236
XVIII. DX MIRACULIS SA.NCTÆ BIRGITT Æ.
Due mulieres videlicet Katherina, vxor Gotzswens et Benedicta vidua de parochia et ciuitate, que
dicitur Aoss), Lundensis diôcesis, regni Dacie, peracto in Wastenis voto dum irent in magna
silua non longe ab ecclesia Wrychstadhe t), Lincopensis diocesis a quodam latrone magne crudelitatis et for
titudinis preuente sunt, qui minabatur eis et ‘coercebat* lancea sua a solis ortu vsque ad occasum ire
per dumos artos asperos atque densissimos plusquam per duas leucas, quousque veniret cum eis ad quen-
dam profundum puteum longe satis a conuersacione hominum positum, volens eas precipitare in ipsum et
aqua subito suffocatas depriuare eas pecuniis et rebus quas habebant, reputans ne forte alia posset efiugere,
dum alteram lancea percuteret. Cumque iam appropinquaret ad puteum, dicit ad eas latro: intrate cito et
submergimini, alioquin perfodiam vos cum lancea. Ille vero videntes se in januis mortis positas, vouerunt
se ‘statim* reuersuras ad reliquias domine Brigide, si meritis ipsius crudelitatem latronis viue possent
euadere; vix votum de labiis earum egressum est, ecce appropinquabant eis due alie mulieres de propinquo
opido errantes in heremo, quas videns latro et timens plures esse in comitiua earum arripuit de hiis, quas
prius insecutus fuerat, vnum sacculum, in quo erant pecunie et alie res earum, illisque dimissis intrauit
latibulum siluarum. Indigene vero mulieres, cognita causa aduentus alienigenarum ad illum locum direxe
runt“), se procul dubio diuina prouidencia sic errasse et ad illarum auxilium missas fuisse, quia non puta
bant ad illum densissimum heremi locum solis bestiis invium (!) in multis annis aliquem hominem appro
pinquasse. Post hoc alienigene ductu et consilio indigenarum venerunt ad prefectum prouincie Ingemun-
dum Scerinchv), habitantem in Stensric*), non longe a silua, in qua latro morabatur, et narrantes eidem
quid eis acciderat, rogabant eum inquirere latronem illum armata manu, vt illo capto possent recipere res,,
quas eis abstulerat. Quibus respondit prefectus: bene scio latronem illum latitasse in illa silua multosque
spoliasse plusquam per sex annos et multociens requisitus per multos armatos capi non potuit, quia dia
bolus, cui servit, ita precauet et custodit eum, quod tota prouincia congregata ad capiendum ipsum hunc
apprehendere non valebat, et licet iam inquiratur, vere scio tamen, quod non inuenietur, nisi tradiderit
illum nobis venerabilis illa domina, cuius peregrinas ausus est spoliare, in illam enim confidens mittam
famulos meos ad loca, quibus latere dicitur. Qui missi inuenerunt eum in primo latibulo, quo ceperunt
inquirere, duoque in eum irruentes tenere non valebant, donec tercius latenter adueniens abscidit ei pedem
alterum, vt [o : et] sic captus restituit predictis mulieribus res suas, postea vero in patibulo, prout meruit,
est suspensus- Hec enim dominica tercia post pasca reuerse Wastenas ista cum gratiarum actionibus
enarrabant; testes sunt venerabiles viri, videlicet dominus frater Sweno de monasterio Noueuallis, tunc
existens apud ecclesiam predictam Wricstadha, qui direxit literam ad Wastenas ista testificantem, et pre-
dictus Ingemundus, cuius famuli latronem illum suspendio condempnarunt.
Haraldus, famulus nobilis viri Henickini Molteka de Wlfasay), parochie Ekby, Lincopensis diocesis,
ab aduersariis suis ita grauiter cum fustibus percussus est, quod cecidit in terram et jacuit per tres dies
quasi mortuus, non mouens manum neque pedem nec aliud membrum. Deinde ad se ipsum rediens et in
omnibus membris suis grauissimum dolorem senciens per alleuiacionein et recuperacionem sanitatis, dominam
Brigidam inuocabat, vouens se peregre visitare locum suum et eadem hora surgens sanus circa ascensionem
domini compleuit cum graciarum actionibus votum suum; testes sunt dominus Laurencius, vicecuratus in
KawaQ, Lincopensis diocesis et Folquinus, officialis nobilis Gerardi Snakenborgh de Eonoby, parochie Yas a),
eiusdem diocesis, qui audiebant eum ista cum juramento firmiter affirmantem.
Quidam de nobili genere Suenorum, Folquinus Niclisonb) nomine, de Swanaholm parochie Hardhgh <0,
Lincopensis diocesis, circa inuencionem sancte crucis nauigio tendens ad Alamanniam *et* quodam die de
scendens de naui cum aliis multis intrauit insulam quandam, vbi postea cepit cum aliis cursitare, quod
cum faceret viuaciori quo potuit modo, cepit celum velut amens respicere et quasi morbo caduco in terram
subito cadens, ut epilenticus (!) aut a demone arreptus, spumam horribilem euomere, quod antea nusquam
555 n. 86. Forsan Eneby in parochia Nässja et territorio
Dal ; in eodem enim territorio paroecia Härsta sita est, cujns
curiam interfecto Gotscalco episcopo Gerardus arripuit (Styffe,
Bidrag till Skandinaviens Hist. I, pag. 169), in qua paroecia
Härsta Nicolaus Magnusson, socer Gerardi, prædium pos
sedit (Riks-Arch. Perg.bref n. 1208, 1456 et 1747).
b) Diplomata tantum unum Fulconem Niclisson memorant,
cujus insignia erant ’Fyrdelad sköld” de gente, cui posteri
cognomen ”Rôde” perperam tradiderunt.
c) Rudera hujus arcis in insula lacus Kilarp paroeciæ Vestra
Harg et territorii Wifolka adhuc exstant (v. Styffe, Skandi
navien under Unionstiden, pag. 191, not. 1). In eodem
territorio supradictus Fulco Niclisson bona possedit (Riks-
Arch. Perg.bref n. 3084).
s) Hodie Ahns in terra Scania situm.
t) Hodie Wrigsta in territorio Westra härad et provincia Små
land.
u) Codex 15 rectius: dixerunt.
v) Sine dubio legendum: Ingemundus Yring, qui hoc tempore
erat prefectus (fogde) territorii Westra härad , in quo ecclesia
Wrigsta sita erat. (Riks-Arch. Perg.bref n. 1205 et 1230).
x) Scribitur Steensyydh in Cod. 15. Forsan Stensrydh, hodie
Steningaryd, prædium in paroecia Nydala ejusdem territorii
apud lacum Rosken situm.
y) Johan vel Henneke Moltke Katerinam Glysingsdotter, relic
tam Karoli Ulfsson de Ulfåsa, in matrimonium duxerat. Vide
supra pag. 212, not. v. et 211, not. m.
z) Hodie Kaga in territorio Hanakind.
a) ”Eneby, parochiæ Naas” scribitur in Actis Sanctorum pag.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.