundum stangni (!) monasterio adiacentis. Eodem tempore venerabilis in Christo pater 
et dominus, dominus noster Birgerus, diuina miseracione Archiepiscopus Vpsalensis, in Wastenis presens 
d) ”Cesta parochiæ Banison” in Actis SS. pag. 559 n. 104. Nulla 
paroecia, cujus nomen similiter audit, in Ostrogotia reperi- 
tur. Verisimile tamen est, hic respici Petrum Porse Geet 
militem, qui alam in sigillo habuit (Riks-Arcb. Perg.bref n. 
1570), quia alter Petrus Porse cognomen de Notoby habuit 
y. supra pag. 234 not. g). Quum autem Petrus Porse Geet 
prædia in territoriis Göstring , Wifolka et Aska teneret (Riks- 
Arch. Perg.bref n. 2255 et lit. orig, in Bibliotheca Ups. de 
anno 1382, d. 4 Martii), forsan hic spectatur Kärsta in pa 
roecia Lönsås, quæ territorium Aska attingit. 
e) Hodie Ulberstad. De Johanne Petri diximus supra pag. 234 
not. h. 
f) Anno 1370, d. 10 Septembris Hinse van Ranten et uxor 
ejus Lewika prædium Klingsboda in paroecia Schedvi [diocesis 
Arosiensis] Boecio Johannis pignori dant (Riks-Arch. Perg. 
bref n. 957). 
g) Rectius Westlande, hodie Wessland juxta amnem Tämnar- 
ån in Uplandia boreali. 
h) Hannes Schütte, famulus regis Alberti, anno 1389 apparet 
(Riks-Arch. Perg.bref n. 2420). 
i) Hodie Husaby-Wist, v. supra pag. 234 not. i. 
k) Vide supra pag. 234 not. g. 
Tom. III. 
II. 60.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.